Prosperi Alpini Marosticensis, philosophi, medici, in celeberrimo Lyceo Patavino pharmaciae professoris ordinarii, hortique medici praefecti, Historiæ Ægypti naturalis : pars prima ; qua continentur Rerum Aegyptiarum libri quatuor

발행: 1735년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

RERUM AEGYPTIARUM Lin IV. CAP. I. IPI

LIBER OUARTUS.

Animalibus, Aristo vivunt, Sprimum de volatilibus ibi degentibus.

Acturi de animalibus, quae in AEgypto vivunt , praesen tim de iis quae in illiusce provinciis existunt, primum

aves inibi viventes enumerabimus: ipsorumquc quaedam AEgyptiorum veluti propria considerabimus : mOX de iis, quaem aquis Vivunt, atque demum de terrestribus. Ex avibus has inibi viventes observavimus, passeres, turdos , coturnices, turtures, columbas, palumbos, hirundines, noctuas, pisces volantes, Vespertiliones, anates Varii generis, anseres, cygnos, fulicas, cieOnias, grues, aquilas , falcones, accipitres, psittacos, milVos, struthiocamelos, Gallinas cujusque generis. Passeres nullo in loco quam in AEgypto abundantius vivere deprehendimus, atque, Ut legimus apud multos , hujusmodi aves tam in locis frigidis , quam in calidis seque vivunt: similes profecto aliquibus plantis, quae ubique etiam locorum seque Vivere observantur, cujusmodi est periploca, Secamone ab AEgyptiis Vocata, quae propria cum illiusce caeli calidioris sit, in Italia non minus libenter vivit, hyemesia vel etiam intensissima frigora spernens, non minus quam Datura Indorum, nostrum laserpitium, atque aliae plantae similes, quae calidiori caelo assuetae , etiam in locis frigidis vivunt.

Turdis non semper gaudet AEgyptus, sed, solummodo mense Novembri, ex Africae locis in AEgyptum , atque exinde in Graeciam, Thraciam, Italiam, atque in alias provincias caeli

232쪽

frigidioris accedente Vere conVOlant; usque adeo pingues in AEgypto sunt, & gustui suaves, antea dactylis, atque oleis maturis, pinguibusque enutriti, ut de iis solis vere dici posta

sit: inter aves turdus. Coturnicibus Usque adeo tota ea regio abundat pinguisiimis, ut rustici eas non retibus, sed propriis manibu3, celeri cursu persequentes, capiant, easque ita vili pretio vendant , ut denario argenteo Maidin vocato, viginti habeantur. Carnem Vero habent nigram, duram, insua vem, haud nostratibus bonitate , atque guttu similem. Quae suavissimae gustui redduntur, si solo milio plures dies nutriantur, cujus rei nos experientiam fecimus. Turtur nostratibus majores , & bonitate longe meliores, inibi aluntur in tanta copia, ut domum fere non reperias in qua innumerae suos nidos sponte non habeant, atque non minus cicures, & fa miliares sunt, quam apud nos Columbae , S inter has suaviores esui existunt, quas Bedoui , idest rusticas appellant. Nos quas Pelussit, siVe Damiatae offendimus, gustui suaviores judicavimus. Columbae , S palumbi perinde ac in Italia abundant, esui admodum suaves. In primo Libro diximus, quomodo Turcae columbas suos eXtraordinarios tabellarios fataciant. Hirundines duplicis generis ibi observantur ; patriae scilicet, quae nunquam ab Egypto discedentes, ibi perpetuo

morantur: atque peregrinae , hae sunt nostratibus omnino similes. Patriae Uero toto Ctiam Ventre nigricant, reliqua: non eX toto nigrae, sed Ventrem album habent. Alexandriae, xtque Cairi rudera noctuis Usque quaque abundant, columbis fere non minores , qUae interdiu seque ac noctu circumvolant. Hinc credidi Volucres parVas, perinde ac in Italia fit, eas non consectari , quandoquidem cum has frequentius in die videant, omnis apud aViculas cesset noctuarum admiratio , qua ad eas Videndi causa conVOlare solent. Nos propterea frui ira ibi uti in Italia avium cum noctua & visco saepe venationem magno fructu eXercebamus) eas capere non semel tentavimus. Vespertiliones, Columbis non minores, in pyramide magna copiosos offendimus, atque non sine magno &timore, & Molestia. Alexandriae in lacu proXimo pisces e

233쪽

RERUM AEGYPTIARUM Li B. IV. CAP. I. Illy

tra aquam super lacus aquam volantes, saepe vidimus. Aliqui hunc piscem Columbum non injuria appellant, a qua dam, quam cum Columbis habet, similitudine , persuasi. Α- nates, anseresque multiplicis generis, S domesticas, alunt

sylvestres , ingenti copia, ct in Nilo, S in lacubus sponte vivunt. Cygni in Nili littoribus non desunt, se ipsos ea

aqua oblectantes, nec minus & lacus iis abundant. Harum Avium pelles cum suis candidis pennis decorticatas calce condiunt , quibus vestes nobilium frigoris causa muniunt: multosque annos, quod mirum est , incorruptae conserVantur, sicuti aliae nobiles pelles, quas hyeme ob frigus gestant. Lacus abundant fulicibus, atque omnibus avibus aquatilibus, tanta copia , ut lacuum aquae innumeris iis avibus Occupatae , vix conspiciantur : facillimo negotio rustici illarum avium quot, qualesVe Volunt , capiunt. Hi nudi, fune ad Ventrom pluries circumvoluto , in aquam projecti, subter aquam ubi illarum avium in aqua ludentium, obstrepentiumque ingens caterva visa est, natantes, manibus pedibus avium apprehensis, quotquot Volunt capiunt, quas funi circumvoluto appensas , natando extra lacum deserunt : hine vili pretio

ibi habentur, & quod iis lacus abundent, & quod Mauri iis

non Vescantur. Ciconiis , atque Gruibus ea regio non est destituta, quae aliunde ex longis provinciis hyeme in AEgyptum volant, serpentesque occidunt, ciconiae prsesertim: unde apud eas gentes Vel etiam nunc in magno honore habentur, non minus quam S Ibis vocata avis, quae & ipsa serpentes oppugnat, haecque tota nigra est, gruinis cruribus, rostro adunco , ciconiae magnitudine , atque figura. Altera Vero est , non ex toto nigra, graciliori & capite, ct collo constans , pennaeque in hac ubique candidae, praeter caput ut & Herodotus expressit) cervicem, extremasque alas, &Πates, quae partes nigrescunt. AVis mansueta, & facile ci-

curis , apud Turcas proceres & patricios AEgyptios, cum aliis volatilibus alitur. Utramque & nigram. S candidam indiscriminatim ubique locorum in AEgypto juxta Nilum, S lacus Omnes ViUere a multis accepi. Ab hac ave traditum

234쪽

PROSPERI ALPINI

a veteribus est Clysteriorum usum cognitum fuisse, quod haec avis rostri aduncitate aquam in ventrem injiciens, ista eundem clysteris modo proluat: quod an verum sit, vere quidem scire non potui. Accipitres quoque habent cujusvis generis, quibus Arabes ad venandum familiarius utuntur ; nec non & Aquilis leporariis, & Faleonibus praestantissimis, nobilissimisque abundant , quorum plures in Varias provincias ad Reges saepe Maurorum aliqui convehere soliti sunt. Aliquando ad Henricum Quartum, Galliarum Regem, complures ex iis delatos vidimus. Milvi quoque apud eas gentes familiarius vivunt,

cicuresque admodum sunt. IIi magnitudine, colore, atque figura magnos Capos nolitros Gallinaceos omnino remulari videntur. Psittaci complures ex AEthiopia per Nilum flumen aestate flumine increscente, deseruntur, hique virides sunt, magnitudine parvos Columbos aemulantes. Vidimus nos quosdam illorum passeribus nostris haud majores; qui tamen majores , disciplinae sunt capaciores nulli in AEgypto nascuntur, sed uti dictum est, convehuntur ex provinciis versus meridiem positis. Abundant itidem AEgyptii struthiocamelis, ita enim deserta loca copiosos alunt, ut nos in deserto quo itur Sues, aliquando non minus quam quinquaginta procul simul convolare viderimus. Velocissimi sunt pedibus , alisque simul in cursum motis, atque ita, ut etiam magno celeritatis impetu aftν , ungue majori animalia, vel etiam admodum fera, in peetus, vel in Ven- rem vulnerantes, interimant. Pulli illorum parvi , S pulcherrimi sunt , ct facile cicures. Caro pullorum parvorum esui non injucunda videtur, S coctioni commoda : sed antiquorum , majorumque , coctioni adversissima est. Inter alias Aves hactenus conssideratas , Gallina: ibi numerosissimae vivunt cujusvis generis, vilique pretio ob id ita habebantur, ut ad summum singulis Maidinis singulae Gallinae eo tempore Coemerentur. Ibi nunquam Gallinae glociunt, neque oVaincubant, sed ex ovis in clibano ex fimo equino confecto , solaribusque radiis exposito impossitis, a calore veluti incubatu pulli omnes excluduntur. Unde ea facilitate nascendi

Omnia

235쪽

RERUM AEGYPTIARUM Lia. IU. CAP. I. ΣΟΙ omnia AEgypti loca, ct pullis, S ovis gallinaceis maxime

abundant. Quo tempore ibi moram traxi, Cairi ad minimum pro Maidino ova quadraginta coemebantur : in villis vero septuaginta habuimus: hinc pullicini, non numero, sed mensura quadam simili ligneae mensurae , quam nostri Quartam appellant, sine fundo , quam pullis repletam in gremia Maurarum mulierum pro Maidino Versabant. Praeter hasce Gallinas, habent S alias non minores anseribus , maxime pingues , quas Matutas Vocant. Habent & peregrinas ex Numidia perlatas , quae esui sunt suavissimae , ibique magno pretio etiam Venduntur, adeo ut duae solummodo pro aureo Veneto haberentur. Hasce Gallinas vel etiam veteribus notas fuis e ex eo constat, quod Varro Meleagrides Vocaverit, & Martialis Numidicas guttatas, quae in plumis nigrantes rhombos habent , in iisdemque aspersas albas guttulas. Indicar Uero a nobis vocatae , caelum AEgyptium commode non ferunt, ut idcirco vix ibi vivant. CkPUT II.

Se Piscibus , qui S in Nilo flumine ,

in lacubus AEnpti , atque in mari

capiuntur.

Nilus flumen piscibus multis abundat, sed omnes quos producit pinguisiimi sunt. Est inprimis inter Niloticos

pisces lupus, Venetis variolus dictus, quique adeo ibi augetur, ut vitulum magnitudine aeqUet, atque etiam longe major, cum inter illos inibi invenis ratur sexaginta usque librarum ponderis, vilique pretio vendantur propter copiam ingentem piscium aliorum, quae eX Nilo 1 Uppeditatur , emebatur enim

236쪽

PROSPERI ALPINI

major illorum lupus ad summum quarta parte aurei Veneti. Pinguissimus est, ct suavissimus. Anguillae ibi capiuntur usque adeo pingues, & crassise , ut brachium crassitudine sequent, ac vel etiam crassiores reperiuntur. Sunt optimae, S gustui acceptissimae, sed ipsarum esus ibi perpetuo non est tutus, praesertimque mensibus Aprili, S M o, quo tempore non paucae ipsarum cum serpentibus miscentur. Aliqui earum pastu, tanquam ab mitiali veneno interempti fuerunt , ex totoque ipsarum usus est insalubris: gignunt enim sanguinem usque adeo crassum, atque lentum , ut morbi eXinde gravissimi excitentur. Est quidam piscis squammis candicantibus , eX totoque ut lupus albus, cubitum longus, ct admodum crassus, caput, atque caudam crassitudine similia habens, at in medio ingens ejus crassities visitur, carne constat lupi

piscis molliore, & suavi gestu illi non cedens. Huic similis

alius gignitur eodem modo crassus, ct brevis, nullis squammis, sed cute molli, & crassa, ut cutis suilla, viridis coloris nigrescentis, capite magno, S crassio , qui juxta os utrinque

fibram habet longam crassi pili instar. Hic Christianis inibi

viventibus est Cibus admodum familiaris, qui etsi figura Tineae nostrati sit aliquantum dissimilis, tamen Tincarum genere non dubitavi ipsuin comprehendi oportere: Caro etiam, ct colore, S gustu, tineam esse confirmat. Alocae , vulgo Chiepe, ibi majores, melioresque, quam alibi inveniantur, expiscantur, quae fumo siccatae, gustui acceptissimae redduntur Mugiles, vulgo Cephali, varii generis etiam in eo flumine vitavunt, sed in pretio simi apud eos longi, crassi, cute quadan-

tenus emaculata, quos Mugiles Arabicos Vocant. Lacus hyeme siccati, adveniente nova aqua ex aucto flumine, pisciculos parvos gignunt eX putri materia, qui e sui sunt jucundissimi. Horum pisciculorum generationem vel etiam He rodotus meminit. Ranas nusqtiam in AEgypto videre potui, excepto Pelusio, Damiatave inibi solum ranas obstrepen- res audivi, quae parVissimae sunt, neque incolae iis vescuntur. In Nilo quoque nascuntur Testudines omnium maximae, qUm habent

237쪽

habent operimenta usque quaque rotunda, atque adeo ampla, ut rotundum cl7peum maximum aemulari videantur. Caro est, si probe condita recte coquatur, esui suavis, multumque nutrit. Hujusmodi tettudines, & majores etiam in AEgyptiomari reperiuntur, operimentaque pro clypeis conficiendis servant , etenim durissima sunt. Pisces gignit mare AEgyptium, cum Alexandriae, tum Rassit, tum Damiatae innumeros, &optimos, quorum ingens quantitas sale condita dimittitur in varias Provincias conterminas, maximeque in Cretam insulam , e qua vina pro piscibus revehunt optima, ct pro Christianis, S. pro Hebraeis istic habitantibus. Condiuntur etiam

piscium ova sale, quae Botarac vocant , quaeque in Vicinas insulas mittuntur mercaturae causa , ipsorum quoque haud parvam copiam Venetias convehunt. Pisces vero iis familiares, sunt, auratae, solea, barbi, mugiles, acus esculeΠ-tuS, gobii, cancri, Ostrea, chamae, tellinae. In littore maris A lexandriae, Rassitum pedestre iter facientes, Vidimus cancrum parvissimum, unguem pollicis humani digiti magnitudine non excedentem , tanta cursus velocitate praeditum, ut ictu oculi ex litore in mare quasi convolet. Hunc merito Aristoteles Cancrum cursorem appellavit : coacervatim e mare in littus ascendit, catervamque eorum fere innumerorum in maris litiatore vidimus. Ex Mare Rubro saepe edimus pisces delatos,

saepissimeque tellinas , at nostratibus longe salsiorem gustum

habenteS.

238쪽

PROSPERI ALPINI

me insectis Animalibus, suae in AEguto

υivunt. Inter insecta animalia, quibus ea regio abundat , sunt Λpes inibi Delicissime viventes, masnoque propter insignem utilitatem quam ex ipsis capiunt, studio, diligentia, & labore, eae inibi aluntur. Etenim in sitis alveariis possitas per Nilum

flumen locum mutantes, in varia loca vehunt , atque re-Vehunt , Caelum temperatius quaerentes , atque pabulum copiosum, quo Vivant, atque multum mellis gignant. Nos saepe in flumine eas in naviculis cum alveariis possitas offendimus, aliquando Rasiit, & aliquando Damiatam , ct aliquando supra Cairum versus Salait navigantes. Itaque ex magna diligentia qua eas alunt , multam copiam mellis , atque certe colligunt. Mel est Optimum, scilicet albicans, durum , granulosum, dulcisilinumque, quo in Victu plures ex rusticis vescuntur, senesque praesertim , quibus e it utilissimum. Cerae que etiam idcirco illis non deest copia, quam soli expositam, atque ex aqua totam dealbant. Vespae etiam inibi abundant, ipsarumque privatim genus , quod ichneumon dicitur , quae vespa id proprii habet , ut phalangium oppugnet , de qualis Lib., Bellonius recte quidem inquit. Sed & aliud animalculum est 2'. itiner. - e Vesparum genere , qUod ichneumon vespa appellatur, &0υς P bellum internecinum habet cum phalangi O. , , Quoniam Vero eorum pugnam Vidimus , ipsam hoc loco commemorare libuit. Insem genus e it sanguinis expers, forma api, sive Vespae vel magnae formicae alatae perquam simili , vespa tamen minus, in terra etiam suum latibulum quemadmodum phalangium faciens. Superat phalangium quandocumque id

239쪽

RERUM 2EGYPTIARUM Lin. IV. CAP. III. 2oyextra suum latibulum invenire potest at si1 in latibulo id adoriatur, saepe numero re infecta redit. Accidit ut ichneumon vespa, phalangium e suo latibulo egressum corriperet, atque post se traheret, quemadmodum formica tritici granum , idque quo volebat impelleret, tametsi non sine magna dissicultate : nam phalangium pedum uncis Obvia quaeque apprehendens , quantum poterat renitebatur: Ichneumon vero suo aculeo, quod instar apis eXserit, Variis in locis ipsum pungebat. Defessus autem ista pertractione , avolavit hac illac oberrans ad balistae fere jactum, deinde suum phalangium requirens, nec quo reliquerat loco inveniens, ejus vestigia sequebatur , quasi illa odoraretur, non minus quam caneS leporum Vestigia ; deinde inventum plusquam quinquagies aculeo pupugit, rursumque pertrahens quo Voluit perdullit, isticque plane confec t. Sunt ibi & copiosi Crabrones , &qui sub terra nidificant , & qui in arborum cavernis habitant , quique nostratibus ictus venenosiores aculeis in homines, atque in alia animalia indigunt. Formicis vero citin jusque generis magna copia abundant Egyptii, & longe majoribus quam in Italia Vi Vant, quae mordentes magnum dolorem parti inducunt cum magna excalefactione, atque ex iis magnis formicis alatas , Volantesque Complures Vidimus. Scorpiones, qui in AEgJpto nascuntur , aut albicant Colore, aut virides sunt, triploque majores quam nostrates sint, cernuntur. Dicantque quid Velint qui Nicandrum, aut lianum , alat alios nova genera scorpionum facientes secuti sunt namque in AEgypto nulli alii quam ii duo scorpiones reperituratur nigrisque speciatim ea regio caret omnino : neque alatos unquam ibi videre potui: & Mauri qui quotannis ad nostrum Pharmacopolam scorpiones pro oleo ad Medici-nte usum parando deserebant, omnes unanimiter assirmabant, Π que nigros, neque alatos, neque alterius coloris, vel for-mte uspiam in ea Provincia visos fuisse tantummodo ibi albos, S Virides reperiri, quorum ictus sunt usque adeo exitiales , ut ni partem istam ex toto sectione abdicare queant, Omnes moriantur, illorum caudae plerique duos aculeos habent. Plus Cc 3 timent

240쪽

26s PROSPERI ALPINI

timent scorpionum illorum venenum , quam faciant aliorum serpentum lethalissimi veneni aestimatorum , cujusmodi sunt aspides , cerastes , & similes alii exitiales serpentes. Ego

enim cum forte aliquando unum in meo cubiculo offendictem, sere cammari fluviatilis magnitudine, ita timui , ut quotidie numquam dormitum iverim, ni prius totum cubiculum diligentillime recognovissem, rimatusque essem. Mirum tamen eis, tametsi adeo exitiales ii sint omnes, licet minus albi cantes ut inevitabile fatum viridium ictus asserat , ni pars illa ex toto, ut diximus, amputari possit, Mauros illos rusticos, qui deserunt pharmacopolis ad Medicinae usum, absque ulla laesione, vel laesionis timore, eos manibus apprehendere , quolibetque alio modo tractare: primum in antiquis ruderibus eos venantur, manibusque libere absque ulla cautione illos apprehendunt, S in utriculum conjiciunt , iisque repletum in sinu positum inter cutem, & camisiam , neque semper ipsum probe clausum ad pharmacopoeum gestant, Squia numero eos Vendunt, ex utriculo manipulatim manibus apprehendentes eosdem numerant. Aliquando Vero non pauci, per Os uteris non bene clausi, egressi in sinum illorum recepti , ab iisdem in sinu inter indusium inventi manibus comprehenduntur; certe mirum maXime est, eos nunquam ab ipsis pungi, etsi eo modo, ut dictum est , libere tractentur. Vere profecto a Dioscoride traditum est, a scorpionis ictu saeva oriri symptomata, quae brevem mortem minantur, ita ut aliquando per diem, S aliquando per horas paucas, ipsorum Virus interimat. Nostrates longe minus exitiales sunt, exceptis annossis , quorum Venenum est exitiale. Saepe ego fui demorsus a scorp1onibus nigris nostratibus , a quorum ictu parum doloris sensit, satisque ad ejus ictum fuit, vel scorpio tritus parti appositus, Vel oleum e scorpionibus paratum illitum. Ad AEgyptiorum vero scorpionum morsus, nullum Mecitellis mentum eli cui Venenum illud cedat, neque vel etiam ulla antidotus potens contra hoc venenum hactenus cognita est: si vero pars ista amputari potest, ea statim amputata, assumpta una Sthenaea, servantur. Post scorpiones vero ct v

SEARCH

MENU NAVIGATION