장음표시 사용
151쪽
1 Hi lariae magni Regni Ohinensis& fiscellae saccaro & fructibus plenae pro bellarijs
serviturae; in reliquis, licet viginti non essent pauci res, cibi crudi, ut capones, anseres, anates, gallinae pernae,caro bubula salita, aliaque hujusmodi, magna
abundantia & varietate, quae non ante e mensa tollantur quam dum finito epulo discedendi indicium
conviva dederit, cui ad domum abeunti eos praese- .runt famuli invitantis, relinquuntque magna hum nitatis testificatione. Si Proregi aut Legato alicui Gpulum instituunt ,a census superant magnificentia ad viginti nonnunquam dies continuata,ut ea postremus dies cum primo certare videatur. . Festivitates omnes noctibus celebrant, atque. ut plurimum novilunijs. Solemnissimu vero habent at
ni primum diem, qui eorum opinione est primus noviluith Martiani. Quo die praeter musicam,quae alijs
celebritatibus est communis, pretiosissimas mares eminaeque vestes & gemmas sumunt omos portas que sericis tapetibus & aureis telis ornant, ac sternunt floribus & rosis,quae anni tempore tam maturo magna se copia in istis mundi partibus aperuerunt.ad onunes portas arbores erigunt praegrandes e quibus plurima luminaria suspendunt. Arcus triumphales, quos in plateis esse diximus frequentissimos , Viridibus ramis Adamascenis sericisq; caelis tectos taedis illustrat.
152쪽
. Praesut festivitatibus Sacerdotes ditissime vestiti, caelo idolisque sacrificia multis hymnis in altarubus offerentes. Breviter, diem illum communi laetitia agunt,non.vocum tantlim suavi modulatione, verum etiam instrumentorum musicorum lusu,
cujus sunt peritissimi : doctissimi item voces instrumentis&instrumenta vocibus mirabili concordia maritare. Plerisque suavitatem vocis natura indulsit. Non in nascentis anni festivitatibus minusquam convivijs suas comoedi partes egregijs leporibus & competenti cuilibet vestitu ac gestibus agunt. Mensae interea vario carnium Piscium,saccari fructuumque genere onustae totis festivitatum diebus in gulae obsequium sunt paratae; vina quoque ex palma expressa & mixtura in dulcem composita saporem, quibus se Sacerdotes populusque ad saturitatem ingurgitant Promiscuὸ dc incunctanter credunt no alia reliquos anni dies conditione hilaritatis moestitiaeve decursuros, quam primus ille praecesserit. Idem innuptijs dc auspicatis rerum eventibus arbitratur na- tio tristitiae omnis aversatrix. vi r
153쪽
Historia magni R. gui Gnnenses.
Mutuae chinensum salutationes. i. NT Vlla scitur in Universo orbe natio tam l barbara aut adeo humanitatis expers, 'Vae
eam non aliquo signo, dum mutuo occurrunt aut via sitant vel negotia agunt, manifestam reddat. Hoc historiae omnes veteres mode aeque fatis superque testatur, & proprio in omnibus regionibus recens detectis didicimus experimento. Omnes tamen, si incredimus qui cum illa fiunt conversati Chinensis excedit. Tot enim sunt & tam usitati salutationum m di, ut libris describantur, doceantque tenellam ae talem ne adulta eorum ignorantia peccet. E quibus depromam,qui ita nostrum probare propositum ponsint, ut non obsint servatae hactenus brevitati. a. Non se, dum mutuo occurrunt aut vident,salutare, inhumanum reputant, licet levis dumtaxat notitia praecessisset. Modus salutadi popularis hic est:mutatuo occursu, sinistra manu clausam dextra contegut, ac junctas ambas ad pectus multis capitis inclinationibus adducunt, ut significent non arctius invicem manus qu/m se amore constringere,qui in corde fortius
154쪽
φαι L Lib. III cap. XIV. IUtius radicem fixerit quam externi gestus loquantur.
quod eodem tempore prolixis verbis explicare con- tendunt. Verum curiosior multo nobilium, ut es se ubique solet, in occursibus est humanitas. Subsistunt, antequam accedant,aliquantulum,digitis deinde manuum sibi invicem per modum concamerationis implicatis brachia extendunt, & corporum inclinationibus repetitis , uter prius ccepto itinere perrecturus, luctantur, quolibet alteri praerogativa tribuente; tan- idque diuturnior est haec humanitatis lucta, quanto a dignioribus disputatur. Plebejus in dignitate constituto occurrens subsistit,magnoque silentio ac capitis dimissione donec alter transierit,expectat,metu i men magis quam venerationis adfectu: docet scilicet experientia minimam in eo negligentiam non leniusquam verberibus expiari. Lotiam quemcumque conventurus, mox ut in cubiculum ad eum fuerit ingrensus, geruflectit, inclinans caput ac oculos in terram demittens, atque ita in medium cubiculi prorepit, ubi humiliter causam verbis exponit, aut scripto tradit, accepto responso genibus , ut Venerat, flexis e cubiculo recedit , nunquam obverso ad Lotium
3. In visitationibus hos servant humanitatis ritus. Diuturna inter aequales pro humanitatis victoria lis T i est.
155쪽
i 8 Historia magni Regni Gnosiis
est. Visitante egredientem in plateam usque visitatus comitatur,conruetudine inter mediocres usitatissima. Haec,quae sequitur,uti alijs nationibus ignota ita pro sus insolens videtur. Hospiti foris ad vitendum amia cum advenienti amicus seu in plateis obviam factus, seu ad portas domus animadvertens, si non est debite vestitus is ad quem venit , dissimulata venientis,tametsi consanguinitas proxima vel antiqua inte cederet necessitudo, notitia, propere ad aedes suas recurrit,sumptisque celeriter optimis, quas habet, stibus redit ad hospitem,agitque cum eo velut si tunc primum intellexisset eum in civitatem aut oppidum venisset cui consuetudini infallibilitatem antiquitas& quaedam religionis opinio conciliarunt. Hospites non majori comitate, quam ciborum, cupediorum, intritorum ac vini luxu recipiunt: pro vino volenti bus aliud potionis per totum Regnum usitatae, quam ex medicis herbis ad cordis confortationem confici genus ministrant. Nec avarius se vicini invia
sunt. Si quis in suo oppido aut civitate peregrinum invenit sibi notum, aut concivem aliquot diebus non visum, mox an pranderit caenaveritve sciscitatur. Nogantem absque cunctatione in proximam inducit tobernam , Iehcique curat splendidissime, idque non longa mora; nam uti sora, plateae, & suburbia tabe ma
156쪽
san I. Lib. III. Cap. IGIL a q
nis abundant, ita ipsis ciborum apparatu; neque magno sumptu ob alimentorum copiam ac vile eorum pretium. Peregrinum vero se refectum asserentem ad aliud invitat tabernarum genus , in quibus omnes prostant cupediorum formae, in his deliti, non illiberalior, quam fuisset in solidis alimentis. q. Mulieres exteras juxta ac indigenas cujuscumque conditionis magno honore prosequuntur, maxume Vero nuptas, quibus verbum aliquod inhonestum insusurrasse,aut transeunti per plateas,quod accidit rarissime, locum non cessisse infame reputatur: quam venerationem sua in publicis locis modestia merito sibi vendicasse videntur. 1. Exteris benignissimi sunt Chinenses, ut secundae partis liber primus, quem ex ipso experimento diet runt PP. Augustiniani, prolixe docebit. . . .
Mulierum Ginessumsolitudo: tum quibus coetusti gus pera
r. Egi Chinensi ejusque Concilio istud primcipaliter propositum, Regnum a vitiis seravare inmune. Saluberrimo fini conformia selegere
157쪽
i so Historiae magni adgni Ginens.
media , optimas leges, severas transgrestaribus poenas, & earum infallibilem inflictionem, quae singulorum, ne castigari contingat,excitant vigilantiam. Noignari vero non majorain Rebus pub. de Regnis mala quam ex estraeni foeminarum libidine timeri posse,& earum impudicitia concuti solidi Magistratus fundamenta, confringique arctissimum societatis humanae vinculum. sanctissimis legibus sistere pronam cupiditatem studuerui. Ac propterea in antiquissimo illo vastissimoque Imperio minora ab ea damna computantur , quam in recentioribus angustioribusque ,ut tota mox civitate etiam maxima nomen Cciatur & cognomen foeminae incontinentis, si quam esse
2. Magnum inter caetera inhonestatis repagulum est lex imperans filias ab incipiente rationis usia educari in perpetua clausura semper occupatas, ne λ- eia sibi vitia in illis seminandi tempus otium inveniat. Eadem lex nuptas complectitur, consuetudine sorte quam legislatoris mente fortior; eam enim non tantum filiae ac uxores Praefectorum Pro-regumque, sed R egina ipsa atque Regia soboles servant, numquam non aliquid agentes aurum,sericum, vel linum. colo nendo, aut alio opere manuali distentae: obti-nvitque publica aestimatio,ut pro vilibus reputetur O-
158쪽
tiosae. Ista vero filiarum ab incunabilis educatio αὶ exempla matrum agendi studium transmiserunt ini naturam, jam non nisi pro tormento otium toleratu. ram. Ex hac perpetua solitudine occupationeque pro-: num est arbitrari, quanta habeant mulieres Chin - ses adminicula castitatis. Aliquam alicujus conditionis ad senestram conspicere inter miracula computa- tur. In plateis rarissimae sunt & non nisi necessia talis, puta infirmitatis aut mortis parcntum, com- pulsae, ne tunc quidem aliorum conspectui paten-
2. Solent Respub. ne marium libido quarumcumque matronarum dc puellarum pudicitiae insidietur, lupanaria in civitatibus tolerare. Verum hic quoque . Chinensium pro caeterarum honestate sollicitudo modum statuit,ne exemplorum proterviae pudici animi propositum labefactaretur. Idcirco.extra civitates illa in suburbia proscripsit mortis comminatione, si quamdiu meretricium foeminae exercent, extra domum illis designatam egrediantur, ingredique civitatis portas tentent. Et quia contemptui sunt, non aliae quam infimae conditionis se prostituunt aut servae, aut externae, aut ab infantia emptitiae viduis enim egentibus crudeli licet consuetudine ibi permissum est proles suas pro sustentationis necessitate pre
159쪽
tio tradere in perpetuam servitutem, ut ditissimi his mercimonijs mercatores inveniantur. Hi tenellas puellas ita emptas studiose in cantu, lusu i nstrum entorum, atque ad omne genus oblebamentorum instrui curant,maturas viris in obscoenis domibus indecoro quaestui dicaturi. Hanc porro abominandae dicationis formam servant. Dominus puellam Iudi. ci, quem in singulis lupanaribus Rex ad scortorum custodiam & compescendos, qui oriri possent, tumultus constituit, primo dicationis die sistit, tradit que, nullo sibi jure reliquo, viam menstruum tributum a Iudice, consideratis emptionis, educationis, instructionisque expensis,statutum exigendi. Grati sat cantu & lusibus mulieres vestium cultu & cerussa corporis augere pulchritudinem, relatu Chinensium, impense ctudent. Sunt in iisdem aedibus caecae non paucae, origine quidem liberae, sed voluptatem &quaestum quae ob naturae inimicitiam legitimis nudiths consequi haud facile possent , Vulgato corpore quaerentes. Illas comunt fucantque aliae, ut plurimum autem quae detrita in obscaenis voluptatibus juventute a virorum jam libidine negliguntur, ibi ta men finire vitam, ne egressae consuetudine impudentiae alias corrumpant, coguntur. Quidquid ex quaestu tributo Domini superest, Iudici consignant, qui
160쪽
pars I. Lib. III. CV. XX. 3 3i illud in senectutis necessitates fideliter servat, reddita annuatim Visitatoribus ratione. Ita fit, ut cum adi senium devenerunt, vix ullae egeant. Si vero egere a- liquam in senectitie quandoque contingat, vel ad a componendas caecas tributo stipendio a Iudicibus ap-; plicatur, vel in xenodoch ijs pauperum sustentationii a Rege erectis alitur. 1 3. Honestior masculorum a matribus egentibus venditorum est conditio. Emptores opificio eos im-: bui curant,quo dominorum commodo ad praescrip.: tum tempus laborant,quo eXacto, no tantum manu i mittere, sed & procurare uxores, assignare & instrue . re aedes, ut lucrandi victum & alendae familiae inii tium ponant, publico mandato Domini jubentur, aci compelluntur per Iudicem reluctantes. Libertusi autem quotannis primozanni die aliquotque alijsc veterem Dominum in gratitudinis argumentum, munusculo honorat, plenam filiis libertatem transfe-