Praxis medica curiosa : hoc est, Galeni Methodi medendi libri XIV

발행: 1680년

분량: 653페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

6. Alterum genus lassitudinis, Tensivum dicitur , cum sponte supervenit vocatis plethoris Tenduntur enim inhis solidae animalis partes, maxime, in

quibus humores continentur.

. Tertium lassatudinis Inflammatorium appellatur,&fit partiti raptethora, partim a cacochymia praedicta. Sic loquor: neque enim omnis cacochymia ulcerosam lassitudinem facit, sed illa sola, ita qua mordax est acrimonia Neque enim facit , dum in venis permi sta est bilis sanguini, latet enim circumfusa devicta a sanguinis bonitate: sed postquam in carnes cutim transsumta est, csbia ibi firmata fuerit, tum sensum ulceris tacit. 8. Qui vero hanc speciam aptethora esse rentur, errant. Neque enim hujus plenitudinis, qua inplethoram vocant, facit enim Tensivam lassitudinem, neque illius Sqesae vires gravat, est. Non enim morsus adest, neque sensus ulceris sed aut gravitas, aut difficilis motus plenitudinis hujus symptomata sunt, facultatem gravantis antinalem, cum sanguis, quod ad ipsam , in majori copia est aut pulsus depravationes causantis, cum vitalis laeditur.

s. Dictum de his est satis in libris de pulsibus. Et in libro de plenitudine

tradita sunt signa gravatae facultatis naturalis, ut 3 reliquarum duarum.1o. Neutiquam igitur plethora est eausa lassitudinis ulcerosae sed acrimonia humorum , incute carne contentorum. Haec enim quamdiu quieta est, sensum latet mota vero statim se prodit. Movetur autem maxime tum , cum ausae quaedam propriae, de quibus postea dicemus incidunt alter dive sus ab hoc illius motus ex accidenti est, cum nos movere volumus partem aliquam , aut etiam corpus totum , una cum illo concutimus contentos ibi

13. Verum hic talis motus est minimus , c tantum ciet sensum laclitudinis . vehementior autem rigoris est causa : caeterum , medius interutrumque horroris.12. Dd autem nihil impedit, etiamsi causa sit calida, ligorem lorrorem causari l. de Caus sympi demonstratum est nunc satis est capita tantum ibidem demonstratorum habuisse pro praesentium hypothesi , Cum in partibus sensibilibus paulatim colliguntur excrementa mordacia , duplici de causa moventur , Una quidem curia pelluntur ab ipsis partibus sensibilibus , quatenus facultatem expultricem alienorum habent : Altera autem cum in vehementiori motu est , quem habet ab exercitiis , ab ira , ab ambientis caliditate. 13. Excrementa igitur subcalida&putredinosa mota vehementius , non horrorem tantum inducunt , sed&febrim accenduli : at quae frigida sunt, simul tenuia , horrorem quidem afferunt , febrim autem accendere non

possunt. Necessarium vero est in magna esse copia, si tale qui desticere debent: at si

512쪽

at si pauca omnino sint mordacia excrementa, aut si copiosa quidem, sed non si iis acria, lassitudinem ulcerosam parant. Sane de his dicendum est hoc in opere, cum quae febres faciunt ad methodum medendi spectent. Veruntamen , quae horrorem quidem faciunt, febrim non faciunt, haec ad hoc sunt hujus operis.

COMMENTARIUS.

13. Si ultima haec, quae ex Comeo addo sunt legitima, - ριγοπυρετον alibi dictum e febrium catalogo eximunt, symptomatis morbosis heic dictis addunt. Quod prorsus videtur admittendum esse. P T III.

1. Uratio autem respicit partim communes scopos partim uniuscujusque proprium. Dicentur autem primum communes. Oportet autem prior loco aut vacuare excrementum, sive calidum i uolae frigidum, aut alterare. Non recipit autem omne excrementum naturae alterationem , veluti non omne ali. mentum in ventriculo animalis coctionem : sed oportet cognatio quaedam sis illi, quod concoquitur, cum illo, quod coquit. Cum igitur omnino alienum est nullatenus amatula ornatum suscipere potest: sed oportet tentare vacuationen illius quantocyus. Sic etiam, quae in ventriculo prorsus corrupta sunt, optimure est vacuare aut vomitu, aut dejectione. 2. Verum non est aeque facile vacuare cacochymiam carni imbibitam, reliquis corporibus, quam facile est illam, quae continetur in sensibilibus cavitatibuε. Aliquando etiam natura non admittit adjumentum, ut promta sit vacuatio. Sic obstat aliquando dispositio aliqua, quae vetat hunc vacuandi modum,de quibus insequentibus dicetur, ubi addiderimus,quod deest in prima di visione. 3. Dictum enim est communes scopos in curatione excrementorum est vacuationem&alterationem: proprios autem addendos a nobis esse. Neque e nim uno modo aut vacuandum aut alterandum est sed inquirendum in id, quoi molestum est, qui ipse proprius est modus ille , ut in compendio dicam, quici: contrario consistit, privatim autem in hoc contrario. q. Et haec summa rei est, quam fusius explicare oportet, addita uniuscujusque demonstratione. Exordiri autem oportet in ulcerosa.

COMMENTARIUS.

primum dispiciendum est, Utrum in solis partibus solidis, an in cavitatibu

513쪽

ratibus venarum quoque sitici Signum quidem manifestum nullum habemus de excrementis venarum, nisi quod exurinis petituriconjectandum tamen ex his est. a. Primum igitur videndum est, quo victu sit usus aeger Deinde, an natura ipsius ad tales humores inclinet Tertio,si sit,an consuetae vacuationes hujus humoris cohibitae sint Insuper re quartis,an neglexerit exercitia, purgationes, vo- .aitus, usum aquarum thermaluam, qua talia excrementa solent educere Θ3. Invictu animadvertendum, praecesserintne cruditates, ex ingurgitatione

ciborum plurium, eorumque mali succi an loco vini veteris mustum biberit loco tenuis crassum, Scaqua marina permistum in universum, ii non vinum, sed aquam bibi ipsi in singulis horum errores commisit, non semel aut bis, sed diutius: longo tempore' . Secundo, ut dictum est, considerandum venit, an aegersit ex numero eorum, quae naturabiliosi fiant Hoc invenies, si interrogaris, an unquam laborarit vel psora, vel lepra, vel vitiligine, vel emorescentia ulcerosa erysipelate, herpete, elephantiast, ophiasi, alopecia, aut omnino symptomate aliquo, ex cacochymia oriri solito. s. Praeterea considerari iussimus, sitne cohibita vacuatio aliqua, per vomitum fieri solita, perii emorrhoida per fistulam aliquam per menses. Deinde,siaringer solitus fuit uti purgationibus solemnibus, &jam intermisit. Quidam enim medicamentis subductoriis utuntur, quidam vomitoriis , quidam diureticis, quidam sudoriferis, quidam aquis spontaneis, quarum aliquae sulfureae sunt,aliae bituminosae, aliae nitrosae, quibus expurgant crementa sua aut Verno tempore, aut autumnali, quod aliquando negligunt. 6. Plerique exercitia abdicarunt: alii omnem frictionem: alii balnea r alii vomitum post balneum ex vino dulci 'Apertum autem est, in oratione factam esse mentionem, non soluin eorum, qui optime constituti simi, sed, ne quid desit catalogo causarum cacochymias: sedes attigit ea corpora, quae natura colli-

gunt malos humores, de quibus fusius agetur in sequentibus , cum vitiosa tern-

peramenta ponam.

7. Ex his igitur coniecturam capere oportet, quanta sit cacochymia: unde ad mentiaram curationi analogam pervenire par est. Si enim pauca omninbsit,&in sola cute acervata, mediocris sulficit curatio si profundior, fortior sit oportet. Dicetur autem priori loco de mediocri, qui in cute sola secundo loco de illa, in qua etiam carnes occupatae sunt tertio, cum totus sanguis est impurus α

excrementosus.

8. Si quis igitur dederit mihi adolescentem boni succi, ad hypothesin meam ab initio reversus, dicam , primum quidem bono victu usum fuisse per omnia:

jam autem , propter iter quoddam necesssarium, in longius tempus protractum, neque pro consuetudine exercitio usum esse, neque balneo,contra autem cibo dc

potu malo prac post prandium, cinnamve aut etiam tota die vehiculo circum-

514쪽

vectumne somno quidem recterindulsisse. Supponatur autem in oblatis nihil erratum fuisse, propterea cruditate nulla laborassie Hunc enim talem caco chlam iam multam colligere probabile non est , propterea etiam prolixa correctione opus non habere, bde ο θεραπεια, ut praecedenti libro dictum est. Dictui Dibi quoque est de debito illi victu, nec oportet jam heic immorari, sed commonefacere tantum , quod scopus in ita dispositis est vacuatio excrementorum cuti

Nam dispositio in hac sola est.2. Praesupponatur iterum hoc quoque, eundem adolescentem saepicule cruditatibus obnoxium fuisse. Iterum hoc quoque, cruditates esse non in sola cute, sed&in profundo,ut suspicio oriatur totum corpus eSeca cochymum. Hunc ta lem neque exercebimus, neque ullo modo movebimus, sed sinemus quiescere,

indicto somno , servabimus in inedia toto die Vesperi deinde pinguiter ungo mus, in balneum ingredi moderate calidum jubebimus, dato mox cibo bonsucci pauco, informa sorbitionis. Non prohibebimus etiam vinum , adjuvaenim semicoctorum humorum elaborationem,siquid aliud. Sudores praeterea d

urinas ciet, somnumque promoVet.

IO. In talibus enim opus est vacuatione per sudores&urinas illius quoi exacte pravum est. hactenus coqui non potuit: quod vero semicoctum est, quere. bonum essicere. Hoc vero recte fit per quietem somnum. His a si quierit symptoma, sensim ad consuera reducendus est aeger si tamen crudit perseverarit altero die, cogitandum erit de remedio fortiori praesertim , si nocte aut lassitudinem sensit, aut fastidium,aut vigilavit, aut somnia habuit imginosa aut turbulenta. II. Hos tales, siquidem vires valent, forti remedio tentare oportet, aut v nae sectione, aut purgatione, definientes, utro magis indigeat, ut postea dican Sin vires nolint, abstinere quidem venae sectione , deorsum autem purgare limedicamento. Quae autem sint leviora purgantia, postea dicetur, ubi limita timus limitanda. ia Validis enim viribus , durante lassitudine, considerandum , utri fiat cum copia sanguinis, an cum crudis, incoctisque humoribus item alarit cacochymia lassitudinem facit, tota sit,&per se Si enim sanguis abundat, Vena secanda, aut ei analogum quid substituendum Analoga autem sunt licquibus restrictae sunt hamaorrhoides, illas aperire neminis autem menses o Terquemadmodum ubi neutrum habet locum, scarificare malleolos,deinde pigare deorsum, quod praestat in cacochymia. Is Ubi autem sola cacochymia est, absque sanguinis copia, venire opori ad purgationem, humori peccanti propriam. Peccat autem modo bilis, in melancholia, modo pituita, eaq; modbsalsa, modo acida, torum unumqucque aut serosum , aut crassum, aut mediae consistentiae, de quorum distincti

jam dicamus. Si enim lassitudo dicta cum exanthematis sit , facile est inverquale sit e*crementum Sisine his , in natura quidem boni succi , ex praec

515쪽

dentibus cibis , aliisque omnibus , quae si naui acciderunt, divinare oportet. 1 . In natura autem mali succi hinc quoque aliquid capiendum. Dicetur autem iterum fusius de hujusmodi temperamentis nunc de aliis dicendum fuerit, ex quibus etiam capi possunt, quae de cacochymiae specie. Qui enim in otio degunt, iis pituita redundat in laboribus autem multis aut bilis, aut melanctio lia. Estate quidem bilis autumno autem melancholia. 1s. Sed c laborum continuitas spectanda est.Quo enim diuturniores sunt, eo magis ad melancholiam inclinant. Ita qui cum multo sudore obeunt, crassiusi faciunt excrementum tenuius, qui sine sudore, ut &in hyeme, puniversim inconstitutionibus frigidis Instituenda vero tum fuerit etiam consideratio qualitatum sudoris. Hi enim acidii quid sapiunt,illi falsum. Rursus alii coenum,alii virus manifeste olent. Hoc apparet etiam in strigili, cum lavantur. Saepe etia biliosus expresse est, qualis ab ictericis effluit. Dignotio facilis est, etiam antequamgustes, ex solo colore Flayus enim est instar bilis.Saepe etiam inter labores intensos.& in caloribus gravibus exacte gilvus visus est, Aliquando medium quid exhibeti ac mistum ex duobus coloribus,qualem ωχ ανθον vocant, qualis etiabilis color. 16. Hoc etiam animadvertitur in ejefitis per vomitum, uidi in alvi faecibus aut pallidum,aut flavaria, aut mistum quid. Hic humor qualis in corpore est, tale etiam videre est serum ipsius. Sudor igitur indicium est humorum,in toto corpore redundantium: sed urina solummodo illorum, qui in vasis stagnant.1 . Nihil igitur omittere oportet, sed&sudores examinare, ut dictum est. Aliquando mandandum est aegro, ut gustet sudorem, quod aliquando fortuito fit, cum labia praeterfluit, ex frontes vicinis partibus.18. Consideranda vero Z urinarum consistentia est una cum colhre. Non praetereunda etiam contenta ipsarum , ut&subsidentia. Quia nihil horum inconsideratum relinquendum est. Indicant enim exacte,qualis sit sanguis, qui invasis it Biliosus enim cum est, necessari bac serum ipsius est tale,idque pro ratione utriusque bilis. Similiter si pituitosus sit. 19. Cum igitur omnino cruda est urina, tenuis& aquea est, sine sedimento, sine nebula cum aliquatenus cocta est, apparent illa, superiusque insistunt ne bulae quaedam tenues, qualis in pulte vocata γραυς, quae est concrementum illud in refrigeratis jusculis. Si vero turbidum, ut in veterinis, appareat, figaificabit, venas esse plenas vocatis humoribus crudis, sed non feriari in illis naturam , sed

valide coquere. Eo. Si vero subito excernatur, sitque, quod subsidet, album, laeve aequale, ut tantum non dicere possis, naturam jam omnino vicisse. Si vero dum min-gitur, sit purum, turbetur autem subit b, indicio est, naturam jam inchoare coctionem crudorum humorum. Si id fiat multo post non jam,sed mox inchoaturam. Hoc enim commune est omnibus turbidis urinis, quod turbatio succedit,

aut citius, aut tardius, aut omnino non.

516쪽

1i. SAgitur subi id fiat, &sediment assit album, laeve&aequale , significat, naturam esse superiorem humoribus coquendis si sedimentum sit bonuniqvidem, sed tardius succedat turbatio, promittit non nisi tardam naturae victoriam si vero prorsus non turbetur, aut cum pravis sedimentis, natura est debilis, adiumento opus habet, ut fiat concoctio humorum. 22. Quemadmodum autem utinae ostendunt dispositionem humorum invasis ita sudores, alia, quae apparens circa habirum toturn animalis,ostendi intqualia sint, quae in illis geruntur. Calidi stimus enim sensus insolens sentitur in illo, cum calidi humores dominantur: frigidis limus cum frigidi. Ita candidiora sunt in redundantia pituitae pallidiora in bilis. Haec sit nera cla sola sit, flaviora sunt. Color enim humorum est, non solidarum corporis partium , tum scilicet, cum non abscondunt e in pro indum. 23. Hoc accidit illis obfrigus, aut horrorem, aut animi affectum, qualisti. mor est, aut tristitia ingens, aut pudor incipiens. Horum nihil cum accidit, liv. mores nunquam reciprocarint in profundum, aut cutim unquam inflammarint, violentius incurrentes in illam, absque eo, quod vel anima patitur, vel calor in tensus extrinsecus animal circumdederit. 2 . In vehementer igitur iratis, aut alioquin commotis, ut in iis, in quibu: sanguis prae pudore ad superficiem vergit, velut aestu quoda marino, non oporte

decolore solicitum esse. At vero ab ue ambientis alterationesi sit, vel ad calidum,vel ad frigidum, absque etiam affectu animi eorum aliquo, qui dicti sunt fallax non est coloris dignotio ex humoribus. 23. Ut igitur corpus, quod se ipso albidius est, pituitam abundare arguit;ti pallidius vel flavius bilem: eodem modo, quod rubicundius, sanguinem. Siclquod nigrius, atram bilem signat. Videbitur etiam aliquod colorem plumbi repraesentare. Iterum, mistura quaedam tibi apparebit albi simulvi lividi. Aliquando livor solus aderit sine albore. Hi igitur colores crudum humorem significabunt tibi, specie quidem pituitam, mus autem humidam illa , quae consueti more pituita dicitur. Utplurimum autem nec lentus est, quae qualitas si addit Praxagoras Vitreum vocat, notabiliter quidem frigidus qui sir, minus autem crastsus illo, qui per excellentiam olla ος dicitur. 26. In genere enim omnes hi humores albi sunt&crudi alius autem aliar habet appellationem, omnes autem distinguere a se invicem, tempus jam non silnit. Illius enim accidentis solius nunc indigemus , quod nullus illorum exacte si percoctus, crudi autem sint omnes. In quodam enim confinio sanguis e strii ulmorum biliosorum, d horum , quorum genus uno verbo adjectitio appellar licet, μος χυμος, aut φλέγμα. Illi enim superelaborato fit sanguine: hi vero in

elaborato.

2 . Utrorumque infinita quidem particularis differentia est, definita est autem ab harum rerum peritis in species numerabiles, quarum omnium hei meminiss

517쪽

minis e nulIa est necessitas. Hoc vero necesse est Iolum, ut rediIcantur ad unum caput, quod Veluti scopus sit agendorum.18. Nam quoniam quidam sunt antequam alimentum sat sanguis , quasi semicocti, quidam omnino erudi quidam ab id sanguinis p utim per absunt, quidam ultra sanguificationem, exum moderato calore facisti; iorum ipsorum quidam parum absunt a sanguine, quidam plus quidam plurimum in iis , qui parum absunt, confidenter adhibere licet venae sectionem; in iis, qui plus, cautius agere par est; in iis,qui plurimum, omninbabstinere. 19. Simul vero considerare oportet&quantitatem sanguini S. .g. Si pauctis sit bonus sanguis, in copia autem alius quidam humor, non oportet aggredi venae fectionem. Si vero hic paucus sit, copiosus autem sanguis, confidenter estariendum. Et ita postea sicut antea dicturnesto alvum subducere, intento oculo ad copiam de ad speciem abundantis humoris. so. Si quis vero, vel ob aetatem, vel quia alias meticulosus est , in venael calonem nolit consentire Medico , huic imperare oportet purgationem forti rem . Si ibi quoque tergiversetur, alia via educere oportet, quod superest. 31. Igitur in praesupposita natura corporis dissicile non est invenire viam aliis vacuationibus : in aliis naturis diligentius in illasinquirendum cum suis li- mitationibus, de quibus iterum dicemus, cum absolverimus naturam,bonis sic

cis abundantem.

32. Praesupponatur igitur talis homo lassitudinarius factus ob pravum viactum, deinde ex signis dictis discatur , in genere quidem venolo esse illi copiam

humorum semicoctorum: in toto autem corpore humorum ilIorum acrium , a

quibus lassitudo fit. Augeatur etiam simul anguis illi. Post igitur venae sectionem protenus purgare oportet humΘrem illum acrem, qui videtur praedominari. Quod si aeger non admittat venae sectionem oportet fortius purgare. Si neutrum volet, cogitare oporret deaba via, per quam,fam purgatione,si non celeriter,longiori tamen spatio,redeat ille ad naturam suam pristinam

33. Quoniam igitur duo primi correctionis scopi, in omnibus dispositioniabus his, sunt, concoctio quidem humorum incoctorum aut Iemicoctorum, qui ante sanguinem generantur; vacuatio autem acrium seu mordacium quicunque

secundo loco Tost sanguinem fiunt, abstinere oportet ab omni vehementiore commotione , tensim autem ungere& fricare oleo post balneum temperatissimum. Postea inquiete&inedia habere. Sed&lomno reficere, si locum habeat, persuasi, quod nil tam coquit, quae coctionem volunt, nil tam discutit pravos humoreS, quam somnus post balneum,3 . Quoties igitur, ut paulb antea dictum est, prima die experita coepimus, quam facile cessura sit lassitudo , tamen videmus vexari eodem modo hominem nostrum, debet duci in balneum , altero etiam die&quiesse sinere, in

inedia servare. Eodem modo&tertioin quarto, si necessitas postulet, qu-

518쪽

nus in balneum mittatur , transigatque tempus intermedium omne in quiete dc somno.

3s. Non minimum ad somnum facit balneum ipsum Somnolentiores enim siimus omnes post balneum , nisi quid majus impediat. Unde tibi spes

nascatur, somnum fore causa mi bonum signum speratae utilitatis. Eodem modo non posse dormire post balneum nec ut causa bonum est,nec ut signum. Plerumque enim indicia capiuntur redundantium humorum ex somno vigilia. 36. In frigidis enim comata se ostendunt&longiores somni in calidis autem dc acribus vigiliae, , si obdormierint tales, accedunt somni imaginosivi tumultuarii, ut subito iterum exsurgant. His talibus&prima&altera die paucasec simplices sorbitiones dabimus. Multum enim dare iis,qui vacuatione indigent, manifeste contrarium est: rursus nihil dare, fastidium parit, vitiat ventriculum,& dejicit vires,ac cacochym iam auget.

3 . Parcissime igitur alendi sunt, Sc ereptissanae cremore , si nihil obstet,

simpliciter confecto. Si locum non habet, halica habebit condita pauco aceto, praesertim, si suspicio sit crudorum humorum,aut in venis,aut in toto habitu. 38. Nam si halica nihil aceti habeat, glutinosior est, quam conveniat si aD sectis Obstruet enim potius quam absterget poros , qui maxime indigent hoc auxilio, cum obsidentur crassis 3c viscidis humoribus, quales sunt in universum pituito si omneS. 3'. Halica igitur boni succi est, attemperat vitiosos succos verum nisi corrigatur viseiditas ipsius addito pauco acetora porro, obstruet,aletque minusquam volunt ii, de quibus agimus. Ideo melior est piissanae succus ad talia, cum& moderate nutriat, in tenuibus vasi minus moretur. Pertransit igitur ipse,

simulque abstergit ce mundificat poros,quin simul inc1dit dedissetvit quidquid

crassum est in semicoctis humoribus. o. Propterea etiam melicratum competit illis, Oxymeliacapomeli, piper, gingiber,om nia,quaecunque secanticuit Tolvunt crassa, absque tamen hoc,quod

cacochymiam augeant. De horum materia copiosius dicetur in sequent. Quod ad rem praesentem,quae dicta sulas,exempla tantum sunt, erunt sequentium. t. Inter enim legumina optima est piissana: inter oleracea lactuca inter pisces saxatiles inter panes, qui in clibano cocti sunt, interque hos fermentati, dc mediocriter furfurum expertes. Inter aves praestant montanae : in potu exstitoxymeli, melicratum, vinum tenue, albumque In summa, quaecunque boni succi sunt, abstergunt, non viscida, non crassi succi, non valde copiosi alimenti. Diuretica vocata hoc tempore non valde laudo, praecipue, qui vehementius calefaciunt 3 colliquant sanguinem. Quae enim recte coqui debent, non opus habent hoc tumultu ullatenus. Σ. Haec omnia fieri debent altero die, non minus tertio quarto. Pra

terea, si mitescat dispositio ulcerosa, bene coloratum fiat corpus , somni sint quieti, time cocta , fricare quidem plurimum licet, exercere autem modice.

- . Ita

519쪽

43. Ita faciendo si nullus quidem sensus lassitudinarius superveniat, ad consueta exercitia subinde illi redeundum est. Si ostenderit se aliquod symptoma exsuperioribus, aut etiam signum, iterum redire te ad illud fas est, & experiri mutationem particulatim.

4. Itaque si sentias iterum lassitudinem solam, caeteris bonis signis manentibus, apotherapia utendum est.Si signa sint confusa, quasi turbata,absente tamen lassitudine, oportet hominem servare in accuratiore quiete. Si concurrat utrumque, eadem diligentia usus, qua antea,eb pervenisti, ut de exercitio cogitaris, sic correxeris dictam dispositionem.

COMMAENTARI II S.

S. In capite hoc bene longo sunt etiam bene longae 3 tortuosae ambages. Inprimis non intelligo,quod de infinita pituitae differentia dicitur in 7. An per pituitam intelligit omnem chyli confectionem infelicem,quae fit ob materiae meptitudinem λ Haec secum trahit aliud incommodum. Cum enim alius chylus ex brassica fiat, alius ex rapis, pastinacis, alius ex pyris&pomis, alius eX lentibus fabis,pisis, c. semper malus, vitium autem primae coctionis non corrigatur in altera quis unquam speret bonum sanguinem λ 6. Olet quidem hoc dogma Aristot sententiam de pituitae generatione ante omnem anguinem: sed id ipsum valide concutit allata ratio. Quis enim sperabit sibi bonum sanguinem, qui ἰδιώlικω vivati Haec adeo ratio compulit me,

ut,cum anno 1642. corriperet me paralysis dextra,abdicarim omnia olera,omnia legumina, contentus solis carnibus recentibus teneris, in ea quantitate, quam

veniticulum meum posse conficere experientiam edocuit. Hinc tanta mihi san guinis, non optimi, sed melaneholici-serosi, copia, ut, singulorum mensium initiis, demantur mihi, per duas cucurbitulas bis scarificatas, Ivj. adlv.usq; integra, quae vacuatio sic satis securum e facit in catarrhis. Plura hujus temporis no sunt. I V. I. T Orrb, si alia quidem sint eadem in eodem homine; sit autem in corporeia DI situdinario bonus quidem sanguis paucus , crudi autem humores plurimi: neque venae sectioni locus est, neq; purgationi, neq, exercitiis, sed neq; ullus motus, neq; balneum. Venae enim feetio bonum quidem sanguinem vacuat pravum autem, qui inprimis maxime venis est, illis, inquam , quae circa hepar&mesa-

rarum sunt, inhabitum corporis trahunt.

2. Purgatio aute praeter haec tormina causatur is orsus,itemq; lipopsychias, praeterflua quod non evacuat, quantum debet. Crudi enim humores pigri sunt, S disti culter loco mobiles,propter S crassiti et n&frigiditatem Accedit,quod

obstruunt omnes angustas vias , per quas vacuandum ire debebat ad ventriculum,&propter hanc causam nec ipsi vacuantur, nec alios vacuari sinunt. Hoc Hippoc brevissimo innuit verbo , Cocta medicamento movenda, non cruda Pro pter hanc causam nec exercitium habet locum , nec motus ullus. Neque balneo

uti possunt,qui crudis humoribus obsessas habent vias primas.Omne enim tales

SEARCH

MENU NAVIGATION