De comparanda senectutis felicitate libri tres A. B. B. C.R. S.P

발행: 1793년

분량: 191페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

3 COMPARANDA vertere quin immo semper eadem in sententia manebunt, obtrectatores tamquam canes lunae latrantes despicient . At quamvis tanta iret adversantium malitia , c insidiosum bellum,is ut eorum loquacitas apud aliquos praevaleret; non ideo tamen a communi excidet aestimati ne non ei deerunt laudatores, patroni multi, qui causa eius defensionem suscipient, vi tutemque cognitam, probatamque esumdari non patientur opera praeclare gesta, script que publico iuri reddita murmur quodque infensum progressu temporis penitus diluunt, esplendidiora , deiectis omnibus malignis aggressionibus , in dies coruscant. Si non unum saut alterum benefactum ad honam stabiliendam opinione in Satis est praecipue si mala aliqua gesta opponerentur; sed totius vitae optima r

tio reddenda ut neque in moribus, neque in doctrina quid reprehendendum inveniatur. bmis ardua sortasse huiusmodi aestimationis a quisitio alicui videbitur cum inculpatam , a clamque totam vitam requirat verum, nonne ad hanc lumen rationis, legesque nos ducunt , Nonne Deus hanc nobis praecipit , viresque suppeditat, ut a malo opere abstineamus t Nonne praestantius erit labore, conatu nostro gaudium , praemium sortiter acti pro iustitia,' veritate certaminis Non primis cedendum est calamitatibus; sed in bene agendo firmiores essecti ipsum virtutum testimonium, quod reddimus, adversarios angit, iudore suffundit, eosque de pessima qluntate nocendi arguit, atque

162쪽

sENECTUTIS FELICITATE . LIB.III. 3s

condemnat . Inter multos ab adversitatibus D flictos, quos bonum nomen ad priorem hon

rem, it sortunam restituit, Cononem Atheniensem nominabo. Hic terra marique dux expedi tissimus, cum pro patria contra Lacedaemonios pugnaret , praeliumque sinistro sat amisisset; ex quo victores brevi Athenas dominari per bant; ipse patria pulsus Cypri insula exulabat.

Contigit autem , ut ab Atheniensibus , eorumque sociis initum fuisset foedus cum Artaxerse Persarum Rege, ad coercendam Lacedaemoniorum audaciam, tuendamque reipublicae libertatem . Cum maXima apud Persas de Cononis virtute haberetur opinio , Tysasserni hortatu ma dari Rex, ut summum belli navalis imperium Cononi traderetur. Ex utraque parte acerrime pugnatum est; sed praevalWit Conon , regitque Lacedaemoniorum vires quare Athenienses periculo servitutis liberati Cononem milibus cum honoribus in patriam revocarunt i . N mo igitur concidat animo , si quid adversi patiatur; verum de bene acta vita consoletur; breves enim aerunt invidorum simultates, S se. renitas, quiesque dierum redibit. Omnia hon ste flent, ut ait Seneca, si hones; nos addixerimur, idque unum in relis humanis bonum iu dilammmus , quaque Me eo sunt, retera in diem his sunt. Ut auteni ab honestate numquam recedamus proponamur oportet, prosequitur idem

Seneca finem iummi boni, ad quem nitamur,

163쪽

DA OM ARANDA

ad quem omne fac um , istumque resistat isoluti navigantibus ad aliquod sidus dirigendus eis orsus i . Vita sine proposito vaga est, facialisque diversas ad res pertrahitur, qu aliqua do speciem boni , pro vero bono exhibentes, nos decipiunt, in errorem, vel in pravam aliquam cupiditatem perducunt. Qui autem conscius est,

honestatem pro regula morum semper prosecutum iisse, si aliquando res suae minus prospere vertant, virile pectus adversitatibus ohiiciat nam vel detractores eius confusi conticescent vel multo aestimabiliora erunt testimonia, quae

alii de eius integritate M probitate praestabunt. Eadem hilaritate studia sua excolere non inte mittat, quibus deditus est, atque veluti suavi in animi oblectamenta impense prosequatur; nulla enim adversitas eius animum perturirabit, quod Palladis fruens deliciis, insestos omnes min. roris sensus superabit . Felices senes, qui accepφi , laudatique unx, non solum in patria aed ris etiam plurimorum gratia, Camicitia gaudent, laborum, virtutumque suarum percipiem

tes argumenta .m senec Eo 3 MN, edi colloninllobrogum amisis.

164쪽

4Amicitia 1ndigenr, ct importuna faciis sorvitur . .

IN ter documenta , quae ad excolendam amici. tiam tradidit Cicero , hoc animadversione dignum arbitror, quod non sit intempestiva , neque molesta. Utriimque fastidiosam consuetudinem reddit quia frequentia non omni tempore placet S recreat , si pro sui utilitate eam colat, ac foveat, delectabilis, accepta esse nequit Amicitia enim cum animorum con emsione coalescat, si pro delectu taedium, pro commodo molestiam adserat, primum languescit , deinde penitus dissolvitur nihil enim habet ,

quod alterius gratiam , c amorem alliciat . De familiaritate , ct conversatione loquor inter viros gradu, ct aetate aequales, quos vel studiorum similitudo, vel indoles, vel osscia copularunt; hi siquidem cum solatium, S recreati

nem ab amicis quonant , intollarabili fastidio assciuntur, quoties ineptos, importunosque aermones audire cogantur, , a tranquillitate , quam maxime diligunt, periurbentur . si vero amicitiae ossicium cum aliquo dignitate, o

toritate pollenti exerceatur tanto magis a te cum eo incedendum est, ne tibi accessum ad se prohibeat, eiusque henevolentiam amitta Huiusmodi homines non inspiciendi sunt, qui fuerint; sed qui tunc sunt ac proinde raro

165쪽

ia D COMPARANDA frequentandi i . rarius etiam, si non eo.

miter rac sestio te excipiant dignius tibi erit, si te fla/itabunt . Ubi amicitiae vinculum nectit opinio virtutis, quaelibet servitutis umbra gienda est , d consuetudo ita est moderanda

ut honorem Sc benevolentiam reserat , non vilitatem . Coram Magnatibus praecipue a tuis laudibus abstine is cum aliquem de te hene sentientem audieris, lac, ut magis magisque eius gratiam mereare quam modestia, gratique ansem significatione obtinebis Novis autem praeclare gestis, novisque ingenii productionibus iuvat existimasqnem almre, atque augere priora enim acta vetustate obliterantur; si autem quamvis aetate provectum, daboriosum, utilemque reipublicae te praestiteris, semper laudis, S gratulationis fluctus' recipies. Qui virtutem sui ipsius contentam esse dixerunt, eam a Soeietate hominum, pro qua elucere debet, eliminarunt: quae sua quamvis pulchritudine gaudeat, ct in recte factis requiescat attamen non omnem assequitur finem , nisi aliis praeluceat, supremi Datoris munera in aliorum utilitatem impendat. Familiaritatem , Sc benevolentiam sibi quilibet conciliare enitatur; sed ab importunitate , Cambitione omnino caveat, ne longo labore, A studio comparatam gratiam amittat . Quid vero de popularium amicitia sem

166쪽

sENECTUTI FELICITATE . LIB. IlI. 39

tiendun est Dicam eam non esse negligendam cum enim populus maior pars sit civitatis , quii, ,pulares sibi addictos, ct benevolos reddit, eorum maxime amorem reverentiam sibi eoncilia . . Commiserans enim , ac sublevans pauperum indigentiam, affabilem aequum cum omnabus se gerens, eorum sibi devincit animos quasi in illos dominatur. Ipsos supremos Imperante non melius firmam tutamque dominationem suam tenere non pauci Scriptorescensuerunt quam si in plebem, S gresarios milites largitiones suas effundant , Seque erga eos magis patres, quam dominos gerant. M testatem enim cum fastu horrent , avaritiam oderunt, S servitutis iugum, cui iam subiacent, bis gravius fieri non patiuntur . In tyrannidem vertitur imperium, quod comites non Mbeat iustitiam , clementiam , benignitatem E contra qui aciles, benevoli, humani, iustique se praebuerunt, perpetua in pace selicitate regnarunt, Wimmortale nomen adepti

sunt.

Ut autem ad propositum revertamur, cum societas ex mutuis coalescat officiis, ipse summus conditor rerum Deus non omnibus om

nia dedit, sed sapienter, provideque distribuit, ut invicem homines socientur,in quae habenthona sibi communicent . Reciproca igitur bene fiet inter nos conseramus, ad quae a natura ipsa inclinamur cum omnes fratres simus, unum Deum patrem habentes, qui spiritum caritatis in cordibus nostris effundit,in proximos nostros

167쪽

I O DE COMPARANDA

sincera dilectione complectamur. Sed eum hae ordinata esse debeat, ea praestanda, res

denda sunt, quae aequitati, conditionique consona videantur studentes imprimis, ut si quid accepimus , quoties opere nequimus , affectu saltem, gratique animi significatione repend

morum litteratorum Ocistaseu praefero DUO hominum genera, eorum etiam, qui aliqua dignitate ornati refulgent, me ' se, dicam, quorum aljqui simplices, illiterato que potius, quam ingeniosos cultosque famili res, amicosque complectuntur alii suam a s cietatem quoslibet in studiis versatos, ct in republiea litteraria cognitos admittunt si quaeratur ratio, cur primi ita se gerant, nulla alia mihi suppetit, quam timor, ne pauperes spiritu, multisque in cognitionibus hospites videantur . Fortasse ab adolescentia aliquarum saeuia latum rudimentis vacarunt, atque in eis hono rem aliquem, claudem promeruerunt sed cum processu temporis cultum omnem studiorum dimiserint,in otiosae mollique vitae se dederint, pene evanuit eorum prima institutio S quidquid recenter in scientiis adinventum , ver illustrat iest , peiusus ignorant verum ad hos nullo in pretio studia tenentes meus hic sermo non Arisitur; sed ad illos sapientiae cultores, apud

168쪽

SENECTUTIS FELICITATE . LIB. III. 4I

quos cuilibet litterario aliquo pulvere adsperso patet ingressus. Quamvis enim huiusmodi facilitas, S liberalitas plurimi habenda sit, sing laremque humanitatem ostendat plena est periculi, nec omnibus proficua. Occurram ergo his qui aiunt, ad ineundam cuni aliquo amicitiam, consui tudinem , cognitam suffcere honeit tem nec male sentiendum de eo nisi probetur.

Non una est, ut nemo ignorat, nominis hon statis acceptio. Aliqui hominem honestum dicunt, qui neminem laedit alii eum qui cum recta ratione componit actus suos , honestate pro

ditum collaudant i aliis eius arridet honestas qui sua quibuslibet praestat ossicia , S gratiam pro gratia rependit muraelibet bonitatis praer gativa hisce hominibus tribuatur,rii veram , sam clamque catholicam religionem non profiteantur, semper timendi sunt, magnaque cum prudentia cautela pertractandi . Frequenter enim vide mus advenas cuiuscumque regionis sectae hu-ausmodi honestatem praeseserre, Win politiori-hus societatibus facile nimium admitti, in quihus, Sc si caveant errores suos, pravasque doctrinas palam producere clam tamen quos sibi familiares adsciscunt, veneno suae pravitatis insciunt, aut haesitantes in fide reddunt. Summa hi calliditate utuntur non enim revelatis veritatibus, ct mysteriis, sed rationibus adstrui fidem aiunt, paratosque eamdem amplecti, si

169쪽

I4 DE COMPARANDA

persuaderentur. Haec leniter dicta illam pie em significant, quam qui tetigerit, ab ea inquinabitur Ecclt 3. i. facillime namque est, ut

qui talia audi ab homine aspectu honesto, de cipiatur, aut saltem in catholicis dogmatibus fluctuans reddatur. Ab innumeris exemplis hoc prQbari posset, planeque convincunt, plus orth doxae aliquorum fidei nocuisse veteratorum comversationes, quam publicae disputationes. Hos

autem vitandos monuit Christus Dominus Matth. . s. Veniunt , inquit, ad vos in vertimentis ovium , intrinsecus autem sunt lupi rapaces; affectant enim externam simplicitatem , contemptores vanitatum, divitiarum se ostentant ,

nihilque magis se cordi habere simulant, quam eximiis in facilitatibus proficere, virosque de iselis optime meritos colere. Neque tamen me hac dirisse quis putet, ut omnes acatholicos a nostra societate arceamus; sed ut caute, prudenterque cum illis utamur. Ipsis constare debet, nos non eos odisse quin immo ad omnem comitatem

impertiendam paratos esse . Urbanitate etiam quibusque valentus beneficiis illos allicere oportet, ut libenter nos audiant, Woblata oppo tunitate religionis nostra veritatem o sanctitatem eis inspirare non omittamus. Nuper a

praeclarissimo viro sublimi in dignitate constituto, hoc eliciter actum est, ut quidam poliblioribus litteris excultus, sed in uterano regno natus, ct educatus, errores suos iuravit,

eatholicae ecclesiae nomen dedit. Et quia het rodoxi, in catholicis regionibus viatores , deis

170쪽

sDine disserere refugiunt , proponendi sunt ipsis doctiores auctores, qui falsa dogmata consutarunt, veritatem orthodoxam perspiscuis

argumentis adseruerunt. Plures ex his seriptores nostros igitorant , aut sua sectae imbuti legere despiciunt cum vero huiusmodi lectioni

operam dederint, aperti Sunt oculi eorum , Scsophismata, c cavillationes auctorum suorum abiecerunt. Utilis ergo Ecclesiae catholice fieri potest litteratorum a fide errantium consuetudo,

quoties ad Christi gregem revocare spes aliqua effulgeat, eo vel maxime si ignoranter potius, quam pertinaciter sua in haeresi vixisse fateantur. moribus cognoscendi sunt candor enim annmi, vultu Qverbis se manifestat honestas enim , ct continentia si iis eis resplendeat tune

clientelam , societatem nostram merebuntur Ceterum praeclari viri illi semper commendandi sunt, qui omnibus se praestare eisque quibus

possunt modis opitulantur Alterum litteratorum genu S, quod cautissime petractandum est, illi sunt, qui cum acri quodam humore agantur, sa-cillime quaestiones accendunt quamvis opposite ab eis alii sentiant, a sua sententia num quam recedere voliunt. Hi ad rixas potius elati tutius vitandi sunt, numquam ad controversias admittendi . Cum plerumque eorum exitus plenus sit amaritudinis offensionis Paucos novi Joannes Lamios , pauciores Muratorios,

qui cum summa sapientia, universali eruditio. ne mansuetudinem maximam, firmitatemque animi singularem copularent, suavitate, comita-

SEARCH

MENU NAVIGATION