Dissertatio philologicomedica de Aesculapio inventore medicinae, quam in illustri Argentoratensium Universitate sub moderamine ... Dn. Joh. Alberti Sebizii, ... solenni proponit examini M. Johannes Laurentius Engelhardt, Argentinensis. ..

발행: 1669년

분량: 77페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Pier. hierogl.

Vigilans 3tii trepidui sit

Medicus. Damascen. aph. I ε.

sis )-------- exeausa in augurali disciplina, galli cantus victoriae signum est, proptet ea quod victa ales si iere 1oleat , eanete si vicisset. Sie Themistoeli pridi Equam in Xerxem educeret copias, auditus gallorum cantus, victoriae mox futurae praenuntium fecit: cui praesagio eventus quam felicissimis reὲpondit. F. Amor Galli erga gallinas suas apparet exinde, quia si granum inveniat vel tritici, vel alterius seminis , singulari voee advocet, illisque communicet; Si peliculum imminere sentiat, alia voce monet, ni fuga se salvent. Toto praetere, die illas circumducit , habetque omnes obsequentes & maritum

amantes.

g. s. Canere autem Gallum certo tempore, atque ita . exactis, ut etiam horologiorum vicem supplere possit , vulgi fabula est. Canit enim tum ob causas allatas, tum libidine incitus, ut advocet gallinas: canit a coitu laetus, quia se semine nimio, quo onerabatur, exonerarit. Nemph, inquit Vositas, non, ut homo, resolvitur coitu , qui iocireb a Venere dolet: sed exhilaratur, quia semen, quo abundat, non est amplius molestumi & recentis eum coitus memoria delectat. Canit quoque circa crepusculum matutinum , gaudens, tum quiete suaviter percepta, Eim quia sentiat, non sic, ut ante, pectus vel stomachum gravari ei , ut qui per totum corpus jam sit digestus laetitiam cantu, & a Iarum plausu testatur. Frequentius itidem canit imminent avia, horisque insolitis: tum quia hoc animal praesentiscit vapores ascendentes, & quia naturae est ealidae, refrigerari iis gaudet, tum quia humidus aer instrumenta v ealia replet pituita , quam cantu & alarum plausu studet dic.

eutere.

g. . Vigilantiam itaque silmmὸ sibi commendatam habeat Medieus: Ad haec, sorti exeelso , infractoque esse debet

animor timiditas namque impotentiam denatat clim vel morbus minatur exitium, vel moratur diutius, omniaque remedia etiam summa cum ratione praeseripta, aspernatur, vel epidemiae grassantur contagiosae & pestilentes, ita ut noctu atque intemdiu, quaecunque etiam vigeat coeli constitutio, magno cum vitae periculo decumbentes adire necesse habeat: cogaturq; non raro tetros sustinere odores ; putridos inspirare halitus ; iniquas audire Disiligo: by Corale

62쪽

audire adstantium querelas: magnam denique ipsorum mei aegrotantium inobedientiam , impatientiam , incontinentiam δύηngratitudinem experiri , tametsi nullis pepereerit laboribus, curas ae molestias nullas sibi duxerit graves, sitque ea executus fidelissime, quae ad restitutionem lanitatis spectare videbantur. Pugnandum etiam interdum est Medico, contra balneatoreS, vetulas, agyrtas Scearnifices , ubi illi, ut saepὸ fit , instio Medi eo sua probarunt experimenta ; ostendendumque ipsis aegris, quando versentur in periculo, tum corporis id manimae, si neglecto legitimo medicamentorum usu, hisce salutem suam coit edaiit. Convenit etiam, ut aegros suos Christimo prosequatur amore: blandὸ leniterque eos tractet: & amice sua- .viter ac familiariter eos alloquatur.

De Dracone AEsculaph.

jus imagine etiam lipse pater AK colebatur isque varias ob causas appictus, aliis tradenti biao, salubritatis esse signu;:aliis, ab asiculapio draconem educatum esse, in monte Peleo, & Pelethronium vocatum esse. f. a. Id tamen notandum , quδd multi eo undant &pro uno eodemque agnoscant Draconem & Serpentem, cum tamen maximὸ inter se differant, quoad actiones &naturae propria, est quippe Draco serpens maximus , validissimus, terribilis, caudae robore plurimum valens, non venenatus, & proinde differt Serpente, ut Rex a subditis, unde & Regibus erant fieri, ipsosque denotabant, ut patet ex Artemidoro ι.2. cap. I 3.

gem denotabat. Et hane differentiam agnoscunt etiam autho- res, elim signat ponunt Draconem, non anguem. g. 3. Maximum serpentem esse liquet ex Philostrato in imagin. tradente, Maci fuisse mansuetum Draconem septem cuisbtrorum longitudine, uni cum Mace & bibentem &' versantem, H viasque

Strab. l. s. Draconis de Seryentis disserentia.

63쪽

Pier. hierogl.

Medieus sit

providus.

viasque praeeuntem, atque canis instar insequentem. Nolumus hie attingere , quae fabulose traduntur de draconis magnitudine, videatur Plin. l. 8. c. I 3. Pier. Hierogl. I. Is . . Grammatiei nominis rationem investigantes, e quia bus est Festin, dicunt appellari Δρα-να, κατα μετα σιν, pro δάρ--νἀ, ex J.ρκειν, adeoque τε δερκεαυ, a videndo derivari,

aeutissima quippe & pervigili oculorum aete praditus sertunbb Authoribus draeo. Scaliger deducit - του δρῶν 's q.e. dolorem facere. Vossus ita του δήν-h. e. facere medicinam,. quia innoxii sunt, & Esculapio dirati , eujus filia late Panacea, ex & α--, quasi omne medicamentum, dico

fugiendo, elim videlicet draco, h. e. diabolus, fugit , DEO in primaeva mundi constitutione. s. Quoniam autem npia sollim via posset aeutissimo, . sed & vim habet hauriendi lonos eximiam , ita ut eos etiam ε longinquo sentiat Meuratissim E et insuperque facultate vigilandi & excubandi ptaeditus insigni ; Poetae hoe nomine italum eustodem eonstituerunt thesaurorum, ac pomorum aure rum Hesteridum; de quibus Lucanin I. 9.

sque inoprii quondam tutela Draconis inseridum pauper stoliatus frondibus hortus, Et nunquam somno damnatus lumina serpens. Unde illud rusti, L 1 3. Philipp. Qui domini patrocin umcomplexus, qua ii thesaurum Draco. g. g. Per oculorum itaque Dracomis aeumen innuitur, inspiciendum Medico saeptilis ellie Naturae librum, humanum sei l. corpus, ejusque rimandas partes , morborum domicilia: volvenda assidue Medicorum monumenta , mutos illos Magistros: intuendo aegrorum excrementa, quantum A sanorum re-eesserint: colorem faciei , qualis enim latet in eorpore , talis apparet in super9cie; Valorem oculorum , prout enim illi valent ita & reliquum corpus; molem & habitum corporis, taguram & situm partium, accidentia , quae visis percipi pollunt, inprimis in penitioribus corporis partibus, ut palato, auribus natibus , &c. ad .quas hebetior visis penetrare nequit, aliam . signorun;

64쪽

lignorum diagnosticorum fontes: Iustranda insuper de exami nanda organa pharmaeeutica&diaetetica, quibus suas exere re functiones Medici consueverunt : ne quid pro quo , mors pro vita aegrotis praebeatur.3. 7. De auditu, ne ciambem bis coctam eadem in menissa imponamus , hla denub nil lieet dicere. Vigilantiam dra- vIgilantia conis tamen, ut paueis attingatur, quia & de hae supra dustum, eustodiat Q. imitetur alaeritate & solicitudine : ut noctu βe interdiu aegro ni temtantibus eonsilio suo adesse, & inaestimabilem illum vitae th saurum, SANITATEM, iisdem recuperares recuperatamque tueri, de custodire possit diutissimL

CApuT XII. Omlinens Problemata quadam

dubia.

I. Plus ne ponderis ais momenti in M . dico , ad bene 'eucitet medendum. Ratio, h. e. doctrina re eruditio, stuariis cognitio, habeat: an rerum usius is experientias

Nobilis hare est quaestio, anque ita eomparata, ut de eadem in utramque partem valdὸ prolixὸ possit disputari s quare etiam

Nobili ac Excestentisi. Du. D. Prasidi Parentis loco pio obsequio semper devenerando, non displicuit nuper, I. Iul Anno 16ss. in solenni promotione Medicinae Candidatorum, eandem mois vere, ae in Illustri eongressit de eadem disserere: Cujus proinde rationes, utpote quae maximὸ mereantur, hic quoque R L. Proponendas pernecellarium duxi Pro Meisione itaque propositae quaestionis, respondemus potiores partes obtinere Experientiam. Quod tamen non ita dictum volumus, ae si comparationem inter Rationalem seu Dogmaruam, oe Empiricam institueremus Medietnam , huteque

H a Palmam

65쪽

palmam tribueremus : aut experientiam ii ration e separare vetilemus. Absi enim proculque sacellat Empirieormn illa Mic: Quae non curat , ,sed curvat, non senat , sed sauciat: non medetur, sed mentitur. Qui enim hoe facere pollemus, eum Ratio de Experientia duo Medicinae erura a Galeno dicantur: quorum si unum amputetur, elaudicare iis, prorsus eoncidere

artem sit neeesse. Id quod probE intellexit is , qui'memoriae prodidit, Rationem fine Experientia esse mendaeem : Experientiam velli sine Ratione fallacem : ac propterea menda selle, qui sine Experientia docerent: fallaces, qui sine ratio

experimenta sacerent. Scimus insuper , artem & rationem multas easque egregias, prae experientia praerogativas habere; . 'quas Peripateticorum Pyraceps t r. mafer. Metaphys c. r. breviter: sed more solito admodum nervosε atque ingeniosὸ reeenset. Verum his non stantibus, ve & re 2ὸ concludi posse arbitramur, ex duobus Medicina cruribus plus virium ad eonsequendum finem, in medendo habere Experientiam quam Raetonem ct Artem. Ne autem temeria ita eonelusisse videamur,. Θεα- α authomate atque testimonio gravissimorum Virorum: N argumentorum momentis stabis re conabimur.. riter artis. nostrae re e . primus sese offert isnocrates mdi fib. de st tib. seribit, usum & experientiam egrestum esse . is aia λειον tum aliorum artis operum , tum vel Inprimis etiam eorum,. quae manuum ministerio peragimturi solertissimus Hippocratis interpres Galenus comm. 6. Aph. 3I. fatetur, Hippocratem

multa experienti a magis quam ratione cognovisse θ l. de su stu. Empi . c. I3. inquito euna proprer usum atque experientiam in artis operibus aescularis gloriam apud posteritatem esse consecutum. Amen a tantum tribuit experientiar, ut alleve. rare minimε erubescat, ubi aliud ratio suadet: aliud experientia monstrat, dimittendam rise rationem, Zc experientiae piae- seriptum sequendum. Videantur, quae supta attulimus , ex Iano Damasceno cap. s. g. '. nostrae disputationis. Ne te voth indieorum taniam dictatores ita de usu & experientia judieant: sed etiam Philosophiae sectitores aeutissimi r &diee di artis magistri optimi. Ex Philasiophantium choro placet unum instar omnium aristor. allegare. Hic enim LI .m .metapb c.r.

stabit,

66쪽

Κribit, peritos atque exercitatos Inagis qu ni illos, 'qui sine

usu artem duntaXat callent , quod intendunt adipisci. Ex Ora. rorum ver. coetu sol his Ciceronis mentionem facianius. Sienamque ille r. Oscior: Nec Medici, nee Imperatore, nec Oratores, quamvis artis praecepta perceperunt , quicquam magna laude dignnm , sine usu bc exercitatione conseq ii possunt.

Usum quippe seqtientem omnium magissiorum praecepta superare. Ad cujus judicium suam quoque sentenctam Plinia adseribit: qui essicacissimum rerum omnium magistrum usum

pronunciat.

Sed missis his testimoniis , plaeitum argumefitis confimmemus. Primum erit; quod nobis citato antea loco suppeditat: Experti, inquit minus a scopo ct fηe actionu aberrant, quam artistres, experrantia destitati. Quid ita λ quia experi entia est notitia rerum singularium , - in quibus actiones per se versantur. Ars verbnotitia est rerum univerialium, in quibus actiones quasi per accidens occupatae sunt. Non enim, subditidem, hominemi ni per accidens, sanat: sed Cilliram aut Meratem , aur aliuὰ auquod Indiridhum . cui accidit hominevi esse. Bine si . tir artifex rerum figularium circumstanti M ignoret,

aberret, quam qui medendo ct artu opera tractando usum ct empενientiam sibi comparavit . Secundum argumentum est : Quoniam applicatio universalium artis theorematum usque ade , dissicilis est, udatis sex inexperius, in tanta corporum varietate, dccireumstanti tum multitudine, in debitoriun remediorum inventione, Ac inventorum legitima ad nistratione sape h:rreat. Expertus contra, &in praxi diu multumque versatus, facile quae pha maea E re sint aegrotantis , perspicit: nullo quin etiam neg tio, qua in quantitate praescribendiis quo modo usurpanda,quo tempore offerenda', &' eui lbeo applicanda fiat, intelligit. Causa est, quia Uus iste est magister, qui iudicium acuit . memoriam confirmat, ingenium ad inνeniendum promptam, ais expeditum reddit. Tertium Argumentum, quia plurima in Medicina , dcin- primis in parte ejus chirurgica, ita comparata sunt, ut necessari b

67쪽

8c ἰAEMIO , & dexteritatem manus requirant. At quodnam quaeso principium hane parit: Ratione &nuda p ceptorum artis cognitio Minimὶ gentium. Ex libro enim, Galenus inealee cap. r. M. de Alim. Iacult. inquit, neque in nauclerum, ne que in alterius alicujus artu Opificem quis evadere potest. Sequitur ergb quotidianam experientiam & praxin eam essicere. Quartum: quia notorium est, exterientiam ratione antiis quiorem & tempore priorem esse. 'H γυ-uebat Poluta

Imperitia verὸ fortunam. Quod dictum Aristot. ι i. mas mois taph. c. I. summoperE probati ars quine constituitur, inquit,

cum ex multu exper1mentesibus conceptι ι una de similibus uni-

persalis fit opinio. Quare si experientia artem peperiisque

primae Medicinae Proceres use tantum atque experientia homines curarunt: & curarunt satis feliciter: haud ineptε nobis videmur concludere, experientiam in medendo arti Sc rationi antecellere.

Quintum ex ealigine de imbecillitate rationis humanae:& eertitudine contra sensum, qui maxime & immediatε experientiam constituunt, siumitur. Etenim intestectam ct rationem Aristot. l. a. metaph. c. I. vestertilionum oculis in clarissima luce cacutientibuι comparat. Maliger exercitat. I 3 I .sect. i. scribit: nos in tenvi rerum luce caligare: in mediocri cacarire: in majore caecos esse : in maxima prorsus insanire. Femelius I 4. meth. med. c. s. ingenue fatetur, multa plerans solitariam meditationemo probabilem rationem suadere . qua usus ct experientia coarguat. Sensui verb tantdm tribuit Arsot. titi. 3. de gener. an. c. Io. illi magis, quam rationi credendum elIe statuat. Id quod& Hippocrates aliquot seculis ante Aristotelem suo caleulo approbavit, cum l. I de diat. majorem fidem oeulis, qu m rationibus & opinionibus adhibendum elle praeeepit. A quorum sententia minimὸ alienus est Galenus. Nam in opere de fimpl.

med.facult. saepius inculeat, saeuitatum meditamentis necessariarum certissimam ludicationem esse experientiam : gravi te que in veteres passim invehitur, quod neglecto senui , solis quibusdam ratiociniis potestates & vires remediorum indagare fuerim conati. Verum quid pluribus rationibus pro experientia Diuiliam by Corale

68쪽

entia pugnamusὶ Annon Experient mi titulus , quo Mediiseus hodie 1 doctis omnibus insignitur , indigitat, Experientiam in medicando, Rationi praevafere 3 Nunquid non libentius& eonfidentius literari pariter atque literarum ignari corporis sui euram illi committunt Medico, cujus peritia iam ex medendi dexteritate innotuit , quam qui sine experientia subtiliter de humani eorporis principiis & assiectionibus di flerere: speciose de morbis, morborumque causis & symptomatibusve ha facere: eleganter signorum doctrinam explicare : rationabiliter modum conservandae sint talis deseribere: denique mothodicὰ morborum eurationem genericam ostendere valet 3

sit ars muta 3

ΕRat quidam lapis nomine, cujus pater jam erat senex, d bilis insuper ae riater Iimites desperatae falutis consti tutus, hic ut fata parentis protraheret, ab Apolline petiit artem meindendi; id quod inuit. cc. his versibus tradic:

Me ', ut depositi proferret fata parenta, scire potestates herbarum, usumo medendi

Maluit, se mutas agitare inglorι- artes.

In quibus versibus notandum venit, poetam aνtes Medicia vΟ- care mutu; quod in artis Medicae opprobriam allatum ei te videri pollet cavillatoribus: Uerum H Poetae verba aequa lanc ponderentur, nrhil in artis huius vilipenditam inde deduci poterit. Dicimus itaque I. Poetam locutum esse comparatip., respectu musices, poeseos de vaticinii, quae voce exercentur; Me dicina verδ operatione , herbis scit. non verbis. Iuxta illud Cessi, morbi non eloqnentia , sed herbs eurantur. Sicut & dicterium illud habet, ' Ioρὸς νοσοῦm παλιν νοσω , is quax medicus aegrotoi noνω moνbis. Videatur etiam Iania D

masen. apb. s o. 9 s 3. II. Locutus quoque est Poeta, distina νὲ, distinguens stil. inter Medicinam Empiricam ct Rarionalem. Unde dieit Iapidem scire volui Ile potestates herbarum, i usum medendi; non ergo doctrinam & scientificam cognitionem equar: Diqili od by Corale

69쪽

quare merito additur, o mutvi agitare inglorius artes, id est, tales artes, quae in simplici operatione consistunt, ac E quibus nulla gloria expectanda foret. Empiricam autem Medicinam mutam artem esse, exinde constat, qubd careat certis principiis aut fundamentis, E quibus vel possit di utari, vel remediorum saeuitas examinari , qua ratione hoc vel illud exhibeatur. Verum longe alia ratio est dogmatica Medicina: Huic quippe Operam dantes, non sollim respiciunt ad medicamenta, quae aliis auxilio fuere, sed antequam aliquid agant, naturam corporis, cui mederi conantur, diligenter, omnium signorum exquisita habita ratione, caularum omnium, in quas quotidi ε corpus in- ei dens, vel salubrius vel insalubrius se ipse efficitur, vires ii quirunt: nil Omettientes, quodia legitimam curandi rationem eo tres cur; quo, si petatur, curationis suae rationem reddere

queant.

IlI. Utrum praestet bonum esse Medicum.

an vero bonum Chirurgum Z

OLim duae hae artes, Chirurgia nemphae Medicina, non di- ieriminatae erant personis, sed citra ullum honoris incommodum Medici Chirurgiam quoque tractarunt. QuaTe Senec. Epist. sa. Nunquid aeger laudat Medicum secantem y Et Iob. Cb0

μὸ ωτροι, νοέεtur ad sectionem Medιcus. Quibus calculum suum addens Div. noster Hippocrat. in ιιb. de Medico . Medicis tribuit χ ουργίαν, τομην Ν κῶσιν, Chirurgiam, siectionem θ U1ο-nem. Quandum autem hac in arte praestiterit Hippocrates, satis deelarant libri ejusdem, de capitu vulneνιbas, de ulceribus de oscina chirurgica, ac de articulu , quos deinde Galentu diligentissimὸ interpretatus est. Ambae igitur sub iisdem Authoribus sunt natae, nec chiravia alia, quam Medicina praecepta, nee aliae demonstrandi sunt leges. Procedente tamen tempore , duae hae artes diversis persenis sunt commendatae , tum Juia operosum erat pro quocunque ulcusculol medicum eon-ulere; ttim ut Medicinae dignitas splendidior evaderet, eum rationis facultatem Id eralem assumerent Medici, quidquid ma

nuum

70쪽

riuurn opera geri solet, Chirurgu committentes. Non igitur immerito quaeri poteli, nixum praset bonum esse Medicam, an vero bonum Chirurgum Ad hanc quaestionem respondent alii, Chirurgum bonum else praeliare. Ratio , quoniam Chirurgici ea perficit, quae natura planὸ nequit peragere , luxatos artus reponendo; fracta ossa apti componendo; composita artificio-sE deligandor deligata rectὸ collocando: ne aut dolor aliquis oboriatur: aut pars fracta distorqueatur: & infinita hujus generis alia. Medic in E contra saltem naturam in actionibus sitis aut imitatur, aut ad uvat, quo vel feliciores, vel citiores fiant. Verum nos respondemus Bonum Medicum praevalere; hac ratione ducti: quoniam nomen Medici latius patet quam Chirurgi. Potest enim quis elle Medicas, Sc simul etiam Chirurgis , sed ab hoc, non contra licet argumentari, hie est bonus Chirurgus, Ergo & bonus Mediem. Imo cum Medicina ex triplici petatur sonte, Dιatetico nempε, Pharmacertico, ac Chirurgico, ne-eessarib requiritur, ut Medicus sit etiam Chirurgus, ad minimum aerii primo, licet non sit talis actu secundo. Quia enim ea fere omnia quae a chirurgis tractantur, originem agno int heausa interiore. quae consideratio atque curatio planρ est Medi- ea, ideoque omnium, quae foris existunt atque geruntur, rati nem Medieus tenet, qui Chirurgi opus dirigit, Chirurgus ve- tb ipse manuum usum & exercitationem praestat: Et perconsequens Chirurgus institumentaliter per Medicum facit, quod natura nequit. ete

IV. t n Foit una requiratur in

edico p

Nolumus hie prolixi elle , in recensendis variis vorabuli

Fortunae acceptioni las, quae passim occurrunt, sed solum hoe modo quaerere , An Ducitvi necessaria sit Medico, σ per comsequens medicus, pluι σciat fortuna quam arte eum permulti hodiε eorum, qui faciunt Medicinam , etiamsi non aded sint docti, & agyrtar, & pharmaeo ei , eorumque ministri, S alii plurimi, quibus eventus aliquando respondet , in levioribus morbis, quos etiam natura superare valeret , a vulgo dicantur. I fortunati:

SEARCH

MENU NAVIGATION