Rerum morumque in Regno Chinensi maxime notabilium historia ex ipsis Chinensium libris & religiosorum, qui in illo primi fuerunt literis ac relatione concinnata. Item PP. Augustinianorum & Franciscanorum in illud ingressus. Per R.P.M. Ioannem Gonzale

발행: 1655년

분량: 424페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

tria reliqua latera ornant picturis,in omnibus nitidinsimi,ut in ip iis quoque plateis tres quatuorve constituant latrinas mundissimas,in quibus communi omnibus mortalibus necessitate fatigati sitne platearum sorditie se exonerare possint. Idem curant in omnibus viis. Sunt civitates, quarum plateas fluvij aquaeductusque ad navigationem apti intersecant, velut in

Belgio Brugae,in Occidentali India Mexico, in Italia

Venetiae,ut commoda sit ad ipsas usque aedes rerum necessariarii navigiis advectio. Nulla hactenus detecta est regio,in qua majori studio stratae coplanataeque sint publicς Vi ,ut per ipsos montes perruperint: ut, qui viderunt, adfirment nusquam in toto Regno exstare illustrius industriae & pertinacis laboristestimonium. Pontes admirabili structura sunt plurimi maximique: nonnulli etiam, sicut Hispali, Ἀ) navibus incumbunt, in latis praesertim & profundis fluminibus. Aiunt oculati testes in civitate Fuctio ante Quaestoris Regi j ades turrem esse Romanas Omnes structuras superantem: quadraginta ex solido lapide innititur columnis, quae stuporena spectantibus suamas nitudine incutiunt , & fidem apud lectores non sunt inventurae,quo timore nihil de illis particularius addo: idem etiam in reliquila,quae credulitatis incurrere pollent periculum, observo, nisi certa habeam pro

32쪽

Fars I. Lib. I. Cap. 23

sponsione veritatis moni menta. a. Regni latus murus quingentarum leucarum cingit inter altissimos montes ab Occidente in Orientem magno flexu procurrens. Illum Rex Trint Ombello a Tartaris infellatus fieri mandavit. Scientium vero quadringentas leucas naturae montes opportune elevanti, centum dumtaxat reliquas humano labori deberi,per quas murus montes conjungit. Surgit de

completur ex solidissimo lapide, altitudine & crassiatie aequalis. Haec quadraginta duorum est pedum. opus arduum magno subditorum onere Rex tenta vit,cogens ad illud ex tribus subditis suis unum' ex quinque duos,qui &longorum itinerum difficultatibus & aeris varietate omnes pene perierunt, quorum mortibus irritati caeteri trucidarunt superbissimi ope ris authorem anno regni sui quadragesimo, eiusque simul filium nomine. Muri huius structuram

concordi narratione confirmant,quotquot cum Hispanis hactenus, seu in Insulis Philippinis, seu in Can

ton aut Machao tractarunt, Chinenses: nulli tamen nostrum contigit, cum in ultimis Regni sit finibus eum vidisse.

33쪽

Historia magni Regni Pinensis

De statura, facis, 2 6hminexercitiis sentis.1. x Iri mulieresque Chinenses vegeto, venusto v & apte articulato iunt corpore, magnitudiniquam parvitati proquinquiores. Facies ipsis largae, exiles oculi,nares compressae, imberbe anterius mentum, & quod rari tantum in circuitu capilli vestiunt. Non desunt aliqui oculis grandioribus, barbis apte provenientibus, formosa facie: sed quorum numerus non est aliis comparandus putanturque a tempore, quo licitum adhuc erat e Regno egredi aut illud intrabant exteri ex majorum cum peregrinis commixtione perseverare. Ex Provincia Canton oriundi infuscum colorem declinant,caeteri candore ruboreque Germanos, Italos,Hispanos imitantur. Dextrae manu S ungues cum resecent,illos prolixos alunt in sinistra,cati artem item oblongam, quam magno curant studio religantque aureis filis in vertice, supcrstitione dueti potius quam decore, arbitrantes scilicet eorum se apprehensione in caelum elevandos. r. Bissino variis imbuto coloribus, quos praestantissimos habent,nobiles principalioresque vestiuntur: . Ple-

34쪽

' pars I. Lib. I. Cap. X. a Plebati vero serico viliori,aut golsipio,aut lino, quo

rum omnium copia abundant.His te in regione temperata tolerat, ignari gravioris aut crassioris vestitus. Nam tametsi suppetat lanarum abundantia, nullos tamen ex ijs pannos conficiunt. Tunicas gestant veteribus nostris non ablimiles largis fimbrijs,frequentibus plicis, easque aliquoties obvolutas ad latus sinistrum ambulant. Manicas amant amplas & turgidas. Dictis tunicis alias superinduunt promissiores, suae quilibet conditioni congruentes, non nisi largioribus manicis a nostris distinctas.

3. Est & vestitus differentia inter ipsos nobiles: Qui ex sanguine sunt regio aut in dignitate constituti,tunicas auro & argento cingulo tenus acupingunt: minores non nisi oras ornant: Caligis utuntur, quas fibulis non indecore connectunt: ocreas calceolque ex holoserico curiose conficiunt. Hieme tametsi fri-

as sit temperatum tunicas pellibus, quibus illos a- undare diximus, fulciunt , quarum ad collum perpetuus apud illos est usus. q. A conjugatis caelibes discernuntur, quod hi capillitium in fronte discriminent,pileosque portent altiores. Mulieres ornatui student impensiisime , vestitus forma Hispanicae non multum est absimilis: auro gemmisque se onerant , ut nullibi . melius D mundus

35쪽

Historia magni si mensis

mundus muliebris appellati polsit:amplis,non minusquam viri,manicis delectantur: vestrum materia est pannus aureus,argenteus, vel lericus praestantissimus; holosericum etiam pauperes assumunt, quamquam vilioribus quoque contentae et capillos habent pulcherrimos, hs comendis nimis quam intentae, quos vitta serica ampla ac gemmis ubertim respersa capiti circumligant:cerussae usus communis est licubi cum excessu ab illis usurpatus : decorum reputant exiles habere pedes,quos ab infantia fasciis arcte constringunt , puellis dolorem pulchritudinis desiderio patienter serentibus. virorum artificium id arbitrantur nonnulli,quo dulci pulchritudinis obtentu sceminas docuerunt virtutes, quae steminas decent, rara ab opere surgere artus Credi domomam non difficilis modo,sed &foedus factus est earum incessus. Res talibus,ut creditur,exordist nata lapsu annorum abiit in consuetudinem,quae velut legem stabilivit,ut si quae honoratior mater filiarum pedes non compressisset, nunc no notaretur modo, ted castigaretur. Tali magisterio, praecisa discurluum occasione, amare honestatem didicerunt ita plene , ut ejus clara exhibeant documentarnunquam ad fenestram accedunt, nunquam ad portam , multo minus, ut spectentur aut speetent transeuntes,excubant,si quem maritus ad convivium invita

36쪽

pars L Lib. I. Cap. x a

vitat, absunt conjux & filiae, nisi invitatus proximὰ sanguine, aut probata amicitia jungereturi cum ad visitandum patrem aut matrem aut consanguineam egredi domo contingit , per quatuor homines feruntur sella, cujus utrumque latus filis aureis aut argenteis aut sericis ita arcte est intertextum,ut videri plane non possint, ipsae non nisi velut per umbram videant nec sic tamen sine insigni famulorum comitatu procedant: adeoque inter miranda computaretur, si quae in plateis conspiceretur foemina honorata: diceres potius nullam esse in tota civitate, inductis sponte pedum viiijs non parum ad hanc solitudinem opitulantibus.

Ingenio pollent viri neminaeque i picturae &sculpturae non ignari,in pingendis sylvis,avibus,& ferarum venationibus excellunt: hujus in artibus istis excellentiae abunde testes sunt mensae inde allatae. Vnam ipte vidi,quam anno M. D. LXXXII. Lisbonam advexerat Ribera Ceturio & Supremus Mani-lae Praetor,cujus praestantiam satis probavero, si dixero Philippum Il. Hispaniae Regem eam fuisse miratum, in rerum admirationibus parcnsimum , cujus propterea solius judicium omnium.etiam opificum famosissimorum,qui eam intuentes stupebant, laudi praeponderat. Curiosi sunt inventores,nam cum rhe-D 1 darum

37쪽

darum & curruum qui equis trahantur, in regno il- bique magna sit copia , fabricarunt insigni industria alios in usum campestrem, quos ventus Velis eXceptus impellit & non dissiculter clavus regit. Hujus Veritatem clim adfirment plurimi, probant etiam variae allatae inde in Lusitaniam picturae,& vasa fictilia,quae

Europaei Porci via vocant, incertum qua de causa,quae talium curruum species exhibent.

6. In emptionibus & venditionibus callidissimi sunt,capillum unum suis licitationibus & decussionibus divituri. Mercatores,qui officinas habent, quales sunt plurimi,ad portam tabulam ponunt,in qua memccs,quotquot ibi sunt venales , descriptae proponuntur:ordinariae in illis merces sunt panni ex auro, argento , byssino, quod varijs ac optimis intinctum est coloribus. Pauperiores minoris pretij telas vendunt ex gossipio, lino, similesque, exiguo certe, utpote M. bundantissimas qubd multi sint earum opifices.Medicae item osscinae singularum medicinarum nomina praefigunt. Alij porcelanum exponunt,rubrum , Viria.de,auratum, flavum,idque pretio in Europa ridendo,quatuor scilicet regalibus vasa quinquaginta. Fingunt ea ex terra rudi dissicilique, quam concussam

molitamque ictibus in stagnum aqua plenum inij-ciunt,cujus latera solido lapide consurgunt, in eoque

varie

38쪽

Pars I. Lib. I. Cap. X. 29 varie illam agitant volvuntque, donec in summa aqua velut quaedam pellicula aut parva crusta innatet; quae est materia subtilissimi porcelant,tantumque de bonitate deperdit,quatu a supremo ad imum recedit: Componunt ea non aliter quam Europaei suas testas fictiles, tinguntque illo, quem Volunt, colore nunquam eluendo,postquam furno coctae coaluerunt. Et

iste quidem verosimilior est faciendi porcelani modus, tametsi Odoardus Barbosa Italus scriptor fieri

velit ex contusis concharum marinarum testulis centum annorum spatio sub terra purificatis ; quem vel sola convincit porcelani multitudo, quae in Re moservatur, quaeque in Lusitaniam, Peruviam, Novam Hispaniam,aliaque mundi loca defertur, quam con-ehiliorum molitorum farina centum annis purganda luppeditare non posset,praeterquam quod Chinenses suis testimonijs dictum fingendi modum confirment. Subtilissimam, quae cristalli nitorem aemulatur, Sustuam Provincia ministrat , nunquamque e

Regno effertur,sed obsequijs Regis, Praefectorumque

deputatur.

. Artibus mechanicis suae sunt plateae attributae, Ut omnes unius artis opifices junctim habitent, ideoque ex una alicujus anguli domo facilis est reliqua rum in illa platea officinarum collectio. Lege sta-

D 3 tutum

39쪽

Historis magni Revi Ginensis.

tutum ut in locum patris filius in eadem arte silccedat,quam sine Magistratuum consensu mutare nefas est. Uispensant tame cum valde opulentis,ne propriis manibus laborare teneantur, modo per famulos artis ministeria exequantur. Hac pro artibus sollicitudine fit,ut operentur perfectissime.Quod perspicue probant,quae ex China in Insulas Philippinas, in Indias ac Lusitaniam manufacta deseruntur. 8. Monetae valorem non ex impressa imagine, sed pondere aestimant: quapropter quilibet auri, argentuque exigua secum frusta portat, ut ad eorum gravitatem pecuniae, si quid emendum ocurrat, valorem expendat. Magnis rebus magna in aedibus pondera cura Magistratuum summopere illius satagentium signata servant. Moneta passim ex auro argentoque

est: signatam ex aere sola Praesectura Chinoeensis su

admittit.

40쪽

HISTORIAE CHINENSIS

LIBER SECUNDUS.

Qui est de incolarum religione. - C AP V T I Deorum quos adurant, mulciturim; de iussusdam ibi repem ris p Eluris, quae sint Nisi quaedam Relimonis talsianae vestigia. Nier varias idolorum, quae Chinen sies habent, figuras, funt ipsi unam

esse, cui praecipuum deserunt cultu estque talis. Ex eius dem corporis' humani humeris tria exurgunt ca-

se invicem obtutu defixa:idque illa ut interpretantur axione, quod quidquid uni placet' placeat omnibus quod displicet, omnibus displiceat' ., Quam si Christiane explicemus,adumbratio quae tam erit mysterij Sactissimae&individuae Trinitatis

SEARCH

MENU NAVIGATION