Quaestiones ad P. Ovidii Nasonis Epistulas Heroidum et praecipue horum ...

발행: 1895년

분량: 118페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Quo tempore Oviaius Heroidum epistulas ediderit et quo nomine.

De carminum genere cui Heroi nomen est eiuSque inVentore. .. a 3

De Ovidii ingenio, quale in Heroidum epistulis elucet 24

De dicendi genere, sermone numerisque a

Utrum quaedam Heroidum epistulae, quod ad poeticas virtutes pertinet, enuinae a Spuriae esse videantur II

CAPUT VI

Demeroidum probatoribus et imitatoribus SOCONCLUSIO 96

13쪽

ERRATA

p. 48, in ' - lege, in ora

67, ', Adde et passim Nuper, cum in manus incidisset de Ovidio Disputatio , quam olim Facultati litterarum Parisiensi laudatissimus professor proponebat, coepi egomet considerare quam pauca de illo poeta huius generis scripta a studiosis viris edita essent. Quasi enim Ovidius numerus sit, neque statim post Lucretium, Vergilium Horatiumque primas inter Latinos teneat, haud frequenter in Gallia quidem operam impenderunt ut huius virtutes vitiaque

excuterent; et si quando eius carmina in disceptationem venerunt, morum, Metamorphoseon Fastorumque libri multo digniores visi sunt qui eruditorum virorum animos et studia retinerent, vix autem Epistularum, Heroidum nomine scriptarum, mentio habita est .

Inde mihi occurrit cogitatio et voluntas aliquid pro virili parte de Her Epistulis scribendi, quia laudibus illae dignissimae videbantur. Ad peragendum consilium stimulabar, cum perpenderem quanto in honore illae apud eminentissimos decimi quinti et sexti saeculi viros fuissent; nam J. C. Scaliger, Poet. VI, c. I iis Epistulae, inquit, omnium illius librorum politissimae v et posterius Rapin incomparatione Homeri et Vergilii e XI De Ego, inquit, Heroidum epistulas semper appello florem

elegantiae romanae. Pa. Nageoite, Oinia, a vi et ses eu es, lihse, Paris, Thorin, I87a. a. M. Meyer De recita tionibus et de vidis, Thεse 18 a L. Lacroix, Reeherebessu Iarelirion das M ins Lapres vide, lihse 18 6 Guill Breton, Metam libros Ovidius quo onsilio ceperit, qua arte perfecerit, Thεse, Paris, Hachette, I883 I. avre, Da vidi novatore vocabulorum in Metam libris, Τhεse, Paris, Garnier 1883.

14쪽

Nobis igitur opus incohantibus nulla sane subsidia defuerunt,

quae quidem ex grammaticorum emendationibus, notis criticis et coniecturis essent exspectanda, aut ad Verba orationem, et

res, quae antiquitates appellantur, explicationemque fabularum, pertinerent. Etenim iam a tribus saeculis unaquaeque aetas Viros tulit qui in recensendis et sanandis his carminibus elaborarunt. Ideo doctissimos Her Epistulae emendatores inter alios habuerunt ex vetustioribus augerium, Micyllum, Clofanum, tum felicissimum et optime de Ovidio meritum Nic. Heinsium, cui aemulus Occurrit P. Burmannus et deinceps an Lennep. Illorum copias criticas et grammaticas, ut eminentisSimos tantum attingam, accuratissime digesserunt apud Gallos Amar, apud Germano J Chr. Jalin V. Loers R. Merhel, A. Riese Η. St. Sedimayer, quorum sagacitas et doctrina non parum ad absolutionem scripturae et interpretationis contulit Quaestiones vero arduas hae epistulae inter eruditos viros de huius carminis inVentore genere, nomine, authentica scripti fide moverunt, de quibus laudatissimi Jahn, Loers, Lachman, Merhel, L. Mueller, alii, diversis sententiis et ratiocinationibus disputarunt recentissimis praecipue temporibus studiosa cohors apud Germanos quidem Her Epistulas diligenti manu versavit et plurimas commentationes ad haec carmina pertinentes protulit . Quanquam horum doctissimas disceptationes nobis multum profuisse supervacaneum est addere, leviter illi attigisse videntur quid in universum de Epistulis et de earum genere, argumento, oratione, virtutibus denique et ditiis sentiendum sit; nam in excutiendis difficultatibus quae plurimum eruditionis requirunt, de editionis tempore et auctoritate, illi quidem operam diligentissimam navarunt de ipso autem poeta eiusque ingenii indole et propria Heroidum ac peculiari natura obiter tantum locuti

sunt.

Quae cum ita sint, hanc materiam retractare placuit et quasdam demer Epistulis quaestione praecipue explanare. Nam quale ini. Indicem veterum editionum in octavo edit Lemairianae Vol reperies; recentiores recognoscit Teusset in Geschichte der metiri s edit vo Sch abe, Leipsig 189O. 4a. Posterius eae, data occasione, commemorabuntur.

15쪽

his vidianum ingenium eluceat et quaenam insignes sint eius notae, inutes Vitiaque ceriis ac pressis argumentis hac disputatione qualicumque constituere propositum mihi fuit; ad opus tamen perficiendum et poeticam horum carminum artem enucleandam necesse sui examinare quasdam doctorum virorum sententias quae ad has epistulas pertinerent, et quid de earum tempore et nomine, de inventore et genere, additis paucis descripturae fide clarius appareat, quantum exiguis viribus efficere pOMem, aestimare. Ego vero operam meam non periisse existimabo, si nonnihil ad accuratiorem Epistularum et ipsius artificis cognitionem contulero.

16쪽

avo EupoRE VIDIUS HEROIDUM EPISTULA EDIDERIT, ET QUO NOM1NE.

Epistulae Heroidum in carminum numero reponuntur, quae iuvenilia Ovidii dicuntur, quia eorum pleraque argumentum ab amore sumunt, cui materiae iam ab anno aetatis vicesimo primo poeta incubuit, sicut apertum fit ex quibusdam Amorum III, I, 9 et Tristium III, 12, IS, locis

Prima tuae movi selicia semina mentis. . . Cum Thebae, cum Troia foret, cum Caesari acta, Ingenium movit sola Corinna meum .

At quoniam carminibus amicam celebrantibus primum innotuit cum illi et barba resecta bisve semelve fuit , ad radendam Vero barbam requisitum esse ter septenarium numerum affirmant grammatici ex loco Macrobii scilicet sub annum aetatis XXII , hinc facile colligimus ab Ovidio statim circa hanc aetatem iuvenilia lecta populo esse, vel potius, secundum usum alii poetis sollemnem, in amicorum litteratorumque coetu recitata. Neque hanc materiam ante annum aetatis quintum et quadragesimum reliquit, siquidem constat Amorum libros, Heroidum Epistulas, Artem Amatoriam, Remedia Amoris, Medicamina faciei iam absoluta et edita fuisse quo tempore ad Fastos Metamorphosesque se convertit 73 ab U. C. 3. Quo vero anno Heroidum epistulae publici iuris factae sint, statuere difficilius est, quia in his carminibus, utpote ad antiquitatem pertinentibus, nihil deprehendas, sive facta, siVe mores spectes, quod tempus editionis illustret. Hoc tantum compertum habemus, illas ante Amores lucem vidisse, quoniam in his

I. s. Trist. IV, Io, 37-ω. a. f. Masson, ita Ovidii in edit Lemairiana p. 33. 3. s. Trist. I, 7, 13 sqq. II, 369.

17쪽

illarum mentio reperitur. Restat ut Amorum editionis aetatem disquiramus, quae tamen statui non poterit, nisi prius de Art. Am et Rem editione breviter disputaverimus. Nam de iuvenilium ideoque etiam Heroidum tempore disceptatio a Rem editione pendet, quae Vulgata esse ab U. C. 734 optime probavit Masson, it. v. p. 67. Rem ipse indicavit Naso dum canit C. Caesarem iam se ad Parthicani expeditionem accingere, quae annos 3 extremo aut 3 incipiente acta est,

Rem. V. IID: Ecce iuga Parthus, magni nova causa triumphi, Iam videt in campis Caesaris arma SutS.

At poeta nusquam patrem agitatam fuisse innuit, quam compositam esse anno 733 U. C. Vincit doctissimus Masson l. c.; immolarthum adhuc fugientem inducit, unde non male colligitur editionem Rem annos Scin lucem prodiisse. Iam Vero Ars Amatoria edita fuerat, quoniam in Remediis, V. Ia praeteritum opus appellatur. Nunc si res perpenderimus

quarum in eo poemate mentionem Ovidius facit, tempora statuere poterimus intra quae exarata Ars Am fuit. Certe eam emittere ante annum . . Set non potuit auctor primum enim indicium ex eo affertur quod naumachiam commemorat, ut modo celebratam, quam anno 3 aestivis mensibus actam

esse apparet ex Vell. II, Io et in urbe, inquit, eo ipso anno quo magnificentissimi gladiatorii muneris naumachiaeque spectaculis Divus Augustus abhinc annos triginta, se et Gallo Caninio coss. dedicato Martis templo, animos oculosque populi romani repleverat, foeda dictu memoriaque horrenda in ipsius domo tempestas erupit B Quamvis quo mense illa templi dedicatio peracta sit disputatum sit inter grammaticos cf. Masson, p. 34sqq.), apparet intra kalendas Julias huius anni et Sept. finem certe circumscriptam illam esse, quoniam Augustus hoc anno ab

initio ad hal. Octobris, Gallus Caninius alat Juliis ad exeuntem

annum consul fuit.

I. Cf. Veli Paterc. II, IOO qq. a. De tota hac quaestione, i. Jos. Heu es, De se, e quo Ovidii Amores, Heroides, Ars Am conscripta atque edita sint. 7 p. Rhrina Gi estistorum 1883.

18쪽

- Praeterea in eadem Arteam mentionem poeta facit C. Gesaris illam adversus arthos expeditionem parantis, quam ductam esse a. U. C. 73a supra ostendimus, Art. Am. I, 77 Ecce parat Caesar, domito quod desuit orbi,

Addere junc oriens ultime, noSter eris ...

Unde colligi facile potest ipsam quoque Artem sub finem huius anni vulgatam esse . Deinde statuendum est quo anno hoc poema scribi sit coeptum; quod ante a U. C. 744 Vix incohari potuit, quoniam in eo Ovidius Liviae Octaviaeque porticus et Marcelli theatrum, tanquam nota iam et exaedificata describit, Mi Am. I, Nunc si Dioni historico fides habenda est, Liviae porticum apparet post annum U. C. 74 constructam esse, unde patet Artem quoque non nisi post haec tempora scribi coeptam . Maxime vero in hanc rem facit theatrum Marcelli, quod duobus locis Art. m. Ovidius commemorat, I, 9, III, 394 sqq. Pompei enim theatrum solum Romae ante exstitit, quam theatra Balbi et Marcelli constructa sunt. At si ad Plinium maiorem te rettuleris, liquebit dedicatum tertium Romae hoc theatrum esse . U. C. 743, ideoque ante hoc tempus reici non posse prima huius Artis exordia; linii autem Verba haec sunt, Hist nat. VIII, 23 u Quinto Tuberone, Fabio Maximo coss. V Nonas Maias, 43, theatri Marcelli dedicatione tigrim primus omnium ostendit Augustus in cavea

mansuefactam.

Igitur Ars Am intra annos V. C. 44-733 compositam et

persectam esse apparet. In ea autem commemorantur Amorum

libri III, 33'

Deve tribus libris, titulo quos signat Amorum, Elige quod docili molliter ore legas. Unde certum est eos ante Art. m. missos esse. Neque iamen ex his versibus de editionis anno certa fit conclusio, quo-I. Cf. Masson, p. u. p. 6o I. Heu es, o cit. p. 8. a. s. De Liviae et Oct. ροσι Ari. m. III, 39 sqq. Rut. VI, 639 sqq. 3. Dion L. LIV. Cf. Masson, p. cit. p. Iso Anno 747 dedicatam porticum dicit j. Heu es, v. cit. p. 6.

19쪽

niam Ars vix a U. C. 733 in publicum prodiit; nam fieri potest ut hi versus, quemadmodum in alia carmina multi, serius a poeta in hoc opus sint inserti. Constat saltem Am libros anno fere . . 73a incohatos esse, neque ante annum 73 relictos, cum ipse poeta declaret circa aetatis suae annum vicesimum primum ad carmina iuvenilia se convertisse, Trist. , IV Io, 36. At non ante annum 739 Vulgari potuerunt Amores, in quibus Sicambros victos commemoret OVidius, I, IO, 47 sqq. cum illis autem Dione teste' bellum anno 38 gestum est et sub anni finem pace finitum. Quin etiam ne ante quidem annum 74 publicari potuerunt Am libri, in quibus Art. m. exstet mentio, II, 18, 9:

Quod licet, aut Artes teneri profitemur Amoris Ei mihi, praeceptis urgeor ipse meiS. Atqui si recte supra collegimus Art. Am compositionem ante

an. 744 institui non potuisse igitur ne Αm libros quidem tunc vulgatos fuisse apparet. Sed de certo editionis anno nihil liquet, quia minime huc faciunt quae in Am libris poeta de rebus illo tempore gestis rettulit. Quanquam enim elicia Caesaris arma I, a, I bellum extremum, I, 8, o Aeneidos Vergilianae editionem I, 13, 23; Caesaris templam, III 8 Sa Tibulli mortem, III, 9, 3 aliaque

memorat, ea aut incerta, aut anteriora, quam Sicambrorum

bellum, sunt Firmiter igitur in eo subsistendum est, quod Am. libri intra annos 744-73 prodierunt. Sed aliam dissicultatem hoc suscitat epigramma quod illis Ovidius praemisit

Qui modo asonis sueramus quinque libelli, Tres sumus hoc illi praetulit auctor opus. Ut iam nulla tibi nos sit legisse voluptas, At levior demptis poena duobus erit;

ex quo loco docti virio concluserunt Amores bis editos esse; primum enim quinque libros distinctos et publicatos Bisse,

postea recensos eosdem et castigatos, ut qui secunda vice ede

20쪽

- 8 rentur, tres tantum superessent Attamen dubia videri potest huius loci interpretatio. Non enim inde patet quinque primum Am libros vulgatos, deinde ad trium numerum redactos editione noVa esse; sed ortasse significare Naso voluit se prius carmina in quinque libros collegisse et penes se habuisse, deinde vero, antequam ederentur, maluisse recidere quae supervacanea viderentur, et rebus coartatis tres tantum libros expromere. Nulla certe causa apparet cur duplicem editionem protulerit poeta;

quibus enim videntur bis prodiisse Αm libri, ne ipsi quidem censent id ab Ovidio lactum ut carminibus pluribus deletis

meliora reponeret sed ut eorum numerum minueret. In operibus porro recensendis alia erat Veterum ac nostratium ratio; nam illi tunc solum emendasse scripta sua videntur, cum illa aut diversis temporibus, sicut comoediae et tragoediae, in publicum emitterentur, aut, sicut Apoli'nii Argonautica, explo a pri*re recensione essent. Nusquam vero indicium eminet huiusmodi causis adductum Nasonem esse ut carmina emendaret et denuo

vulgaret alioqui rem ipse iusius indicasset Vix etiam fieripptuit ut nullum planius huius rei testimonium nobis innotuisset, si vere duplex editio exstitisset. Nam si libros quinque poeta primum emisit, haud dubium videtur, quin multis exemplaribus illi vulgati fuerint. Quomodo igitur accidere potuit ut nusquam. in codicibus vestigium prioris editionis ne minimum quidem inveniatur Quid, quod apud veteres grammaticos nullum illius

fragmentum g ne mentionem quidem reperias Diligentem in emendandis Am libris curam saltem commemorasset Seneca aut Quintilianus, qui susum Ovidii impetum et nimiam indulgentiam saepius reprehendunt. Nam eorum temporibus prior editio, siquidem exstitisset, non ita evanuisset ut huius ne memoria quidem permaneret Denique non is erat Naso qui opus iam persectum et vulgatum accuratius retractaret, quippe qui ne amicorum quidem reprehensione facile adduceretur ut carmina vel leviter emendaret; non enim in discernendis vitiis suis huic deerat iudicium, sed voluntas, sicut liquet ex Senecae

I. Causam cur alteram editionem paraverit Ovidius, nullam aliam, nisi formam carminis, fatetur fuisse Ios. Heumes, p. u. p. 3o

SEARCH

MENU NAVIGATION