Cornelii Nepotis vitae excellentium imperatorum

발행: 1745년

분량: 183페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

αε CORNELII NEPOTI sdissolveretur, ac reditu in Asiain excludere ruri idque ei periuasit. Itaque qua sex me usibus iterfecerat , eadem minus diebus traginta in Asiam reverius est , seque a Themistocle non super tum, sed conservatum iudicavit. Sic unius Viri prudentia Graecia liberata est , Europaeque in

cubuit Asia. Haec altera victoria, quae cum Μνrathonio possit comparari tropaeo: nam pari modo apud Salamina parvo numero navium m impost hominum memoriam classis est devieta. C A P. VI. Magnus hoc bello Themistocles fuit, nec minor in pace. Cum enim Phalereo portu neque magno, neqDe bono Athenienses uterentur, hujus consilio triplex Piraeci Portus constitutus est : isque moenibus circumdatus , ut ipsam urbem dignitate aequipararet, utilitate superaret. Idemque muros Atheniensium restituit praecipuo Periculo suo. Namque Lacedaemonii causiam idoneam nacti propter barbarorum excursiones, qua negarent oportere extra Peloponnesum ubiam urbem haberi , ne essent loca munita, quae

Iiostes possiderent, Athenienses aedificantes proin hibere sunt conati. Hoc longe alio speetabat , atque videri volebant. Athenienses enim duabus victoriis, Marathonia & Salaminia, tantam gloriam apud omnes gentes erant consecuti, ut intelligerent Lacedaemonii, de Principatu 11bi cum his certamen fore. Quare eos quam Infirmissimos esse volebant. Postquam autem audierunt muros instrui , legatos Athenas miserunt, qui id fieri vetarent. His praesentibus desierunt, ac se de ea re legatos ad eos missuros dixerunt. Hane legationem suscepit Themistocles , & solus primo

prolae tus est , reliqui legati ut tum exirent , quum satis altitudo muri exstructa videretur , praecepit: interim omnes servi atque liberi opus 1acerent, neque ulli loco parcerent, sive saceresset, OVe profanus, sive privatus, sive publi-Cus: in undique, quod idoneum ad muniendum Putarent, congererent. Quo funum est, ut Λ-

32쪽

C A P. VII. 'πl1emistocles autem, ut Lacedaemonem Venit, adire ad magistratus noluit, & dedit ope Tam , ut quam longissime tempus duceret: caussam interponens, te collegas exspectare. Quum Lacedaemonii quererentur opus nihilominus fieri , eumque ea re conari fallere, interim reliqui legati sunt consecuti: a quibus quum audi sit non multum superesse munitionis , ad Ei,inoros Lacedaemomo in accessit. penes quos

summum imperium erat: atque apua eos conten-

ctit, falsa his esse delata: quare aequum esse, illos, uiros bonos nobilesque, mittere, quibus fi-cles haberetur, qui rem explorarente interea se obsidem retinerent. Gestus est ei mos, tresqudi

legati, functi summis honoribus, Athenas missi fiant. Cum his collegas suos Themittocles justicvroficisci et eisque praedixit, ut ne prius Lacedaemoniorum legatos dimitterent, quam ipse es. et remigiis. Hos postquam Athenas pervenisse tus est, ad magistratum, senatumque Lacedaemoniorum adiit apud cos liberrime pro sessus est: Athenienses suo consilio, quod communi jure gentium facere possent, Deos publicos , suosque patrios ac Penates, quo facilius ab hoste possent defendere , muris sePsisse. neque eo , quod inutile esset Graecise , fecisse, nam illorum urbem, ut prOPugnaculum, Oppositam esse barbaris , apud quam jam bis clatium regiam secisia naufragium. Lacedaemonios autem male & injusi te facere, qui id potius intuerentur, quod ipsorum dominatiora, quam quod universae Graeciae utile esset. Quare si suos legatos recipere vellent, quos Athenas miserant, se remitterent: Mitter illos nunquam in patriam essent recepturi.

C Λ E. VIII. Tamen non effugit civium suorum snvidiam.

namque ob eundem Iimorem , quo damnatus

erat Miltiades, testarum sustragiis e civitate ejectus, Argos habitatum concessit. IIic quum

Propter multas ejus virtutes magna cum dignit, te viveret, Lacedaemonii legatos Athenas miserunt, qui eum ab tentem accusarent, quod 1 ocietatem cum rege Persarum ad Graeciam opprimendaci sectilin uoc crimine abieta proditionis est

33쪽

m. ' CORNELII Nnpor Is damnatus. Id ut audivit, quod non satis tutum se Rrgis videbat, Corcyram demigravit. Ibi quum ejus principes civitatis animadvertisset timere , Me propter se bellum his Lacedaemonii ela Athenienses indicerent , ad Admotum Molos rum

regem, cum quo ei hospitium fuerat, confugit. Huc quum venisset, &. in praesentia rex abest et, quo majore religione se receptum tueretur , stiam ejus parvulam arripuit , & cum ea se 1n sacrari uni, quod summa colebatur cerimonia, conjecit. inde non prius egrestus est, quam reX eum data dextra in fidem reciperet : quam praestitit.

nam quum ab Atheniensibus & Lacedaemoniis exposceretur publice, supplicem non prodidit,

monuitque ut consuleret 1ibi. dissicile enim esse, in tam propinquo loco tuto eum Versari. Ι-taque Pydnam eum deduci jussit , & quod satis

esset praesidii dedit. IIac re audita hic in navem

omnibus ignotus ascendit. quae quum tempestate maxima Naxum ferretur, ubi tum Athenietissum erat exercitus, sensit Themistocles, si es pervenisset, sibi este pereundum. hac necessitate coaetus domino navis , quis sit, aperit , multa Pollicens, si se conservasset. At ille clarissimi viri captus misericordia, diem noctemque Procul ab insula in salo navem tenuit in ancoris, Neque quemquam eX ea exire pastias est. Inde Ephesum pervenit, ibique Themi 1toclem expo-hit: cui ille pro meritis gratiam Postea retulit. C A P. IX.

Ccio plerosque ita scripsisse , Themistoclem

O Xerxe regnante in Asiam transisse. sed ego potis limum Thucydidi credo, quod aetate proximanus erat, qui illorum temporum historiam retia querunt, & ejusdem civitatis fuit. Is autem ait, ad Artaxerxem eum veni sit, atque his verbis e-pillo iam misisse. Themisso Ies veni ad te, qui plur

ma malo omnium Grajorum in domum tuam intuli , quum mihi necesse fuit adversum latrem tuum bellare , patriamque meum de Mesere. Irim multo plura

Bona feci , postquam in tuto i e , F ille in periculo ese Ie coepit. Nam quum . in AEam reverti vellet , prae- Iio apud Salamina facto , litteris eum eertiorem feci ,

tu vi, ut pons, quem in Hellesponto fecerat, disso το tur, atque ob bolibuι ciui iretur ι suo nuntio

34쪽

ille periculo est liheratus. Nunc ua te autem confug

exagitiatus a curacta Gracia, tuam petens amicitiam rqvum si ero Meptus , nora minus me bourem amicum habebis , quam fortem inimicum ille expertus est. Ea autem rogo , ut de his rebus, de quibus tecum colloqui volo , auuum miBi temporis des, eoque trausiacis, me aia te venire patiaris.

C A P. X. Huius rex animi magnitudinem admirans, cupiensque talem virum sibi conciliari , veniam dedit. Ille omne illud tempus literis, se monique Persarum dedit e quibus adeo cruditus est , ut multo commodius dicatur apud regem verba secisse, quam hi poterant, qui in Perii deerant nati. Ilic cum multa regi esset pollicitus, grati stimumque illud, si suis uti consiliis vellet, illum Graeciam hello oppressimam , magnis muneribus ab Artaxerxe donatus in Asiam rediit , domicili uiuque Magnesiae sibi constituit. Namque hanc urbem ei rex donarat, his usus verbis, quae ei panem praeberet : ex qua regione quinquaginta ei talenta quotannis redibant: Lampsacum unde vinum lumeret et Myuntem , ex qua opsonium haberet. Hujus ad nostravi memoriam monumenta mala serunt duo, sepulcrum prope

oppidum , in quo eli 1 epultus : statuae in foro Nagneliae. De cujus morte multis modis apud plerosque scriptum est : sed nos eundem poli11imuin Thucydidem auctorem probamus, qui illum ait Magnesiae morbo mortuum : neque ne

gat fuisse saniam, venenum 1ua sponte sumsisse, quum se, quae regi de Graecia opprimenda pollicitus esset, praestare poste desperaret. Idem ossa ejus clam in Attica ab amicis este sepulta , itoniam legibus non concederetur, quod Pro icionis esset damnatus, memoriae Prodidit.

III. ARISTI DES.

C A P. I.

NIENSIS, aequalis fere fuit Themistocli. itaque cum eo de principatu costa tendit. namque obtrectarunt inter se. In his autem cognitum

35쪽

ΙII. ARIsTI DE s. nitum est, quanto an istaret eloquentia in noeeniatia . quamquam enim adeo excialebat Aristides . abstinentia, ut unus poli hominum memoriam,

quod quidem nos audierimus , cognomine Ju1tus sit appellatus, tamen a Themistocle collabe- Laetus testilla illa, exilio decem annorum mulctatus est. Qui quidem, quiun intelligeret reprimi concitatam multitudinem non posse, cedensque animadverterct quendam scribentem , ut patria Pelleretur, quaesisse ab eo dicitur, quare id faceret , aut quid Aristides commis mei, cur tanta

plena dignus duceretur Τ Cui ille respondit 1 eignorare Aristidem; sed sibi non placere, quod

tam cupide claborallet, ut praeter ceteros justiis - apellaretur. Hic decem annorum legitimam pete-Nam non percillit. nam postquam Xerxes in Graeciam descendit, sexto fere anno quam erat ex

Pulsus, populi scito in patriam restitutus cst. C A P. II Interfuit autem pugnae navali apud Salamina , quae faeta est prius, quam poena liberaretur. Ddem praetor fuit Atheniensium apud Ρlataeas in Prarlio , quo Mardonius fusus, barbarorumque' exercitus interseetiis est. Neque aliud est ullum hujus in re militari illustre factum , quam hujus imperii memoria. justitiae vero & aequitatis,

innocentiae multa. In pinnis, quod ejus . equitatu tactum est, quum in communi classe esset Graeciae simul cum Pausania, quo duce Mardonius e- rat sumtus , ut summa imperii maritimi ab Lacedarmoniis transferretur ad Athenienses. namque ante id tempus & mari & terra duces erant

Lacedaemonii. tum autem & intemperantia Pau-

saniae, & justitia taetrum est Aristidis , ut omnessere civitates Graeciae ad Atheniensium societatem se applicarent, & adversus harbaros hos d ces deligerent sibi, quo facilius repellere ut, si

forte bellum renovare conarentur.

randos quantum Pecuniae quaeque Civitas daret, Aristides delochus est, qui constitueret. Ε- , ' ius arbitrio quadringena & sexagena talenta quotannis Delum sunt collata: id enim commune ae

Tarium esse voluerunt. Quia Oraula Pecunia PO itiaris

36쪽

1V. PAUsANI As di stero tempore Athenas translata est IIie qua fuerit abstinentia, nullum est certius indicium,

quam quod, quum tantis rebus praefuisset, in tanta paupertate decessit, ut qui est erretur, vix reliquerit. Quo factum est, ut filiae ejus publice

alerentur, ot de communi aerario dotibus datis, collocarentur. Decessit autem fere post annunt quartum , quam Themiltocles Athenis crat e Ivilius.

IV. PAUSANIAS.

C A P. I.

PAUSANIRS LACEDAEMONIUS,

magnus homo, sed varius in omni genere vitae fuit : nam ut virtu cibus eluxit. , sic vitiis ethobrutus. Ilujus illustrissimum est praelium apud Plataeas: namque illo duce Mardonius satrape eregius, natione iuedus, regis sener, in primis Omnium Persarum e manu fortis & consilii plenus, cum ducentis millibus peditum, quos viritim legerat, & viginti millibus o qui tum, haud ita magna manu Graecia fugatus cst , eoque ipse dux cecidit praelio. Qua victoria elatus plurima miscere coepit, & majora concupiscere. Sed primum in eo est reprehensus, quod ex praeda tri- rodem aureum Delphis posuist et, epigrammatet 1 cripto, in quo crat haec sententia: SUO DUCTUT ARBARos APUD PLATAEAs EssE DELETos , E-J UsQUE VICTORIAE ERGO APOLLINI DONUM DR-DIssit. ΙΙos versus Lacedaemonii exsculpserunt, neque aliud scripserunt, quam nomina carum civitatum, quarum auxilio Peris eraut vicit.

C A P. II. Post id proelium, cundem Pausaniam tumulaGse communi Cyprum atque II ellespontumni erunt, ut ex his regionibus barbarorum praesidia depelleret. Pari felicitate in ea re usus, e latius se gerere coepit , majoresque appetereres. Nam quum, Byzantio expugnato, cepisset complures Persarum nobiles, atque in his nonnullos regis propinquos, hos clam Xerxi remi

sit , simulans ex vinculis publicis effugi me &cu in his Cougrium Eretriensem, qui litteras Re-

37쪽

so CORNELII NEPOTI sui redderet, in quibus haec ni iste scripta Thucydides memoriae prodidit. Pausanias dux Sparse, quos letantii ceperat , postqua1n propin uos tuos eo gnovit, tibi muneri mihi, seque tecum assinitate con- fungi cupit: quare , δε tibi videtur , des ei filiam tuam nuptum. Id si feceris, E Spartam , s ceteram Gra-eium sub tuam potestatem se, adjuvante te, redactu rem pollicetur. His de rebus se quid geri volueris ,

eertum hominem ad eum mittas face , cum quo colla

sitatur. ReX tot hominum fallite, tam sibi necessariorum, magnopere gavisus, confestim cum epistola Artabazum ad Pausaniam mittit. In qua Eum collaudat, ac petit, ne cui rei parcat ad ea Perficienda, quae pollicetur. Si fecerit, nullius rei a se repuls am laturum. Hujus Pausanias .vo-Iuntate cognita , alacrior ad rem gerendam saetus, in suspieionem cecidit Lacedaemoniorum In quo facto domum revocatus, accusatus capitis, absolvitur; multatur tamen pecunia: quam ob caussam ad classem remisius nou est. C A P. III. re t ille post non multo sua sponte ad exerci-- tum redith, & ibi non callida, sed dementi ratione, cogitata patefecit. Non enim mores patrios soluna, sed etiam cultum vestitumque mu- taVit. Apparatu regio utebatur, Veste Medicar satellites Medi & AEgyptii sequebantur: epulabatur more Persarum luxuriosius, quam, qui aderant, perpeti possent: aditum petentibus conveniendi non dabat : superbe respondebat , &crudeliter imperabat : Spartam redire nolebat e Golonas , qui locus in agro Troade est , se contulerat: ibi consilia cum patriae, tum sibi inimica capiebat. Id postquam Lacedaemonii resciveruq legatos ad eum cum scytala miserunt: in qua mOre illorum erat scriptum, nis domum reverteretur, e capitis eum damnaturos. Hoc nuntio Commotus,

sperans se etiam pecunia & potentia instans Periculum posse depellere, domum rediit. huc ut venit, ab ephoris in vincula publica conjectus est. licet enim legibus eorum cuivis ephoro hoc facere regi. hinc tamen se expedivit. neque eo magis carehat suspicione . nam opinio manebat, eum cum rege habere societatem. Est genus quoddam homuum , quod ἁ te: Vocatur, quo

Diuiti o

38쪽

quorum magna multitudo agros Lacedaemoniorum colit , servorumque munere fungitur. hos

quoque sollicitare spe libertatis existimabatur sed quod harum rerum nullum erat apertum cri- me , quo argui posset , non putabant de tali tamque claro viro suspicionibus oportere judicari r sed exspectandum, dum se ipsa res aperiret.

C A P. IV. 1 nterim Argilius quidam adolescentulus, quem

puerum Pausanias amore Venereo dilexerat , quum epistolam ab eo ad Artabagum accepisset,

eique in suspicionem venisset, aliquid in ea doso esse scriptum , quod nemo eorum rediisset, qui super tali caussa eodem missi orant et vincula epistolae laceravit, fgnoque detracto, cognoVit, si pertulisset, sibi esse pereundum. Erant in ea dem epistola, quae ad ea pertinebant, quae interregem Pausaniamque convenerant. IIas ille ii teras ephoris tradidit. Non est prsetereunda gravitas Lacedaemoniorum hoc loco. nam ne hujus quidem indicio impulsi sunt, ut Pausaniam com Prehenderent: neque prius vim adhibendam putaverunt, quam se ipse indicasset. Itaque Euic indici, quid fieri vellent, praeceperunt. Fanum Neptuni est Tamari, quod violari ne fias putant Graeci. Eo ille index confugit: in ara consedit. Hanc juxta locum fecerunt sub terra , ex quo posset audiri, 1i quis quid loqueretur cum Α nilio. Huc ex ephoris quidam descenderant. Pausanias, ut audivit, Argilium confugisse in aram, Perturbatus eo venit: quem quum supplicem Dei videret in ara sedentem, quaerit, caussae quid sit tam repentino consilio. Huic ille, quid ex litteris comperisset, aperit. Tanto ma gis Pausanias perturbatus Orare coepit, ne enun tiaret, nec se, meritum de illo optime, proderet. Quod si eam veniam sibi dedisset, tantismo

implicitum rebus sublevasset, magno esse ei priuinio suturum.. C A P. V.

His rebus ephori cognitis , satius putaverunt

in urbe eum comprehendi. Quo quum essent profecti, & Pausanias placato Argilio, ueputabat, Laceda: Ouem reverteretur , in itinere, Muci

39쪽

CORNELII NEPOT gQuum iam in eo esset, ut comprehenderet', evultu cuiusdam ephori , qui cum admonere cu-riebat, insidias sibi fieri intellexit. Itaque Paucis ante gradibus, quam qui sequebantur, in aedem Minervae, quae Chalciaecus Vocatur, confugit. Hinc ne exire posset, statim cphori valvas ejus aedis obstruxerunt, ieetiumque 1 unr demoliti , quo facilius sub divo interiret. Dicitur eo tempore matrem Pausaniae vixisse , eamque jam magno natu, postquam de scelere filii comperit, in primis , ad filium claudendum , lapidem in introitum aedis attuli M. Sic Pausanias magnam helli gloriam turpi morte maculavit. Hic quum semianimis de templo elatus emet, confestim malimam cillavit. Cuius mortui co us quum e dem nonnulli dicerent inferri oportere, quo hi

qui ad supplicium essent dati, displicuit pluri-hus: & procul ab eo loco infoderunt, in quo erat mortuus. Inde posterius Dei Delphici re-Iponso erutus, atque eodem loco sepultus, ubi

C A P. L

SIS , duro admodum initio usus est adolescentia'. Nam quum mi er ejus litem aestimatant populo solvere non potuisset, ob eamque caus-1am tu vinculis publicis de cossisset, Cimon eadem custodia tenebatur , neque legibus Atheniensibus emitti poterat, iii si pecuniam, qua P . ter mulctatus es et, solvisset. Habebat autem laematrimonio sororem germanam suam , nominu Elpinicem: non magis amore, quam more, du-etiis r nam Atheniensibus licet eodem patre natas uxores ducere. Hujus conjugii cupidus Callias quidam , non tam generosus , quam pecuniosus, qui magnas pecunias ex metallis socerat, egit cum Cimone . ut eam sibi uxorem daret:

id si impetrast et , se pro illo pecuniam solutuis

Tiam. Is quum talem Conditionem aspernaretur,

40쪽

Polli retur, Praestitisset.

C A P. I LTali modo custodia liberatus tam on , celeriter

ad principatum pervenit. Habebat enim si iis eloquentiae, summam liberalitatem, magnam Prudentiam cum juris civilm, tum rei militaris, quod cum patre a puero in exercitibus fueracruersatus. Itaque hic & populum urbanum in tua aenuit potestate , & apud exercitum plurimum valuit auctoritate. Primum imperator apud numen Strymona magnas copias Thracum fugavit, oppidum Amphipolim constituit, eo qHe aeceiax millia Athenie imum in coloniam misit. Idem iterum apud Mycalen C priorum & Phaenicum ducentarum navium classem devictam cepit. ΕΟ-demque die pari fortuna in terra usus est. Namque hosti una navibus captis, statim ex classe co- vias suas eduxit, barbarorum uno concursu ma- actinam vim prostravit. Qua victoria, magna praeda potitus, quum domum reverteretur, quod jam Monnull:u insulae , propter acerbitatem imperii , defecerant, bene animatas confirmavit, alienatas ad ossicium redire coegit. Scyrum, quam eo tempore Dolopes incolebant , quod contum cius se gesserat, vacuefecit, sesib res vetere urbe Insulaque ejecidi, agros civibus divisit. T. iasios, mpulentia fretos, suo adventu pregit. II is ex mam tibiis Athenarum arx, qua ad meridicia vergit,

est ornata.

. C A P. III. Quibus rebus quum unus in crvitate maxime

floreret, incidit in eandem invidiam, quam Pater suus ceterique Atheniensium principes: nam testarum susiragiis, quod illi in emnum vocant, decem annorum exilio mulctatus est. C

ius laeti celerius Athenienses, quam i psuid, me nituit. Nam quum ille forti animo is, idno ingratorum civium cessisset, bellumque Lacedaemo'nii Atheniensibus indixinent, confestim notae ejus virtutis desiderium consecutum est. Itaque post annum quintum , quam expulsus erat , in patriam revocatus est. Ille, quod hospitio L cedaemonio in utebatur, satius existimans contendere Lacedaemonem , sua sponte est prose-c ctus s

SEARCH

MENU NAVIGATION