Ierosolymitana peregrinatio illustrissimi principis Nicolai Christophori Radzivili... primum a Thoma Tretero Custode Varmiensi ex polonico sermone in latinum translata. Nunc varie aucta et correctius in lucem edita...

발행: 1614년

분량: 334페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

occhialus pirata.

226 ERos LYMITANA PEREGRINATIO que littus maiori ex parte nauigantibus apparet Id quae naues ex India Orientali adueniunt, ob deflectere lent. Antonius tamen isthic non fuit, ubdeius nauis rectum Cursum propitio vento tenenS, locum hunc praeternau gauit. Narrauit is quod Bassa predictus ab eo valorem decem millium ducatorum in varijs mercibus perceperit: pr sertim in lapidibus,qui in certis illarum regionum animalibus reperiuntur, nec hactenus in partibus nostris visebantur,& in unionibus ac margaritis pretiosis. Captum Bassa ille,qui de principalioribus non erat, secum Cairum perduxit,eumque ad carceres Imbraimi,tamquam suprC- mi AEgypti Gubernatoris,tradidit unde Consulis Veneti quoniam Venetus erat Antonius fide interposita eliberatus, nostro tempore facultatem in Europam redeundi impetrauit. Nauigatio autem eius in Hispaniam erat potissimum instituta, quandoquidcm Catholici Regis iussu, quod etiam ipse non dissilebatur, peregrinationem hanCo undam susceperat, ut quaenam per mare rubriin nauigandi commoditas, quod nauigationis emolumentum edisteret. Vir hic fuit mihi apprime notus a quo multa, quae ad naturam horc nationum qua pera- grauit pertinebant,edidici.Sed quandoquidem caScriptorum industria sunt evulgata, non est, quia in his immoremur. Posteaquam domum redijssem, plures ab codem literas, partim ex Hispania, partim ex Italia scriptas accepi:inquarum ultimis significauit, se in Syriam,&inde iri Indias Orientales iam tertili nauigationem instituere.

Factum autem est singulari diuinae gratiae beneficio quM dum circa Rhodum, & in faucibus Archipelagi oberraremus, in classem Turcicam , cui Occhialus praeerat, non incidimus. Nam vigintiquinque trimines e Nigr ponto Rhodum versus velificabant, quibus obuias naues diripere non est inQlitum. Quoniam tamen Sattia haeCGallica fuit, cum quibus Turcae societatem colunt, porC

242쪽

PRINCIPIS RADTIUILI. 227rat mitius aliquid ab hostibus exspcctari: sed vel pecuniis

numeratione, Vel captiuitate res transam proculdubio fuisset:quod itidem paulo ante ipsi Galli sunt experti,pr ut nauarchus Gallus nobis retulit Euasimus itaque per Dei gratiam manus impi Occhiali, qui valde tunc cX- acerbatus erat, quod Veneti clitensium milites illi tradere nolebant, quos cum duabus triremibus non ita pridem in potestatem redactos,Corcyram perduxerant. EOS Occhialus insequebatur cumque septem Venetae triremes inde Cretam reuerterentur, ubi custodiam Philippo Pasqualigo praesidente posuerant, Occhialus in portu Nauarino praestolabatur,ut eos adoriri posset:qua de re, Ctim Zacyntho triremes Vcnetae notitiam accepissent, denuo Corcyram sunt reueris, cum resistere se non posse viderent Occhialo, qui ex vigintiquinque ordinariis delectu habito,decemodi o triremes bene instructas habebat Scdvbi vidit consilium sibi praemeditatum non succedere in furias amis, obuios quosque inuadere decreuit, Caesarem VerituS, quod parum caute egi siet. Incidit igitur m aliquot mercatoriumChristianorum naues,quas,hominibus in captiuitatem abductis,in potestatem redegit Euasimus itaque Deo opitulante manus ipsius, qui Carpatho versus Rhodum cursum tenebat mos vero a Rhodo ridem v hebamur. Mirabantur omnes insulani, quod Occhialum obuitim non habuimus.

Si cui mira vel impossibilia videbuntur, quae hic de

sancto Germano a me scripta int, me vera retulisse qui- s. mia

libet a flarmabit,qui nauigando in periculosas tempestatesz I

incidit. Nullus enim est,qui haec non oculis aspiciat,in ex μ' tremo procellarum irruentium periculo constitutus. Sitie igitur S. Germanus, ut multi Credunt, periclitantibus appareat siue a naturali caussa, quod plerique autumant, luminis citis ratio proficitatur,ego temere affirmare non ausim. Illud certissimum est,tumen hoc nauigantibus PF a pare

243쪽

Σχ g RosoLYMITAN A PEREGRINATIO parere quod non solum ego, sedi omnes qui mecum erant in naui, toties vidi, quoties me vidisse superius annotaui Apparet autem specie sideris lucentis,uel accensis facis,interdum plus,interdum minus coruscans. Fit quandoque splendor eius plane lucidus&albicans veluti siclia:

considet s*pe vel in medio arboris,vel alibi;scruper tamen editiore in loco. Si quis attingere velit, sursum mox Cleuatur,vi refugit. Frequentitis tamen in ipsa arboris summitate, cruce, quae ibidem derigi bici,cosidet, permanens eodem in loco, quantum temporis in recitanda oratione Dominica Consumeretur: quandoque per dimidiam quadrantis horae partem, quandoque quadrantem integram

lucestit. Sed in magna illa tempestate, per dimidiam horam durauit,in modum accens, candelae ardens. Vbi apparuerit, certum N indubitatum est, ventum notabiliter subsidere,& quo frequentius emicuerit,id magiS ac magis turbinem diminui. Vnde ad ipsius ortum,homines ab interitu tuti, Certam spem salutis concipiunt: quod pluribus excmplis confirmari posset.Illud quoque nautae ammmabant, quod pluribus nauibus in una eademque tempestate simul constitutis in quibus sidus eiusmodi conspiciebatur, eae euaserunt , in quibus non naufragio perierunt. Narrarunt ijdem quoque,quando duo sidera coniunctim apparent, quod raro admodum fit,nauem omnino interituram. Cum autem duo fuerint, dicunt spectra seu Dmmones esse, qui numquam uniformem, scd geminatam speciem in apparendo retinent. Quae de Castore& Pollucescriptores Ethnici tradunt, ea non attingo quae Vero hic adiunxi ea ex fida eorum relatione accepi, qui naufragijs eiusmodi praesentes interfuerunt. Sed nec illud hic praetermittendum putaui, quod nautae certo se didicisse assirmabant. Quacumque in naue . . H. . Mumia fuerit deportata, eam vel in maximum pericu-

u lum adduci vel certissimum naufragium subire oportere.

244쪽

PRINCIPIS AEAD ZIVILI. 229

Quamobrem diligenter admonentur ij, qui res in nauem

inscrunt, ne Mumiam secum accipiant: cuius rei ea redditur ratio. Quandoquidem umiae, Ethnicorum sunt cadauera, in quibus idola, ut dictum est superius, reconduntur:dubium non est,quin incura& potestate Daem num prouidi animae ipserum, sint constituta: qui numquam ab eis,etiamsi de loco in locum transscrantur, recedere lent. Cum Cairi in antrum,ubi eiusmodrcadauera sunt condita me demisissem, duo integra corpora, Vtiam diximus, maristi seminae, pretio empta acceperam; CΟ-dem modo,prout ibi asseruabantur,inuoluta quq ut Commodi iis deferri possent, quodlibet in tres partes diuul sum , in capsas maiores ex corticibus arborum siccatis confectas, imponendum curaui: ita ut sex iustodi capsas Munata resertas haberem: in septima verb erant idola fici ilia iisdem illis corporibus copulari lita. Cum igitur de periculo deportationis ex nautis intellexissem, consului negotiatures mihi notos, quid mihi agendum suaderent,di num Vera essent quae nautae dicerent Multi amrmabant rem ita se habere: multi pro fabulis haec ducc-bant,affirmantes, ubd ipsit mei in Italiam ispissime Mu-mias per mare deportarunt, neque tamen in ullum periculum hoc nomine inciderunt.Persuasione igitur illorumIadductus decreui corpora haec mecum asportare, ut in Europa ostenderem , qua ratione condita reperiantur; maximo'hidd ad partes nostras, a quoquam integra delata fuisse numquam antea intellexeram. Quamobrem nihil ea de re cum nauclero communicans, septem capsas illas Mumiarum,cum rebus alijs in nauem inserri iussi. Sed parum abfuit, quin statim in magnas difficultates incidicsem. Nam cum Turcae, res meas inlpecturi, in Alexandria nos conuenissent,ut telonium ab illis per lueremus, habebant incomitatu Iudaeum, qui eorum interpresac Notarius fuerat. Hic quoniam Christianis utcumque fa-

245쪽

23 IEROSOLYMITAN PEREGRINATIO

uebat, ubd Christianorum merces assidue pertractaret, a quibus non parum ciuolumenti, & honoraria frequentiora percipiebat,cum in capsisMum iam repositam animaduertisset, statim easdem capsas claudi, & funiculis ligari praecepit,& Turcis quibus vinum propinabamuS,retulit, nos in capsis illis nihil aliud habere, p terquam cochlearum testasN conchas, quales in maris littore legi solent: cuius relationi fidem Turcς adhibuerunt,qubd&eorum

ministeresset,&qubde conclaui, in quo vinum haurie- bant, pedem est erre minus sestinarent. Caussa cur Mu-- Hi miraTurce: prohibeant efferri,haec esse perhibetur.Quandoquidem ipsi magicis superstitionibus valde sunt addicti persuasurn habent,Christianos eiusmodi Ethnicorum cadaueritim ad Magiam abuti. Crentur itaque ne per incantationes aliquas damnum ipsis,& eorum ditionibus non facile recuperandum inserant: idque diligenter pra cauent. Dissiculter igitur integra umia extrahitur a mercatoribus: qui clamin minutatim eiuli odi merces auehere solent. Iudaeo itaque illi bonum honorarium dedi: qui si Turcis de Mumia aperuisset, non paruum distrimen nobis imminebat, quod ingenti aliqua pecuniae summa redimendum erat. Cum itaque priori cmpestate iactaremur, nullus nostrum de Munata hac meminerat. Erat mecum in cadem naui Sacerdos Polonus Simon Albimontanus, qui patentes Regis Stephani literas habebat,& sepulchrum Dominicum visitauerat Eum primum IeroElyma reuertens, Tripoli videram, & denuo Cypri cum in AEgyptum proficiscerer, obuium habui qui Icroselymam tendebat Postremo venit Alexandriam Sabbato hora vigesima ego vero sequenti die circiter quintamdecimam horam nauem conscenderam. Hiccipitur cum pecunia destitutus esset in extera regione nec Consilium

reperiret quidnam agere deberet, petiuit a me, ut illiopem ferrem;quod potui, non inuitus cidem obtuli. Sed

246쪽

PRINCIPIS RADTIVILI. 23 Ictim animaduerterem, illum breui ad necessitatem reda-αim iri nec, visitatione S. Sepulchri abseluta, cur in AEgypto moraretur, caussam esse: instante eo ut eum mecum in partes Christianorum reducerem, acquieui libenter; qubd bonum virum itum Sacerdotem viderem, & meum quoque popularem,cui deesse non liceret. Hic de Mumiae cadaueribus hisce nullam plane notitiam habuit: nam ante quam Alexandriam peruenisset, triduo res meae in nauem illatae erant ipse interim in ciuitate degens, ventivi nauigationis commoditatem operiebar. Cum igitur in priori tempestate verseremur,Sacerdos hic Preces horarias recitans, conquerebatur duo sibi spectra , - - magnum impedimentum adserre,in quocumque tan-t ''dem loco in naui consisteret,semper se comitari.H Ccum primum audiremus,mirabamur postea verbivi hominibus inusitatum non est, in communi calamitate,ad sortuitos proximi casus, risu potius quam compassione conbmoueri ten'pestate sedata rem in iocum vertimus, existimantes has imaginationes E metu prouenisse, ut plerumque nauigantibus,in periculis obhci solent. Sed cum inalbtera tempestate, dentid de spectris eiusmodi vehementer Conquereretur,asserens,se virum & mulierem nigram,tali tali habitu indutos videre: qualem nec inci itidem se ultoreS,dtiobus antlim exceptis,in Mumhs illis viderant, nec de illo Sacerdoti indicare poterant, mirari accurati tiScoepimus. Certissimum enim erat,neminem seruitorum

de cadaticribus istis sciuisse, p ter duos illos, qui secrettim hoc nemini proculdubio, extrane praesertim aportlerant. Sed nec tunc quidem Mumia nobis in mentem Venerat Postrem tollis conturbatus, pallidus, iremens Sacerdos ad me accurrit exposuitqtie quam horrcndum in modum a spectris hilce inter orandum exagitetur, immo laceretur. Tandem incidit mihi forte illum haec pati occasione corporum istorum Mumiaticorum.

Misi

247쪽

232 IEROSOLYMITAN PEREGRINATIO

Misi itaque ad nauarchum, ut in seriorem Sattiae nauiSpartem nobis recludi iuberct, caussam tamen reticendo: volebam siquidcm capsas illas Mumiarum clam in mare prohcere. Sed nauarchus respondit, se id facere non posse propter ingentes fluctus, qui Sattiam ita operiebant, ut

omnes madefieremus Exspectaremus modicum, statim nos omnes interituros, nec esse cur inferitis descenderemus, mox in ipse gurgite futuri. Et vidcbamus quidem aperte periculum maximum instare, si nauis aperiretur: ex alia parte Presbyter de spectrorum vexatione mirum in modum lamentabatur.Nesciebamus itaque quid nobis

agendum esset. Vbi ver S. Germanus apparere,& VentUS contrarius

subsidere coepit cum iam illucesceret, nauem aperiri iussi. Et quamuis, ut paul superius scripsi,apparente cita Lmodi sidere nauis extra periculum esse soleat, spectris nihilominus Sacerdoti molestiam inserentibus, septem captaillas in mare prohci iussi. Quod ubi factum, nauarchus statim ad me accurrit, percunctans quidnam abiccis Iemus: numquid Mum iam ΘFassiis sum. Expauit illicdie hementer sed postea se recolligens erat recreatus; te id promittebat,no tempestatem ampliuS non habituros. Et non frustra haec predixit.Nam licet apud insulam Carpathos insurrexerat , minus vehemens tamen fuit MS Germano semel apparente, statim cessauit. Dixit mihi postea nauarchus, quo tempore ad eum mittebam ut nauem aperiret, etiamsi illi dictum fuistat, id propter Mu-miam fieri, numquam tamen aperturum fuisse, propter undarum insurgentium impetum Sc quod iam cert,nos

interituros credebat, momentum tantum demersionis

expectans. Quaerebat & SacerdoS,quidnam in mare proiectum fuisset.Cumque illi dixissem,maiore etiam timorci correptus, tamquam vir Ecclesiasticus arguere me coepit, lubd Ethnicorum corpora circumferre veritus non fuC-

248쪽

PRINCIPIS RADTIVILI. 233rim, propter quae tantum vexationis pertulerit nec aliam

spectrorum apparentium causam fuisse. Ego reprehensionem boni Sacerdotis grato animo suscepi: ne tamen sinistri aliquid de me suspicaretur,reddidi caussam facti,me Mumiam, cuius in medicinis frequens donecessarius cf. 1etistis,propter iuuandos infirmos asportare voluista neque ab Ecclesia prohibitum cuiquam esse, ne Mumiam in partes Christianorum deferret Cretam chim deuenicsemus, quaerebat Theologorum de umia sententiam: qui docuerunt,eius importationem Christianis non et ri Atque ita demum me purgatum&excusatum habuit.

Apparuit & hinc nihil illum de corporibus istis cogitasse: de quibus, si notitiam aliquam habuisset, non intermisisset prosectb,dc metu periculi,& officio Sacerdotali adductus,quin me commoneret maxime ubd iam nos morituros credebamus, & ipsemet rationes in poriculo rccitari solitas,nobis subsequentibus,inchoabat. Neque haec ide,sunt hic a me commemorata,quasi pro certo comprobare velim, propter Mumiae corpora, quod multi volunt,naufragia eiusmodi prouenire sedit docea, ista nobis in hac nauigatione contigisse Certe SacerdoS hic valde piusti vitae exemplaris fuit.Nam Corcyramis que mecum nauigauit.Postea cum ego me in Italiam Conferrem, d Hydrunti ex naue destendissem, ipse cum famulori rebus meis, in triremi Venetias nauigauit, Maduentum meum ibidem exspectauit. Postea Compostellam,voti exEluendi caussa perrexit: unde Romam deinde in Poloniam redire costituerat. Ubicumque mecum re, loca Christianorum attigit, singulis diebus Missam deuo loniam,

tillime,cum lacrymaru prorutione, Clebrauli Domi, in haner,minima qinaeque obsequia, pueris consueta, cum tanta s.' alacritate obibat ut admoneri per nos necessarid debuerit. ςςiqii

ne se ad vilissima culiniministeria,ollarum cacaborumVe nis deser- ablutionem,uel stoparum purgatione demitteret.Admi '' '

rationi

249쪽

23 IEROSOLYMITAN A PE REGRINITIO rationi fuit omnibus,tanta ph Sacerdotis huius humilitas. Illud operae pretium fuerit hoc loco inserere, qualem Sacerdos hic post magnam illam tempestatem, qua apud insulam Carpathos, cum nobis S. Germanus semel tantum apparuisset,iacu abamur,visionem oblatam habuerit, quam statim mihi, qui proximus illi eram, deinde ceteris omnibus reuelauit. Nam cum in oratione positus esset, videbatur sibi videre Sattiam nostram nauem in parteS

ruptam, & nos per mare natantes demergi. Interea beat ζ, . . tam Virgo Maria, pallio suo nos cooperiens, nauis par-

το braiis tes recollectasininum composuit,&dixit:Ecce inquam H --. O periculo ruilliS. Atque ita velut e somno quodam C

t ' porrect iis se proripuit quod aperte videbamus. Nam si tib consistens, & hinc inde aspiciens, nauem io Omnes saluos reperit,quos in visione mari iam obrutos crediderat. Haec obiter hic annotanda putaui,quae coram ipsemet intuitus, e magna ex parte sum cxpertus Certum est si tepestas in duas horas,ut attigimus antea, protracti fuisset, Sattia vim eius sustinere nulla ratione potuisset: id quod euidenter deinde apparuit,cum apud insulam preῖdietam Carpathos,per continuas viginti quatuor horas, nauem reficere, 'ice obducere coacti fuimus: quae adebundariam violentia concussa fuit, ut per vices nautae continuo aquam exhaurire neccst habuerint.

Cum igitur ad praedictum Promontorium delati essemus,quod in ipse diluculo fuit iam noctu ob appropinquare nauta propter scopulosio audebat iactis anchoris,& Sattia ad rupcm longis funibus alligata iundus enim hic non ade,stabilis,N vel ad modicum ventum anchorae mouentur: unde nisi nauarchus sit peritus,saepenume-rbnaues periclitantur,inti ut tutiorem habeant stati

nem funibus praelongis ad rupem alligari nautaru industriasilent statim famulum Sitiam, quae tribus inde milliaribus distabat, misi , qui Rectori Constantino Rinerode

250쪽

PRINCIPIS RAD ZIVILI. 233 de aduentu nostro significaret. Is quoniam iam antea,vidictum est, de me certior factus erat, equos, & vltra decemvi aliquot equites, qui minores hastas deferre lent,&Stradiottivocantur ad me deducendum expedivit:qui vesperi una cum famulo venerunt: unde noctcm in Sattia me adhuc ducere oportuit cumq- conscensis scaphis me salutassent,ri mandata Rectoris exposuissent, ubi nauarchus didicit quisissem,uchementer indoluit,quod id Alexandriae rescire non potuerit Aliter enim mecum trans .amirus erat. Quis enim nosse poterat, quae de nobis facere constituissetῖAnimaduersum enim fuit, an autem hoc in mente habuerit,Deus nouit nisi maior nostrum in Sattia remanserant etenim mecum etiam Stradiottae aliquot numerus fuisset,qubd noctu in mare denub nos abducere cogitabat, ut nos pretio redimeremus vel alias lucri occasiones prout & alij facere solent,inuestigaturus fuerat. Sed malum praeuidentes, tota nocte diligentem adhibuimus custodiam,perpetuo VigilanteS. Mane egressiis naui,rebus nauicula, quae Venerat Sitiam praemissas,& nauarcho iuxta conuentionem pretio

persbluto familiaque ipsius donata, ita ut iam contentus remanserit,equis constensis, versus Sitiam perrexi. In itinere ad monasterium beatissimae Virginis, in quo Graeci monachi habitant, qui locus singulari popularum deuotione frequentatur, destendi, Deoque gratias egi, quod nos hactenus incolumes seruauerit Circa meridiem Sitiam perueni, Rectore cum multorum nobilium frequentia obuiam mihi prodeunte quicum me ad domum nobilis citiusdam Veneti ex familia Coinctiorum deduxisset, hospitii commoditatem ordinasset, in palatium redij t. Sitia enim muro cincta non est, ducentas circiter domos tantum habens Palatium vero Gubernatoris angustum, munitionem nullam habet. Nam tempore hebl omnes ad loca tutiora se conserunt nec nisi propter

SEARCH

MENU NAVIGATION