Praxis medica curiosa : hoc est, Galeni Methodi medendi libri XIV

발행: 1680년

분량: 653페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

quinoctialibus Veluti brevissimae paulo minores novem an magna vero Alexandria I 4. horarum sunt maximae, deceni autem mini ae. Ergo , qui in maximis. diebus obrevissimis noctibus ministerio suo abit Sole occidente . huic fricarii per otium, lavari&doma ire licet modice . Nemo verbest, qui neque in maximis, neque in medio hCrum tempore, non liceat agere aliquid alicujus momen 1 ti, neque quenquam novi, qui adeo infelix fuerit. 7. Qui ergo inter Imperatores quos ego novi, maturrime ad curam corporis veniebat, Antoninus, brevibus quidem diebus Sole occidente 'alaestram tendebat: magnis autem hora nona,aut cum tardissime, decima. Quare licet iis, qui illi ministrant in diurnis negotiis, postquam discessere , curam sui suscipere toto reliquo tempore diei, ita simul atque Sol occidit, dormitum ire. Cum enim brevissi a nox duret horis s. aequinoctialibus . satis illis superest temporis ad somnulla. Videndum ig itur est, utrum aliquis eministris his consueverit exerceri antea, an balneum ingredi absque exercitio 3 Quidam enim eousque sui curam negligunt, ut neque frictionem admittant, sed subito balneum ingrediuntur, oleoque perfusi stxigilem capiunt, inque ipso balneo sudorem abstergunt. Horum nonnulli bene ferunt hanc consuetudinem, ut no continuo laborent,si mo do sint ἐυδιαπνευς dii, quos cum Medici, tum Gymnasta ocant Θασοκρίτουe. 8. Dictum vero dc ab Hippoc.est, tales melius degere. Raritas,anquit,corporis ad merspiratumfacit adeo, uisanior fini,quibin ille copiostor, quibus Aeterior, morbo si

Hanc sane constitutionern mutare non oportet, ut neque aliam, nisi si perpetuo aegrescant.

a. I qtiis in eo statu sit, ut nunquamiblide sanus sit , oportet Inquirere in cau- sam Invenietur autem facto inquisitionis initio a morborum genere ' Qui enim ab inter mala laborant 4 duplicem habent causam , lethoram &ca-

e Ochymiam.

1. Ubi quis idebitur capi morbis plethoricis, universalis scopus esto eum vicetum instituere ut humores maneant in sua proportione. Si vero cacochymicis, ut sint optimi. Parilaularis autem providentia erit prior de quantitate symmetrias: posterior in qualitate Dicanarus primum de priore, sermonen arcessentes a primis principiis. 3. Cum quae vacuantur per insensilem transspirationem pauciora sunt assumtis morbi fiunt plethorici. Studendum igitur fuerit, ut symmetria sit inter inesta, bibitaque, intervacuata. Hoc fiet si consideraverimus quantitatem utrorumque. Qui enim subitb.& non ante fricti balneum ingrediuntur, ii postea fricandi sunt,ubi levi motu usi fuerint: qui vero haec duo Praemiserunt, iis consilium damus, ut subinde paulatim augeant, intendan eo

A. Sect

572쪽

. Sed&hoc damus , demant aliquid vel de quantitate, vel de qualitate alimentorum, vel de utraque. Qui enim brevi temporis .spatio copiam colligunt notabilem excrementorum, illi utrumque facianz: qui non, vel parum, iniciet alterutrum, illud,inquam, quo dipse elegerit patiens. 3. Ad quantietatem igitur quod attinet, facilisthaec cognitu est ad qualita

tem res vertitur in oblatione eorum, quaeparum nutriunt. Multi enim eorum. qui porcina carne vescuntur,cele ime coacervant multa excrementa, cum hoc

alimentum requirat frictiones S exercitia valida. 1. Quare assuefaciendi sunt ad olera dolegumina ea, quae non multum nutriunt ad pisces item dc aves eas, quae etiam parum alimenti dant. . orum vero, quae Cacochymiam acervant, non perinde unus est scopus: quia nec una cacochymiae species. Quidam enim frigidiorem lituitosiorem habent cacochymiam quidam calidiorem &bilisiolem quidam aquosiorem dc melancholicam. Unicuique igitur abstinendum fuerit ab iis cibis&potibus, quae nata sunt promte facesssere in hunc illumve humorem .Dictum vero de illisabui deest in tri libris defac. m. tum vero in illo, in quo de bono θω Ioseucco articulatim es particulatim tractatur. Sed de Ide V ct acut de hoc negotio agitur, ubi peculiariter de crudo humore, qui se e quide crastus est, non semper

autem lentus.

8. Omnibus his commune auxilium est alvi subductio, praecipue ruibus natura siccior e st. Communis etiam est Veneris usus modicus.

1. ' TI mirum in constitutionibus laudabilibus non omnino abstinere oportet λ Venere, quod faciendum essem siccis dictum est antea. Dispiciendum aute inprimis est, Utru in vitae genere illo negotioso semel an bis de die comeden idumst Caput considerationis est&corporis natura, consuetudo cibandi hactenus observata Tertium insuper est, ut, si quid videatur mutandum in eoi suetudine, servetur,quo modo ferat ille. a. A natura igitur indicatio ejus, quod confert,oritur in iis, in quibus bilis in ventriculum estusa est, dictum est hac de re in hoc ipso libro , dicetur jam l

amplius: hut sumantur priore loco, quae molliunt VentCem, .g. intermina, quae subducunt, non enim omnia talia, dulcia, inter cibos Olera ex oleo garo. Vitanda enim sunt austera, ut e cibi adstringentes , praeterquam in sine aliorum Ommum cum gratia roborandi oris ventriculi fit. 3. sistimandum vero&hoc experientia est.Quibusdam enim non tantum non molestus est usus adstringentium, sed de promovet alvi dejectionem , reddendo tonum ori ventriculi. Id evidentissime contingit in iis, quibus id debilius.

573쪽

aut vero utebantur antea exercitiis palaestricis ante balneum, priusquam impli-:arentur turbulento isti vivendi generi . his abdicare adstringentia nocentissinum, quin impossibile. . Quod igitur vocari dixi exercitium apotherapeuticon, eo utendum est,

imulque auferenda copia carnium porcinarum.

s. Quia vero conducibile est esitasse quid ante balneum , dicendum dein reps tuerit&de hora, qua id faciendum est , de quantitate , qualitatequeo ferendorum. Quod igitur soleo facere ipse, si quando consultum mihi videatur 'eritis uti balneo, vel propter visitationes aegrorum, vel negotia civilia , id dice- ejam aggredior. Statuatur igitur dies, in qua id fieri debeat horarum aequinoctialium quindecim spes etiam sit curam corporis circa horam io finem ha- ,ituram: hac habita hypothesi statui circa horam quartam cibum praebere sim-blicissimum , qui est panis solus. Ego quidem ita feci' sed quicum nolunt suriere panem solum sine obsonio, sed cum phoenicobalanis , aut olivis, aut mel- e,aut sale comedant. Quidam horum etiam superbibunt: ego vero nunquam uperbibi, sed solum comedi panem. Hujus quantitas tanta sit , quantum antel decimam horam concoqui possit. Tum enim si qui exerceri volent, hac ratione maxime sine damno faxint. Non enim minimum mali in eo , si qui exerceantur post multos cibos. 6. Quibusdam etiam caput gravatur, aliis sensus gravis ponderis oritur cir ca regionem hepatis , aut tensinnis . aliis utrumque. Tale quid ubi acciderit, succurrendum est ilico, deobstruendum, inquam, hepar est, discutienda est capitis gravitas per deambulationes, praesertim post cibum. Sed nec prohibet quidquam,ne fiant etiam ante cibum,sed hac differentia: 7. Deambulationes ante cibum extreme leves sint post cibum validiores illis quidem, sed non tales, quales bimus, cum festinabundi quid agimus. Quae hepar deobstruus , obviam eunt etiam tarditati coctionis. Inter haec optima sunt, &oxymeli is δεα τριῶ, π., cui nihil insuavium medicamentorum remi- stum sit, victus attenuans. 8. Haec enim corrigunt tardiores coctiones 4 medentur obstructionibus hepatis. Sicubi interveniatcorruptio cibi inventriculo, siquidem corrupta per alvum exeant, maximus gradus fit ad sanitatem ubi sponte non fit, stimulanda fuerit levioribus subductoriis. Haec sunt, & Dios oditi con vocatum, cum nitri tantum acceperit, quantum reliquorum, d τοσἔαγάδων me τοδιακνικω, aut quae ex nico dc epithymo fiunt.' Ita dispositis convenit etiam vomitus ante cibum. Consul autem his, ne cibis utantur vel nidorulentis, vel male olentibus, vel facile corruptibilibus:

sed illa apponi sibi iubent, quae αυιι vocant Medici Scriptum de his est alibi sub titulo ἐυχυμεις , κακοχυμιάς. Scriptum etiam de his est in tribui libris defacult. limo ceu jam dixi.

574쪽

1 o. Talibus subductio alvi certis temporum intervallis, commoda est, id que per moderate purgamia,quale est medicamentum amarum eri αλο dictum. Sic enim vulgus Medicorum appellat, ut alii, mi , in Heminino genere. Nempe, si commiseris, ut diuturnitate temporis colligatur cacochymia, morbus quidam difficilis apprehendet illos. Hoc medicamento uti licet, quo tempore publicum aliquod festam celabratur, quod liberet illam a servitute perenni V rum isti per intemperantiam , non modCnihil tentant pro correctione eorum, quae in proprium corpus admiserunt sedaradimplent saburrantve per dies se stos pravo victu. Hinc fit, ut capiantur morbis, hi quidem tam longis, ut permoneant tota vita, quale malum est &podagra,&arthritis, tephritis illi autem acutis, qui occupant illos, vel singulis annis,vel certe femel intra biennium Quidam etiam bis vexantur singulis annis.

. A stuendae Sanrtatis promittit morigeris, se sanos conservaturam ipsos: αα immorigeras autem perinde est ac si prorsus non sit. Sunt autem immori-geti quidam, quod vincantur a subitanea voluptate, quos I reontinentes vocamus, Intemperantesque quidam,quod Ambitio illos seducas, quam κενοδνξ vocant,. Qualis erat ille, qui Omnia potius facturus erat , quam ut picationem admitteret toto corpore. Hanc suadebant Medici ob gracilitatem. 2. Haec accidit quibusdam ab intemperie otius corporis , ob excessum in siccitate&frigiditate quibusdam ob facultatem distribu tricem, aut nutricem,

aut utramque, cum natura debiliCrra in P. Hos omne iuvat vocatus a Graecis

Dropo. Nam&distributioni opitulatur,& nutritioni. Et videre estim ultos antea extenuatos,jam hoc remedio restitutos, inprimis illos, quibus debilis est faculias distribuir . Quod ad nutricem, fieri potest, ut laboret,non ob debilitatem, se defectum materiae aptae, facultatis ipsius distributricis 3. Quidam vero, ut dixi, ambitionem oti id faciunt, ne similes;ideantur delicatis, quique ob formae studium picantur , fugiunt quidem hoc remedium, jubent autem uti alia gracilitatis cura, cum nihil sit, quod cum hoc comparari postat. Juvare quidem possunt&h- , ab te balneum fricuisse corpus manibns non plane mollibus,&vicissim, nec valde duris, usquedum rubeat cutis. Tum vero adhibere frictionem duram , sed non diu durantem, ut cutis densetur, evadatque dura dc densa. . Post haec uti oportet exercitio moderato, rnde balneo, sed non diud sidere in eo, abstergere, ut in dicta λοτριία moris est. Inde ungere modico oleo,

d cibare Horum enim scopuSest attrahere in genus carnosum fanguinem laudabilem, corroborare vim illius nutricem, ne dissipetur, quod attraetum est. 1. Corroboratur igitur vis nutrix, cum carnes calefiunt: interim non discutitii cattractus in partes sangui , cum oleo utimur emplastico. Si aetas permit

tat.

575쪽

tat . idem homo utatur etiam frigidae lotione una cum dictis uvabitur magnopere. s. Vicissim in immodice crassis, exsolvere quidem oportet distrabutricem raugere amem dissipatricem. Illud fit continuis subduction:bus alvi, assuefacientibus nobis instrumenta nutritoria ut continue deorsum pellant, quae in illis stagnant. HOC, utis exercitiis, quorum unum cursus est, ut frictio cum unguentis discussoriis multa. Oportet autem frictio sit mollis rarefaciens. . Ego unum ex his valde crassum pauco tempore reddidi mediocriter carnosum , cogensi uti cursu veloci . deinde abstergens sudorem linteis vel valde mollibus, vel valde duris, postea friuatas unguentis, quae nostra Medic vitamevocant , ac postea ua balneum ducens. Post balneum non statim quidem mitrii, M. quiescere aut jussi, autem etiam facere opus aliquod ex consuetus sibi iterumque M. . ablegavi in balneum .Post hoc massas ciborum parum nutrientes dedi, iat ventri-οκος. cultas quidem plenus esset,parum autem in corpus deferretur. An Bo-8. Alias intemperies , in toto corpore obortas , eodem modo emendaces ' Oportet. Primum enim invenire oportet scopum, h. e. quae factu opus est.Dem de investigare materias, quibus utendum sit. Quare tota denique Oratio talis fit

ad eos vi meminerunt, i frictIonum,&exerculorum consuetudines, praeterea Co u

ciborumce medicamentorum. Et defrictionibus quidem&exercitiis antea di se .ctu inest in hoc opere: de alimentis autem alibi, ut de medicamentis. ' qu. Doctrina enim Methodica, quae docer communia univeri lia mula particularia in memoriam revocat nobis, deest compendiosa. Ego vero non sola ' aniversalia dico, sed & exemplaparticularia addens, persuadeo mihi me doctri id. nam perfectissimam tradere eum

COMMENTARIUS. simplicaro. In ult hoc blatet doctrina Elementaris, ECHERBIO primum celebra αγω- thac PICCARTO, ejus discipulo, ut dixi alicubi Coin in .in Meth. m nri. γης,

H eonsules

Am tempestivum est transire ad intemperies corporum maequales, Ulae pror pia tsus morbosae sunt. Fiunt autem tribus modis. Nam compotitiocorporis hostri triplex est. Una quidem ex primis elementis, ex quibus fiunt partes Aristoteli dictae ομοιομερεις:alier a autem ex his ipsis similar1bus , quae ipsae iterum sunt gementa των νομοιομερων, ex quibus confit compositio organicarum. Post has duas tertia, quae est totius corporis, est organicarum.1. Ex his facili mad cogniti curatu est tert1 : afficilior vero secunda. difficilim a prirna Melius igitur est incipere a tertia, tuae dc facilior cognitu estaccuratu Ex.gr. in Capite. Nihil enim pejus sit hinc incepisse, cum natura intemperatum sit, quippe quod multa gignit excrementa, a quibus incoinrnoda subjectis organis, in quae convertitur impetus illorum.

576쪽

3. Impetus ille fere fit in os&nares , ut&in oculos, quibusdam Iinaures Subinde autem ex ore in os ventriculi via est, asperam arteriam. Vocant tη hanc etiam Mo χον, cujus pars ori continua, λαρυγξ vocata, est vocis instrumen

trium, ut in libris de voce monstratum est. Hic larynxa defluentibus e capite hu-

.., δε- moribus madefactus principio quidem vocem facit raucam progressi autenqόI, temporis tenuem Si vero malum augeatur, tota perit. Cum larynge enim simulta madefit arteria ipsa. Acris verbcum defluxio est, non solam vocem laedit , sed Osu; erosio fit gravillima, qualis in cute etiam aliquando fit absque causa externa. stituere A. Sic&pulmo ulceratur,&vocatur arsestus θοη. Si ver overtatur 1 luxio

μα- in os ventriculi, ipsumque ventriculum, frigida sit, fit intemperies frigida sinu calida,calida. Hoc ipsum inducit ulcus temporis progressi Habinitio tollit appetitum coctionemque. Si igitur fluxio sit frigida, facit ut coctio sit tardior, imo ut nulla, cum acido ructu quod si etiam corrumpatur cibus, tu puta, si sit calida: in corruptelam agit alimentum,& ructus nidoroses elevat ad caput,sub quibus etiam aliae qualitates indicibiles sunt. s. Sublabens autem noxa laedit etiam jejunum intestinum, columque. Tangit quin etiam vasa mesenterii, per quae alimentum diditur in hepar. Hinc in quibusdam nappetentia praeter naturam, aut contra appetitus, qui vocatur caninus, necaron desiderium ciborum pravorum, quale in iis, quae pictaaborant.

g. Manifestum est & uvae inflammationes sequi, tonsillarum d gingivarum,di corrosiones dentium , insuperque ulcera putredines in ore fieri adefluentibus e capite ichoribus Hinc Medicorum plerique aut uvam in inflammationibus abscindunt, aut septicis consumunt , ne sit in posterum receptaculum defluentium, sed cum sputo exeant, quae in pulmonem deerratura erant. 7. Alii ventriculo prospiciunt, quemadmodum alii dentibus&ori, naribus in affectibus harum partium, ne dicam de oculis&auribus, quod viderint quosdam in illis periclitatos fuisse. Melius autem erat, puto, veluti fontem malorum exscindere, corroborando caput, aut si hoc impossibile , ob magnitudinem intemperiei naturalis, praeservare illud omnibus modis , indicationem sumentes aspecie intemperiei

8. Hoc ideo dico , quia vulgo ab omnibus indistincte omnibus capitibus applicatur emplastrum vel de Thapsia vel de sinapi: quod nos facere non decet.

Haec enim emplastra nocent, cum malum est a causa calida Debent igitur mitigari talia capita crebra lotione dulcium aquarum discutiendo simul calidos vapores in capite genitos, simul emendando totum temperamentum. His noxiae sunt thormales aquae. nul enim vel sulfureae sunt, vel bituminosae calidis capitibus adversissimae sunt calefaciendo. Sic quae aluminosae, nocent stringendo.

Quamobrem solis dulcibus sine noxa utimur , si modo uti illis licet. Hoc Gniin pro certo astirmare licet, ipsam utilitatem, quam piaestare creduntur, non

577쪽

v ITA MEDICA GALENI. 4r

usque aded certam esse Fortassis enim non essent calidae, nec haberent sicut aistem calefaciendi. s. Melius autem est experiundo haec discere. Etenim dc rara inventu est talis, apud nos quidem stadiis ab urbe non pluribus centum in Prusa autem paucioribus quam decem. Apud nos quidem in Allianis sic enim appellatur locus:) ejusdem speciei est omnis talis, ex uno manans fonte et in Prusa vero alius etiam fons est aquae medicamentosae; ut apud nos quoque in Lycetiis. Io. Quicunque vero caput habent calidum is tantum non igneum, iis consultius est, tempore aestivo ungi oleo rosato linearomatis confecto. Hoc ipso melius est, vocarum ὀμφακιωω3ωμοτριω ex solis rosis. Hoc ipso iterum, quod absque sale fit. Quaedam capita, ob calidiorem arteriarum temperaturam, fusit obnoxia vertigini tenebricosae, ut&doloribus capitis , in quibus arterias secamus, qui affectus jam sunt ultra hanc artem.

C O M MENTARIUS.

ii Galenus statim ab initio mirabilis est, dum comminiscitur triplicem intemperiem iliaequalem. Ego hactenus apud Galenum offendi non nisi unam,primam scilicet illam, quae in elementis est: quam alii ex Arte tradunt, quae sit causa ἀντιπρα ως viscerum, jam alibi pro figmento declaravi. Non melioris conditionis sunt duae aliae, quae heic proponuntur. Dico enim,non capio,usque dum major lux mihi affulgeat. in . Mirabilior est in sequent cum caput omne pro intemperato declarat, quodque causa sit genitorum excrementorum , quae in subjectas partes delapsa

varios creent morbos Notum esse potest, quam acerbe tractet Galenus Aristotelem , qui cerebrum facium esse ajat refrigerandi cordis gratia. At vero cum non desint commodi interpretes,quos ego produxit Comm. in 8.de spart. AUDiatriba de cerebro, Lipf. I 6I7. Lugd. Batava 6D. 9Francosurras.

rum qui esse.

13. Restat stimulus quem heic jactat de intemperie cerebri Est ita frigidum

praerizorde, idque urgentissima de causa, ut spiritus, sic Aver. e corde ascendentes fervidissimos attemperet, sensibus,tam internis , quam externis edendis aptos reddat. In hoc opere si per accidens ita refrigerat alimentum suum, ut excrementa frigida& aquea progeneret multa, est hoc neque ignotum NaturAE magistris, neque Naturae defit solertia,qua istis incommodis obviam iret. 14. Non ignotum fuisse veteribus Philosophis dc Medicis , argumento sit, quod Hippoc de hoc enim solo loquar: non tantum cerebrum vocat metropo Iin pituita, h. e. proprie loquendo, muci Soblennae sed passim enumerat mor

578쪽

1s. Non ignotum fuisse Naturae ipsi , ostendit providentia ipsius , qua in

condendo cerebro usa est summa. Ne dicam de exerementis terrei se fuliginosis pro aqueis&pituitosis, non tantum fornieis instar cameravit cerebrum, sed de duas latissimas vias secuit pro educendis illis.1s. Videtur, inquis, usus primarius pugnare cum secundario seu accident rio spirituum animalium generatio cum excrementorum colluvie Pulcre, inquam ego,videtur tibi, qui luscus es Si sapis, sume oculos Hippota, Paliter judicabis Tame,inquis sta non cohaerenti Tamen tu stultus est Cohaerent bellissime apud sapientem judicem. Is novit, Naturam saepe uti iis , quae per accidens facit, ad res arduas. .g. bullitione sanguinis in corde, quae pulsum respirationem facit ad vitae conservationem. Tale miraculum est omnis omnium ex

crementorum acuatio.

1. Ui vero assidue caput dolent ob acrem nervorum sensum , eorum , in- quam, qui e Gipite oriuntur , quorum etiam pars maxima Ori ventriculi innectitur. fertur dc quaedam ejus particula ad reliquum ventriculi: illi huc pertinent Potior tamen agendi ratio est, ne fiant ista procurare, diligenti provisione humorem biliosum arcentes, ne vel omninbnon influat in ventriculum , vel

statim vacuetur.

a. Ne omnino influat praecautio haec est, ut matutius comedas. Si igitur contingat, totum quidem corporis temperamentum esse biliosum quae autem partes ventriculo vicinae debiliores confirmare illas oportet cibo stomachali. Qu9da non fiat, confluunt in ventriculum chores , quoscunque cumulat corpus Exhorum vaporibus non tantum quibusdam capitis dolores accidunt, sed dei fusionum symptomata, nec non convulsiones epilep ticae. 3. His omnibus victus instituatur frigidus&humidus vacuentur autem consiuentes humores per vomitum, per alvi subductiones. Roboretur etiam os ventriculi quotidie cibis, antequam bilis effervescat Medicamenta ex longioribus intervallis sint ex absinthii comae dialoe, quam vocant πικtὰν. . Expurgat enim haec Sc bilem tunicis ventriculi imbibitam , cum absinthium eo se non penetret Facultates enim habet abstersorias tantuma adstrictorias, ut veIuti quis dixerit: id, quod abstergit, unieas mundet ventriculi

tantum , non autem in profundum descendat , ut extrahat d vacuet , quod facit aloe. Quae vero unguenta extra corpus adhibentur post aloen, modice adstrinoentia sint. .g oleum melinum, mastichinum, nardinum&talia, aestivis quidem tempore melinum, hyemali autem nardinum,ut verno mastichinum. Est

enim in medio inelinia nardini unguent , calefaciendo plus quam nardinum. maxime, si plus amomi habeat refrigerando autem plus quam melinum.1 Naeis

579쪽

1. Caeterum , mulieres opulentiores nardino praestantius unguentum ha bent , Foliatum&vocata Spicata , calefacientia 4oborantia ventriculum. Quando non caput solum mittit calidosi choras adventriculum , sed ipsum etiatam laborat calida intemperie, semper uti oportet refrigerantibus cibis totibus, variare secundum magis δί minus pro ratione remporum anni,nullo modo contrarium attingerites, ut in temperatis facimus, in hyeme quidem calefacientes, in aestate autem refrigeranteS. g. Eodem modo si utraque pars frigida intemperie laboret, semper quidem adhibere frigidos cibos&potus, una cum inunctionibus talibus:permutare a tem illa intendentes&remittenteS.

. Dissicilis vero mistura sit , si ves in frigidum ventriculum influant calidii chores , vel in calidum frigidi. Hac in re semper majores difficultates persensi, si in ealidum ventriculum pituitosivi frigidi deerrent humores: pessimum

vero, si neque labricam habeant alvum, nec facile vomant. 8 Corrumpuntur enim pituitosi humone , inventriculo morantes , uti mordeant illo in in caput emittant quandoque fumos malignos. Alioquinis humores piti tostin frigidum natura ventriculum incidant , facilis est medi- cina, si mane sumatur de δια νων is simplici. Nam de solum piper diligenter laevigatum, in aqua bibitum, juvat Est autem melius ventriculo amicabilius. quod album est. Absinthii vero potio talibus adversissima est. Imprimunt enim ipsi pituitam, quod non habeat fatis fortem vina abstersoriam. 9. Sed nequeatae hos juvat , quia trahit bilemia quare recte excogitata

fuit vocata a αροι, quae priopter acrimoniam d talorem eorum, quae micentur,. secatvi abstergit crasso se viscidos humores , cui operae praeest cinnamomum. Hujus tamen usus perpetuus esse non potest , ut illius, quod δια V m . , aut etiam alterius, quod dia caraminthes Licet enim quis utatur quotidie horum alterutro, qui frigidum habet ventriculum, nullam tamen sentiet noxam . monita de picra. Huic fere semper ad centum drachmas aloes addi solent 3vj reliquorum, quae ipsa sex numerosant. Et haec estilla, quae Romae vulgo ita par

itur, picra.

Io. Ego vero duos alios parandi modos habeo, alterum, in quo plura cali da sunt arterum, in quo pauciora. Plura alia injicientur, cum sola aloe in mino- ii copia est, cum ad octuagintaaloes drachmas injiciunt ursingulorum reliquorum drachma vj. Pauciora, cum aloes quantitas augetur, adjectis drachmis vi ginti, sic, ut centum&vigmualoesaddantur reliquorum itidem vj. Manife- istum vero est , quod m defectu cinnamomi, dupluin casiae optimae injicietur. Quidam enim praestantiam optimae casiae ebusque extollunt qu dabinvali do cinnamomo nihil ditarat in valido enim cinnamomo talis cassia multauiti abesta

580쪽

1 r. sed, veluti cum caremus optimo pane , viliori vescimurma casia opti, autimur in defectu cinamomi. In quibus igitur corporibus ventriculus vel frigidus est, vel temperatus quidem, vergem tamen ad frigiditatem , aptum est medicamentum, quod DioS-politicum vocatur. Hoc ipsum etiam dupliciter praeparare consuevi. Qui enim duram habent alvum, nitri Berenicii vocati alterum tantum misceo cumino, rutae Sc piperi: qui laxam,dimidium. Consensus enim est de hoc medicamento , attenuare pituitam , dc vacuare spiritus flatu

lentoSola: Difficilis est de vix mutabilis conjunctio ventriculi cum calido capite.

Pituita enim in ventriculum defluens, indiget composito τω δώ g. πέττ ut τω διακαλουχίν non minus, quam Dios-politico praedicto os autem ventriculi laeditur ab iis, quae incendunt illud. In iis igitur, qui ita affecti sunt, tentare oportet ut incidatur pituitae abstergatur per ea, quae calida non sunt, quale est oxymeli. 13. Difficilis etiam est 3 non facile mobilis complexio talium corporis constitutionum, in quibus debile est os ventriculi 3 nauseosum , quod τομαπνvocant: ipsa autem alvus nihil excernit. Quaecunque enim illam evertunt, totum evertunt stomachum, ut cibi quidem supernatent, dc nauseam faciant saepe . Hujus consequens necessarium est , non recte coqui cibos. Quibus si iterum des ἐυς-ομαχα alimenta, per triduum aut quatriduum alvus sistitur. His hoc unum reperi salutare, offerre ex oleo ec garo olera, ct alia, quae molliunt alvum,& postquam satis comestum est , edant insuper aliquid eorum , quae stomachum nrmant. Hujus generis sunt quaedam ex malis, pyrii Punicis genera, quae citra acorem adstringunt. Ipse autem aeger, ubi omnia particulatim in usum duxerit, quod ex illis maxime innocuum fuerit de suavissimum, hoc utatur verum non in

copia, sed tantum, quantum curet debilitatem stomachi. Hoc enirn usu alvum solvi, experientia didici. 1 . Et est in hoc genere haec ratio solvendi alvum praestantissima , si ita affecti aliis cibis superdent aliquid adstringens , etiamsi praecedentia non fuerint

mollientia. Reddito enim tono ori ventriculi , deorsum pellit supernatantia, adeoque omnia, quae inventriculo sunt. Intestina etiam, lationem ciborum sentientia, persequuntur illa, quae ex superioribus ad se veniunt. Est enim intersa Ἀ- ιενα, esse facultatem quandam propellentem pellentem, quae ea etiam, quae ex ano sursum tendunt, plurimum promoveat, quamvis via haec in animali praeternaturam sit.

11. Verum esse, quod dico, licet discere unicuique, qui meminerit eorum, quae saepe accidunt nobis. Acris enim quidam humor ano allabens, stimulat nos ad illius excretio nemo sed cum detinere cogamur tum , cum civilibus negotiis occupamur, illis relictis non iam possumus excernere, sed capitis dolorem senti

SEARCH

MENU NAVIGATION