De comparanda senectutis felicitate libri tres A. B. B. C.R. S.P

발행: 1793년

분량: 191페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ultra vixisse Admirabilior eo fuit magister eius Leontius Gorgias, qui centum, O septem omplevit annos, neque umuam δε ιιι studio, a que opere cetravit; qui, cum ex eo quaereretur, eur laudem velut esse in vita; ibi habet,

inquit, ex incusem senectutem i). De pluribus aliis doctis senibus idem testimonium praebent Cicero, aliique Scriptores posteriora tempora referentes, quorum exitus vitae sui studiorum finis S de se ipso idem Cicero fatetur, senem Graecas litteras didicisse . Sed ne huiusmodi glo- .ria Philosophis ethnicis tantum tribuaturi plures SS.Patres fuere, qui maximi habentur in Ecclesia, eadem siquidem digni sunt commendatione, ex quibus Ambrosium, Augustinum Bedam nom, nabo. Primus enim aetate gravis. infirmus ad Psalmorum interpretationem incumbens, coepto

Psalmo obiit Augustinus autem nonagenarius, dum contra Julianum Pelagianum scriberet, migravit ad superos , imperfectumque opus reliquit. Ita de Beda Sigibertus suis in Chronicis narrat, quod cum valde senuisset, Sc in exponendis sacris Scripturis totus esset , interiit. Hi ergo vere sapientes fuerunt, qui numquam satis didicisseis fessi sunt, eademque animi alacritate, qua vegetioribus annis sapienatam coluerunt, etiam extrema in senec ut ab

ea diligenda non destiterunt

ii Vid. Librui de Senecta Lugud Batavor apud G

132쪽

DE ITA OCIALI

Si voluptatum illecebra iuzenem a virtute Mon ovo ιδ ettertui culta senuerit, alio

maerore πopia inclutur H Uiusce sententiae auctor M. Tullius optime novit dissicultatem maximam , in quam os sendunt senes, qui ab inveterata consuetudine, qua omni voluptatum licentiae dediti suere eme gere exoptanto serium castigatumque vitae genus amplecti . Non latebat sapientissimum

Philosophum , dc Oratorem , quantam vim homini faciant deliciarum oblectationumque habitus , ad qua ipse natura sua fertur, cinclinatur, ut nisi ab iuventutis primordiis nativam propensionem quis virtute moderetur, in selix mancipium earum siet. Quod si , negante aetate ,

iisdem oblectamentis indulgere. nequeat, eiusque societas amicis iniucunda reddatur, dissicile dictu est, quo maerore luctuque a ciatur cum videat, nihil sibi reliqui esse, quam languescenti su cumbere senectuti . Res autem aliter se se het de is senibus , qui sobrie , casteque vixerunta qui S si societates frequentaverint , con viviis etiam amicorum interfuerint , solatia suis temporibus ceperint cum honestatem, S temperantiam socias voluerint, libenter cedunt aetatis

133쪽

io DA COMPARANDA

ti , quae ipsa amplius perferre nequit. Si enim

rationis moderamine, virtuteque comite illoembrarum insidias effugerunt , ubi maior erat proclivitas, maiusque pondus in illas iis aetate provectis, laetitia quanta erit , victores ab omni comsictu egressos esse, Mabstinentia, firmitateque animi cuncta incitamenta contudisset Numquam illi opinioni adsentiar, qui coniugium pro felicitate vitae celibatui anteponunt . Omitto loqui, de curis multis , quas Status coniugalis secum adsert, S utrumque Statim comparabo, ut videa.

nius quale ex his ad tranquillitatem animi, ad concordiam sensus cum spiritu, ad rationis Ndinem magis conducat . Jactant coniugii Autores dulcem iucundamque cum conjuge societatem, prolis solamen , remedium naturalis infirmitatis , quae semper sollicitat, δε ab Apostolo tribula. tio carnis appellatur . Bonum igitur coniugium,

sine quo multa homo patitur incommoda non uxoratus , qui ad inhonestas , c noxias etiam pertrahitur voluptates . Ex opposito celthes se feliciores dicunt, quod numquam matrimonium noverint , cuius iugum gravissimum est, atque promiscua servitus usque ad mortem indissolum

bilis. Si vero de interiore homine agatur, consepressis serventioris iuventae motibus , qui gratia Dei, religionis lege coercentur, nisi quis eos provocet, aut periculis se exponat, imm . ni ab eis erit,' si quid adversum etiam enserit, virtute proposita, habituque eius facile

superabit. Non praestolabitur ergo senectutem, ut concupiscentia ignis in eo xt suatur in-

134쪽

nocuo erunt cogitationes, puri affectus, mens dominabitur corpori, tranquillos dies, tranquillasque noctes habebit quod maius est, si gravis aetas ei reliquas voluptates interdicat

quoties honestam , continentemque vitam duxerit, hac iura magna cumulabitur iucunditate Sed altius ego repeto viri caeli his elicitate in Quamvis non sentiam cum latonicis animos hominum ab initio rem creatos a Deo,

habitatores siderum constitutos; sed nativam eorum creationem efformatis corpor; bus latearii ;attamen maximi habenda mihi videtur nobilitas animi, qui purissimus ex Dei manibus egreditur eandem naturam , easdemque propri tates carni copulatus non amittit. Si ergo transacto plurimo vitae morialis tempore, spiritualis suae regenerationis innocentiam , divinaeque gratiae inaestimabile munus servasse conscius Sit, si terram habitasse comperiet, sed tenebras, la-hesque eius evasisses tutum reditum in. coelum

sperabit, ' antequam hac custodia exsolvatur,

135쪽

io DE COMPARANDA

iam anticipato gaudio eius perfruetpr. Illue gliationes eius, ascendent , illuc sua mittet sideria, aerventiora diriget vota , atque ut cum Apostolo loquar, eius conversatio in coelis erit Dicam autem cum veritatis agistro, non omnes capere verbum istud, castimoniam scilicet eoniugali statui esse praeserendam , eamque hominesii terris similes Angelis reddere. E contra tanta vi perstringit , ligatque animum coniugii conditio , ut libere vacare spiritualibus nequeat, ad coelestes, propter quas conditus est, delicias contendere valde laborat. Hae numquam fastidium pariunt, quemadmodum Sensuales voluptates ,

quae cito satiant, nimioque , usu in perniciem vertuntur ubi summa bonitas, sapientia , Sesanctitas exhibetur, ibi intellectus semper l, bet, unde perficiatur, voluntas sancta dilectio. ne succenditur Nec cuiquam haec a proposito aliena videbuntur, vix animadvertat ad senectutis selic, talem non conferre solam noxiarum omnium voluptatum dimissionem Sed tripedire etiam, ne desideria animum invadant, ct in discrimen pravi consensus inducant I Ieterrimum an a conflictum excitant in senibus species illarum

oblectationum , quibus olim dediti fueres; quibusque impotes, aetas indulgere non valet; quore si non opere, desiderio tamen in eas serun-' tur ipsa interdictio grande est semitis inc,

136쪽

sENECTUTI MLIcICATE LIR.III. IO9 tamentum . Quod si cum iuvenes essent corruinptelas ignoraverint , vel ab his mature abstinuerint , quiescente sub annorum pondere rebelli sensu, non fingunt animo , quae numquam Ο-verunt, vel cognita, dominante semper in eis

temperantia , feliciter contriverunt. Nihil mentem eorum agitat, nihil lumen rationis obnubi. lat, nihil assequi cupiunt, quam in ea integritate, virtute diem extremum obire in qua colenda vitae totius curas insumpserunt. Ad hoc divina praecepta , legesque humana maxime conducunt, hominem scilicet ad ultimum finem

suum, Deum nempe , summum bonum dirigere qui eum posuit in manu consilii sti , ostenditque ei bonum , c malum , ut ad quodcumque vellet se converteret constituta mercede et e

na his, qui in iustitia, ac bonitate persever verint poena etiam inflicta iis, qui a recta via declinaverint.

Cometentia bene cnteactae vitae, multorumque benefactorum recordatio ucuudiss/ma

ι . . . . .

ALterum capitis huius argumentum mihi suppeditat idem Cicero, qui senectutem re creare docet , iucundamque reddere conscientiam bene anteactae vitae, benefactorumque record tionem . Reiecta, damnataque a sapientioribus

Philosophis Epicureorum opinione, qui hominis felicitatem in voluptate collocabant maxime

illis

137쪽

II DE COMAMNoaillis cordi fuit virtutem commendare , eamque beatitatis uberrimum fontem ostendere . Ubi enim recti honestique amor no his ingenitus pravae , deceptaeque voluntati non cesserit; sed iniquis illecebris aequitatem , c temperantiam

praetulerit, tanta sit animo laetitia, S iucundi- os, ut nihil suavius, ct delectabilius res creatae omnes ei praestare sufficiant. Cumani legem res, S audientes praeclaras virtutes, Brtiaque gesta eorum, qui de patria, aut de religione maxime meruehunt, admirationeis gaudio spimur e contra acinora, vitiaque improborum

execramur nisi quia pro virtutes, S pro benefactis sormati sumus ideoque depravationem , impietatemque quamcumque detestamur Non solum amici commendationem hanc, dilectionemque sibi vindicant , sed etiam inimici ut si aequos, si liberales, beneficos experiamur, eos amore, . existimatione dignos habeamus. Cum autem aliena merita ad laudem, ad pro 'bationem nos provocant, quodammodo i illis oblectamur; si conscientia nostra, occiduo vitio curriculo, testimonium reddat, non in otio , non in commodis, atque deliciis tempus

impendisse, Sc quibuscumque libuit profuisse, horum memoria dulcissimam nobis pari consolationem. Quid laudamus veteres nominis gloriam, magnanimitate , gestorumque excellentia assecutos, eo um imagines, monumentaque in eorum

norem erecta laeti suspicimus, ct admiramur tNulla ne nos capiet voluptas, eos in contemptu

deliciarum , in morum disciplina , in industria,

138쪽

NacmTI FEMcrTATE. LIB.III. ria in contentione studiorum secutos fuisset Nequaquam hoc delectabili sensu privamur; sed de

his magna cum iucunditate loquimuri, eorum merita extollimus , S summopere utiles rei pu-hlicae praedicamus. Multo igitur maiori laetitia afficiemur, si superiorem aetatem recolentes nihil taederes, S poenitere nos faciat, sed de benet actis gratiam, S benevolentiam apud viros probos obtinuisse conspiciamus senecam summum liblosophum, eximium Neronis Caesaris institu. torem, inrti ad quam impie ab eo damnatus suerat, tranquilla mente occurrisse ferunt, quod optimis praeceptis illum insormasse sciret, nec

umquam a severitate, quam sibi proposuerat, declinasset. Longe Seneca superior Socrates, moralis Philosophiae parens, ah Atheniensibus item lethali sententia perculsus , quod deos , quos colebanti, despiceret, Sc supremam omnium causam Deum praedicaretii , non concidit animo , sine suo appropinquante, sed hilaris eum expectavit, spe confirmatus, quod fama eius, ac doctrina tota in posteritate superstites fuissent. si vero his momentis , quae de beneiactis sol men, gaudiumqqe inspirant , certa addatur sciemila, nore omnia cum corpore finem habere; sed

animam ad aeternam remunerationem reservari;

tan. tia Deniqua Socrates eae ea parte damnatin est , ara pro mora raverear veritatem, deos vestros destroendo. Ipse ab or

euio .uinis dictus sierat virorum omnium sapientissimus. Oll. Ad nationes lib.1 obiit asia aetati suae εὐ- docti simum opus absolvisset . io Laertius

139쪽

iis Da OMPARANDtanto lasor, suaviorque erit, rami uiri ope rum . . integritatis vitae secordatio Animorum immortalitatem olim Epicurei negarunt i ς modo contra sapientum omnium sententiam , divinartimque Scripturarum auctoritatem maenae libertati dedit eam inficiantur. Qua posita veritate , statim apparet ratio , cur dum vivimus, ad bona opera a nobis sit incumbensum cum certum sit, quod sicut iustis immortalis beata remanet remunςratio ita malis in te

minabile statutum est supplicium . Homo enim non sat subiectus, ut Stoici litabant, sed a Deo libero arbitrio donatus de rugiendi ini qua, sectandi honesta, si a recto virtutis tramite non declinaverit , in in obeundis iustitiae muneribus fidelis extiterit , certa spe solatur ei in eoelis praemium non delaturum . Non si ustra laborasse videns, nec divinis paruisse mandatis cum ipse Deus se magnam dixerit bonis me cedem, quoties iam multis progressus in annis, non remotam conspiciat corporis sui dissolutimnem, mundo valedicens, meliorum vitam sibi paratam expectat. Hinc est, quod sancti homines, vel innocentia clari, vel poenitentia spectabiles, vel eximiis gestis illustres, vinculis carnis exsolvi cuperent, ut Dei aspectu, in quo

cI Non enim assentio iis, is hae nuper disserere in persu , .m corporibus simis animos interire, atqω omnia

140쪽

iSENECTUTI FELICITATE. LIB. III. III

summa est felicitas, fruerentur. Hinc est , quoqiam quasi in coelestium consortio admissi, quid

quid ipsis adhuc pati supererat , magno in pretio haberent , quod eorum passio ad altiorem illos esserebat beatitatem. Stupebant tortores idololatri , tantam inspicientes in Martyribus animi magnitudinem , qui , quo saevius torquere, tur, eo sortiores in tormentis fierent ignor hant enim virtutem ab alto eis inditam is a corona gloriae , quam brevi accepturi erant ,

recreari Si vero praeter virtute proprias, quae inhilissima sunt animi ornamenta , accedat multorum heneiactorum memoria tanto illa iucum dior erit cum post se tot laudatores, gratosque relinquat, quot eius amorem liberalit te experti fuerint . Haec est enim benefice tiae vis , ut quibus benefeceris tibi amicos , additosque reddas nisi omni sensu caruerint, mutuis ossiciis. benevolentia , quam poterunt, vicem rependant. At quamvis a beneficio nihil

acquiratur attamen , ut inquit Seneca , amissum non est; nam quod datum actum est, durat est enim recte factum , quod irritam nulla vis incit. Quoties pro retrihutione heneficia fiant, vilescunt cum suam , non alterius utilitatem quaerunt, qui ita liberales , facilesque in muneribus videri volunt. Ab animo Brma d tu rebus , quas agimus adeoque etiam acti ne illae , quae bonae habentur, ut munerandi voluntas, obscurantur, Qquodammodo dehonestantur, nisi ad rectum finem diriganturi in is num

SEARCH

MENU NAVIGATION