Ierosolymitana peregrinatio illustrissimi principis Nicolai Christophori Radzivili... primum a Thoma Tretero Custode Varmiensi ex polonico sermone in latinum translata. Nunc varie aucta et correctius in lucem edita...

발행: 1614년

분량: 334페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

2 6 IEROSOLYMITAN PEREGRINATIOPeruenerunt tamen Ierosolymam cumque inde Damascum peterent,in Samaria CiuitateSichar,de qua superius, habuerunt obuium CZaussium illum, qui Cairum mittebatur. Hic ubi quinque externos vidit, existimans mecum famulis esse, eosdem iuxta mandata sibi iniuncta detinuit: cumque illi paten tes Caesiaris litinis CZaussio exhiberent, maiorem etiam illi suspicionem iniecerunt, me illum ipsum , qui comprehendi iubebar,suisse. Quamobrem ostendit vicissim illis literas Cadio cstinatas: in quibus continebatur,ut etiamsi literas,stus a Caesare haberent,nihilominus in custodiam conhcerentur di statiinde comprehensiis Constantinopolim referretur Itaque omnes illi quinque aded stricte catenis ferreis ad collum sunt simul colligati,ut uno versus terram inclinante, ceteri quoque incuruarentur Literae ver,passiis, quas habebant, per eumdem illum CZaussium, Constantinopolim sunt transmis, Prius tamen Damasti fueruntexhibitae; ex quibus cum constaret me non esse . quod itidem mercatoribus quibusdam sibi notis significauerant mistis est Damaseo CZaussius, qui illos e carcere dimitti iussit, in quo per duas hebdomadas miscro detinebantur Agnosco itaque vel hinc gratiam Dei singularcm,qubd consilium illud Stephani Regis Grodnae datum qui me,ut in Palaestinam per Constantinopolim irem, hortabatur, sequutus non fuerim idque propter ostensam Regi Stephanit

mere permosecos Ni utenses conflatam. Cuius rei poenam Iacobus Podlodoti ius,absque sua culpa interemptus, sustinuit.Collaudauit postea factum hoc meum Re Stephanu S, Cum reuersus e peregrinatione, ibidem Grodnae

illum filutassem,'ubd diuersum ab illo, quod suadebat, iter instituere maluerim . alioquin maximum vitae discri

men incursurUS.

Itinere crrestri ad unum & medium, maritimo verbo ad dimidium tantlim milliare progressiis, visitaui pro

262쪽

PRINCIPIS AEAD ZIVILI. 247pugnaculum Venetorum in hoc ipse regno munitissimum,in Suda insula construetiim, quod iam ante a longe cx monasterio S.Ioannis de Pat na conspexeram,cum ista hic ante meum Cydoniam ingressum, rnoctarem Amhaec quinque habet validis limas frontes seu propugnacula tormentis bellicis & multis militibus egregie instructae portui adiacet amplissimo, qui duo nauium millia commode capere potest,quae praeterlabentes, bombardae longioris ictu peti possitnt. Fuit mecum una Consiliarius Marcus Antonius Contarenus Castellanus loci erat Ioannes Antonius Buon,qui nos ibidem prandio excepit,&quae visu ibidem digna videbantur, humanissime demonstrauit Sub vesperam redhmus Cydoniam.

ANNUM M. D. LXXXIV.

IANVARIVS. Mane esturri speculatoria Cydoniensi, quae est addi

tus maris,significatum est,duas triremes visas, quae Versus Candiae ciuitatem ferebantur. Et quoniam pridem princlamatu fuit,Latinum Vrsinum in Candiam venturum, a 'd' qui a Repub Veneta mitteretur in Insulam, ut antiqua si

propugnacula rettauraret,nouis erigendi loca peroppor-s u. tuna designaret, cum vir hic in rebus bellicis apprime a multo tempore versatus haberetur, creditum statim est, cum triremibus his aduectu prout etiam res ipsa comprobauit. Is enim ciuitatem Candiam ingressus, statim Caneam triremes aliquas expedivit quarum septem in Candia ad custodiam maris deputatas antea diximus ut non procul ab ipsa ciuitate consisterent, in loco Grabusses dicto, citius D. Lucas meminit, vocans Phoenicem portum Actor 1 . Cretae,respicientem ad Africumri ad Corum. Est enim suis commodus, qui facilem Turcis accessum praebere posset. Quamobrem chim adhuc in Insula versarer, ninuum in eo bene munitum propugnaculum fuit excisa

tum.

263쪽

2 ERosoLYMITANI PEREGRINATIO tum Mensis hic totus per ad uetiam valctudinem mihi transactus est. Nam per septem fere hebdomadas male habui: per quinque verbsebrem quotidianam,cum grauissi-

-- rium seu Arsenale pro viginti Vci circiter triremibuS,aedia

ficando persectum fuit. Quoniam latercs coecti in partiabus istis non habentur, testii lines substructionum lapidibus quadrati erant concameratae, qui cum calce tantum

compacti sient,quq nondum induruerat,neque superitis Opere albario, Vt aqua commodius decurreret, obducti fuissent, neque enim ibi sornices tecto aliquo cooperiuntur superueniente pluuia vehementiore, lapidum compage reseluta, & quod fundameta perfunctorie iacta fue rant,una nocte due concamerationes dificii corruerunt, di duas,quae prae ceteris instructiores erant, triremes conquassarunt quae res officialibus loci plurimum perturabationis attulit: propter Turcarum tamen Vicinitatem,

quorum aliquot Caramusana naue in portu eorum constitisse videbantur, mira celeritate, & fundamenta roborata,& fornices denuberecti fuerunt. Appulerunt Sudam dua: triremes illae, quae Latinum 1. Ursinum aduexerant. Et quoniam Venetias reuertebantur,cum Ioannes Diedo, cuius mihi triremis oblata fuit, indies moras necteret, misi Petrum Bilinam famulum ad Laurentium Privium, qui uni dictarum triremium praeerat. Veneti Supracomitem Vocant domi hi propter m-trinsecam familiaritatem, quam cum Francisco eius fratre habebam, notuSerat, petenSabeo, tineius triremi

Corcyram deserri possum quod ille libenter concessit. Nam pro humanitatis ossicio ducunt Veneti, quoties in triremes suas alique cenationibus exteris, qui nobilitate polleat,admittunt: & eo nomine a Repub gratiam repo tant. Accelerauit igitur,& Vt primum ventum propitiurn nactus est,Cancam venit die trigesima Ianuarij cum ια socio

264쪽

pRINCIPIS AEA DEI VILI. 2 9

cio suo ex familiaVenerea,qui alteram itidem triremem habuit. Prius tamen ad me idem quoque Laurentius te restri itinere venerat, ossiciaque sua humanissime mihi detulit,petiuitque ut eius triremem constenderem.

FE BRVARIVS.

More antiquitus recepto obseruatur apud Venetos,Vt nulla triremis hinc pelago se comittat, nisi alteram sibi ad minus adiunctam habeat,idque periculi alicuius consideratione, quod in legendo tam longoTurcici littoris tractu occurrere posset. Quamobrem chira tertia illa Diedonica, quae mea esse debebat , duabus illis triremibus adiecta fuisset, neque compareret, ubJDiedo diutius in Candia haereret, Priulus cum naue secta diutius sibi exspectandum non putauit. Itaque die quarta Februarij, cum Rectori ciuitatis ceterisque notis valedixissem, paulo ante vesperam, Priuli triremem constendi. Tandem tertia noctis hora, nuntium Suda allatum est,triremem Diedo,nis appulisse quae cum a Canca tribus tantum milliaribus abesset, duae nostrae iam iam soluturae, exspectare illam

debebant.

Mane triremis illa portum est ingressa,statimque Di

docum Castellano fratre suo, ad eam triremem, quam conscenderam,paruo nauigio peruenientes orabant, ut illorum nauem ingrederer, quae iam pridem a Regentibus

Candiae mihi esset attributa. Rcspondi si mihi hoc genus ossici Zc humanitatis detulissent eo tempore, quo illis hoc demandatum a superioribus fuit, nihil me tacturum fuisse libentius sed quandoquidem, propter priuata illOrum negotia , integram hiemem in Insula me duxisse

oportuit,& nunc iam optimi viri amici mei nauem conscendissem,pro ipserum hac bona erga me voluntate,gratias me illis agere,me in constensia triremi, in Dei nomine nauigaturum. Rogabant illi ne hoc facerem. Dixi illos in

Pi culpa

265쪽

culpa esses mihi aliter facere non licere. Sic abierunt. Hac eadem die, cum triremis haec propter inserendas res victui, ut moris est, necessarias, luere non posset, vesperi ventus validissimus Boreas, nobis valde contrarius flare coepit, ut remigare nulla ratione possemus: qui dies quoque insequenti magis etiam auctus est: cuius natura Cum nautis explorata sit, quod in quartam usque dicm durare leat, dic septima eiusdem mensis denuo ad monastorium praedictum diuerti in quo venti opportunita tem exspectans,vsque ad decimam diem mansi: qua circiter secundam noctis horam, oena sumpta,amicisque salu- ' talis, rursum triremem constendi. Hora quinta sumus oportu egressi Mane conspeximus insulam Venetorum .

- erigo olim Cytheraea dictam & hora decimaoctaua, partim remis,partim velis acti, sub arcem ipsem in altissimo monte possitam peruenimus; quae non adeo magna, praesidium Venetorum habet Cytheraeam a Canea milliaria nostra viginti numerantur. In medio itineris est parua insula deserta cicerigo nominata. Poteramus vltra progredi sed quoniam in triremi Dicdontiantemna reparatione indigebat ratione ipsius noctem ibidem duxi mus Castellanus loci,me ut in arcem diuerterem inuitauit scd ubd parum bello habebam, remansi in littore,ibidem deambulatione peramoena mea creanS.

Ventus contrarius insurrexit cumque portus, in quo substiteramus, paruus is inusisset securus, nauigauimus retri, ad duo milliaria nostra portumque securiorem, quamuis deselatum, in eadem Insula tenuimus, qui S.Nicolai dicitur, ab eiusde Diui parua Graecorum Eccle-β sia: supra quam in excelso monte exstant peramplae ruinae

s.f. palath Helenae, qive ibi habitasse perhibetur. Sed unde

aquam potuerit habere,incertum. In alia parte Insulta ad littus maris est paruum di sitis integrumVeneris temptu, πιθη ra- unde eamde Helenam a Paride raptam Poete fabulantur. Cum

Portu

266쪽

PRINCIPIS RAD ZIVILI. II

Cum sub arce in illo eodem portu eslcmus, Venerunt ad dictum Nobilem Supracomitem,decem & aliquot homines, orantes ut eos in triremem acciperet quandoquidem ipserum nauis,quaeNigroponto veniebat,ad insulam allisa, magno cum ipserum damno interksset Admisit cosse ita tamen, Vt ne secum merces inferrent, quarum nonnullas in naufragii'recollegerant,ne triremis nimium oneraretur,quae circa trecentos homines habebat. Propter eumdem ventum haerere in eodem portu Coacti fuimus. Interea prandio peracto,superuenit nouum, tres triremes ex Barbaria circa Insulam vagari, cum quibus manus conserere parati eramus sed e paulo post, ultra promontorium versus Peloponnesum vel dir

Xerunt.

Distessimus e portu circiter horam decimamseptimam,&post occasum Solis peruenimus ad alium, desisV'agiis dictum, Cerigo duodecim milliaribus distatem:

qui propter infinitam coturnicum multitudinem, quae ab incolis capiuntur, ab eisdem nomen accepit: prout dies acMM- insequenti, quandoquidem propter ventum ibidem manere necesse fuit,multi rusticorum plurimas nobis,& alia ad victum pertinentia, asserebant. Qui cum maiori CX parte inter montes delitestant, & latrocinijs assueti, non semper tributum Turcarum Caesari pendant, in tractatione cum illis diligens adhibetur cautio,& tormenta bellica aduersus eos in promptu habentur instructa, siquid attentare velint atque ita in triremes, ut victili opportuna diuendant, admittuntur & ad eos in littus etiam destenditur,quod & nos secimus. Quilibet illorum lorica indutus arcum in manibus gestat Sub vesperam, contentione inter ipQs oborta sagittis inter se acriter decertarunt, nobis spectantibus. Portus hic Italichiras de Ma a p-st in Mpellatur,quod montibus undique praecinctus,bracliij cvr-οῦ 'uati similitudinem exhibeat Paruus ille quidem, utpote

267쪽

as IEROSOLYMITAN A PEREGRINATIO sex vel septem tantum triremium capax, sed valde tu tu S. Erat hic antea Venetorum propugnaculum . sed nunc a Turcis derelictum. Nam cum Venetorum triremes huC diuertere bleant, ne a Turcis infestentur, inter pacis sec-dera, haec quoque apposita est clausula, ut in arce nullum praesidium Turcicum collocetur.

Mane discedentes, constitima ofi longe in portu,

quem Veterum appellant,praeterij muStamen promontorium alapam ubi indicatum nobis fuit a custodibus, sex liburnicas recta versus nos contendere qua cum CBarbaria piraticam exercere crederemus, instruXimus nos tamquam cum illis congressuri. Postea animaduerasum est, maiores esse piscatorum Christianorum cymbaS, quia S. Mauro in Archipelagum nauigabant. Fuerunt& aliquot inter eos Turcae, sed propter foedus cum a sare initum, libere dimissi sunt. Hora decimaoctaua propter ventu, e praedicto discessimus: postea tamen,alio contrario exorto, retrocedendum ip quodammo id nobis fuit ad eum, qui dicitur, Vituli pomtum: ad quem tertia demum noctis hora peruenimus, incoque nauem Venetam, non adeo magnam reperimus, quae Candiam petebat. Praemonueruntio nautae, Iaz coin loco subsisteremus in quo anchoras ieceramus; propter ventum sit vehementior insurgeret, dc propter littoris vicinitatem cum praesertim vesperi visa fuerit hominum multitudo non procul congregari, licet incertum quanam de caussased tamen caute hic agendum esse.Poristus isti duo de lati quidem sunt, sed circumcirca plurimas villas habent adiunctas. Si rccta nauigandum nobis fuisset, proculdubi trigintaquinque milliaria iam conscicishmus sed ad hosce portus diuertetulo, parum tuta nauigatione vi a quinquaginta milliari*cmensi sumus. Mare Coronictim non absque difficultate praetervecti propter ventum nobis contrarium', substitimus lon-

268쪽

PRINCIPIS AEADTIVILI. 233gius ab arce Coron, ne tormetorum globis impeteremur. Hora noctis septima ulterius progressi sumuS;p tereuntes S. Venedici insulam, ad aliam, qua Sapientia dicitur, rapi iis decem milliaribus decursis peruenimus. Portus hic ele t '' gansvi tutus, plurium triremium capaX: non tamen VC-netorum proprius, quandoquidem etiam Turcae, propter Methonae vicinitatem communem in eo stationem habent.

Mane clim ventus spiraret contrarius, non nisi hora decimaoctaua nostrae triremes e portu moverunt: Umquel etiam petere tutum non esset, quod Methonae ciuitas Meth napraeternauiganda erat, Unde e propugna vhS Turcae no-4-ώ.

bis damna inferre potuissent, cursum ad dexteram circa Insulam tenuimus:vnde tamen Turcae tres machinas bellicas in nos exploserunt. Sed longius dissiti eramus. Responderunt eis de nostrae naues, bombardas itidem in amicitiae signum cxonerantes Praeterhmus postea &Na Ν-uarinum cclebre Turcarum in monPr propugnaculum,a

quo ciuitas ipsa longius distat Sed arx ipsa imminet portui, in quo Occhialus cum decemocto bene instructis triremibus, scptem illas Venetorum, de quibus supcrdis dictit ira est praestolabatur. Sub vesperam, consectis duodecim milliaribus, appulimus ad insulam desertam Prodona,in qua aprorum silue-prri cstrium ingens est multitudo Media nocte, Sirocco seu Euro valido, secundo tamen aspirante, inde distedentes, per mare Arcadicum hora quartadecima attinimus Zaia mih

Cynthum. Statim ut anchora lunt actae, mercator quidam Marcus Securi, mihi bene notus adueniens, nouum attulit, fratrem meum Georgium RadZiuilum, croetum G esse a Gregorio XIII. Pont. MaX. S. R. E. Cardinalem. α.m Ctimque naui egressus ad Ecclesiam pergerem, magnus '' ficbat ad me omnium concursus qui, ut moris est, me salutantes,semiliae meae de nouae dignitatis huius accessione Iici congr

269쪽

23 IEROSOLYMITAN A PEREGRINATIO Congratulabantur. Vento illo eodem decemseptem milliaria conseceramus: qui cum magis ac magis inualesteret, cum in anchoris nauis minus esset tutas neque enim portus hic,sed Sorsitor,id est statio tant sim nauium habetur quoniam comeatus importandi caussa, multi in littus deseenderant, in reditu euersa una fregata, vix ab interituetia ' nomine Vindicati sunt. Sutacatus tamen in mari fuit misis ibidem famulus meus natione Germanus, quem in Candia sustoperam, iuuenis bonusti singulari pietate praeditiis, quis pius assirmabat, statim ut Italiam attingeret, quod Societatem Iesu ingredi omnino constituerat.Igitur periculum declinantes, quatuor milliaria, minore velo propter ventum validiorem appense quod Magistram dicunt nautae, eoque in periculo imili triremes utuntur, progressi sumus vltra rupem Schivari vocatam; ubi procellos vento vehementius insurgentes' imbre quoque maximo decidente,in loco paulo quietiore versabamur. Cum ad Zacynthum essemus, reperimus nauem ibi ante duas hebdomadas ruptam quae clim violentiori vento eb appulisset, iecit quinque anchoras in consueta illa

nauium statione, quae tamen nauem retinere non vali 2-runt,sed arena sensim cedente ad extremitatem rupis,que

est sub monasterio S. Eliae, collisa interij t. Fuit haec nauis N Afrum Georgi Emo,qui Consul cnetus fuit in 'Egypto, nobi----- lis mihi apprime notus. Estimabatur damnum quin- -- gentis ducatorum millibus. Pnccipua namque magni ponderis merces,que exSyria proueniunt in ea naui deserebantur. Perierunt in hoc naufragio homines triginta- septem, undecim euaserunt. Vidi nauem hanc Tripoli, Vnde,me praesente,Cyprum versus nauigauit,ut ibi venti propith commoditatem exspectaret.Et quoniam Alexandria Eluens, C prum me delatum iri confidebam, quod

Ventorum occassione plurimis accidere selet,eo praesertim tempore,quo me velis committebam, constitueram cum

270쪽

PRINCIPIS I AD ZIVILI. 233

praedicto Emo,ut sit hanc cius nauem, quae noua,firma, &bene munita fuit, in Cypro reperirena, eam conscendere,& in Italiam proficisti nulli liceret. Nec mirum qubdea confracta nihil recuperari potuit: namin nocte conquassatae stiri si quid ad littus unda propulit, id omne ab agrestibus Graecis ablatum est: qui si quem vitium enatasse deprchendebant, illicd interficiebant: adedit propter eiusmodi spoliari dircptiones, Rector ex arce destendere

coactus fuerit. Altera itidem nauis Ruggina,eamdem calamitatem exspectabat, Cum anchoris etiam retineri non posset. Iamque liqui in ea deserebantur, tormenta versuS latrones rusticos dircxerant, ut naui constacta, quibus Qrs enatandi facultatem obtulisset, ne in littore ab illis interficerentur. Ceterum cum iam iam rupi immineret,diuino beneficio ventus quieuit, nauis periculo liberata est.

Quattior ante lucem horis, nauigauimus per mare Corinthiacum: in quo Christiani foederis classis, insigni illo ad Naupactum proelio, Turcicam classem, diuinitus con F cessa victoria, superauit, anno reparatae Salutis millesimo of -- quingentesimo septuagesimo primo die septima Octobris. Appulimus ad portum istardo insulae Cephaloniae. min. ubi quatuor dies integros propter contrarium Ventum manendum nobis erat. Est portus duodecim triremium capax, desblatus. Sed apparet ciuitatem fuisse peramplam quae olim Petilia, patria Chilonis, vocabatur e muro quadrato constructam. Visuntur ibi quaedam aedificia depressa, tamquam cellariorum frontispicia, sursum tamen,

non deorsum tendentia. Quidnam tuerit hoc,incertum: nam tantum cellulae protenduntur, quantum homo CX-

tensus occupare spatij possit, non tamen assurgere valeat, propter cauernarum humilitatem Uregione ad dimidium milliare est alia insula Venetorum, quam Cephaloniam veterem appellant,d habet villas aliquot.

Inter

SEARCH

MENU NAVIGATION