장음표시 사용
21쪽
verbis, in Declamatione II, II, haec narrantis . Rogatus aliquando ab amicis suis ut tolleret tres versus, petivit invicem ut tres exciperet, in quos illis nihil liceret. Conscripserant illi quos tolli vellent, secreto hic quos tutos esse vellet. In utrisque codicillis iidem versus erant. Ex quibus primum suisse narrabat
Albinovanus Pedo, qui inter arbitros fuit :Semibovemque virum, semivirumque boVem, secundum Egelidum Borean egelidumque Notum
ex quo apparet summi ingenii viro non iudicium defuisse ad
compescendam licentiam carminum suorum, sed animum;
aiebat enim decentiorem esse faciem, in qua aliquis naevus inesset. Igitur diversas illas ob causas reicienda videtur duplex editio, neque aliud versibus exagitatis indicavit poeta quam seqeram castigationem qua iuVenilia carmina coercuit, antequam vulgaret. In monumentis igitur antiquitatis, quod secundam recensionem testetur, nihil omnino reperitur. Iam si perpendas genus et materiam operis, intellegas quam consentanea Ovidianae iuventae pars haec operum sit, utpote argumento ex amoribus deducto
imprimis iuvenilis. Si et illud respicio, a poeta nostro, quanquam laudis cupidissimus es et et, Corinna per urbem cantata, ingenii magna fama floreret, nullum maioris ponderis opus iam tum, praeter Medeam fabulam, editum suisse, vix credibile mihi videtur emissos tardius in publicum Αm libros. Hoc quoque considerandum Venit, quod ante relegationem opera Ovidius multa magnaque perfecit, et post Amores in Art. m. Rem. m. , Medic faciei, Metam. Fastorumque libris scribendis occupata virilis eius aetas fuit, omniaque illa, praeter Fastos, iam absoluta sunt et edita quae tantae quidem molis sunt, ut ad reponendos incude Am libros tempus ipsum defuisse poetae Videatur. Igitur perpensis omnibus argumentis, quae suppeditat cum Ovidii ingenium et natura atque in componendo consuetudo, tum veterum in scriptis emendandis ratio, denique temporum,ihtra quae maioris momenti plura opera hic edidit, respectus,
22쪽
admodum probabile est mature ab eo absolutos esse Αm libros et iuvenilia haec in iuventa prima scilicet circa aetatis XXXV annum, ab U. C. 746 edita. Iam demum verisimilius tempus statuere possumus, quo Naso Heroidum epistulas publici iuris fecerit; quas cum sane mature incohasset, per intervalla, in componendis elegiis acua, a Corinna ad fabulosos antiquarum seminarum amores transfugiebat, quas de amantibus queri fingebat et eis absentibus moras aut lentos amores exprobrare. Certe ante Amorum editionem has prodiisse illustrissimus ille locus docet, quo earum facit mentionem, Am. II, I 8, 19
Quod licet, aut artes teneri profitemur amoriS, Ei mihi, praeceptis urgeor ipse meis; Aut, quod Penelopes verbis reddatur Ulixi,
Itaque si recte collegimus Amores circa annum 746 editos esse, haud procul a vero aberraverit quicumque Epistulas aliquantum ante tempus iam vulgatas existimarit. At doctissimus Jahn diversam sententiam amplexus et tuitus, poetam, cum illam elegiam ad Macrum daret, in Hero idibus scribendis maxime Versatum esse censet easque anno 74' aut TSO editas cui eruditissimi viri opinioni reverenter repugnare ausim. Enimvero quod poeta vocem Scribimus in tempore praesenti adhibuit, non ideo verbi vis satis docere mihi videtur occupatum praesertim tunc componendis illis Esse Ovidium. Strictam nimis et rigidam interpretationem istam existimo, liberius vero intellegendas esse huiusmodi voces a poeta quolibet usurpatas ideoque et ex verbo illo Scribimus parum certam fieri conclusionem crediderim et potius in genere et poetico modo,
sicut saepius reperire est, tempore praesenti Nasonem usum eSSe.
Neque in verborum nexu et in carminum historia quicquam invenitur, quo Jahni ratio confirmetur. Quin etiam illi refragatur Sane, quod iam tum absoluta et vulgata exstabant A. Sabini carmina, quibus hic ad Ovidii Epistulas virorum nomine respon-
I. I. Isin. De Ovidii et Sabini epist. Disputatio Lipsiae, Gubner Ios.
Heumes editas ante a. 7sa pro certo tantum habet, o cit. p. 38.
23쪽
derat; quod quidem eo ex loco patet, quo illa commemorata
sunt, Am. II, 8, 27 Quam cito de toto rediit meus orbe Sabinus, Scriptaque diversis rettulit ille locist Candida Penelope signum cognovit Ulixis: Legit ab Hippolyto scripta noverca suo; Iam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae; Quodque legat Ρhyllis, si modo vivit, adest; Tristis ad Hypsipylen ab Iasone littera venit; Det votam Phoebo Lesbis amata lyram.
Domodo enim has responsiones perficere potuisset Sabinus, nisi concinnatae et vulgatae Her Epistulae iam tum fuissent λMihi quidem luce clarius videtur, illa Nasonis carmina absoluta et edita fuisse quo tempore illam Amorum elegiam hic componeret. Itaque non temere me facturum existimo, si circa annum
U. C. 43 Heroidas publici iuris factas esse statuero; nec probanda videtur Iahni ratio, qui intra brevius annorum spatium conscripta et emissa omnia Ovidii carmina amatoria censet. Nunc de horum carminum titulo, quoniam dubitatur, paucis
disceptare resert Non ero quicquam causae St cur nomen, quo
ab Ovidio ipso appellata sint, reiciamus : qui ea quidem commemorans, planissimo Verbo Epistulas vocat Art. Am. III, 346
Vel tibi composita cantetur Epistula Voce.
In hac elegia enim poeta quendam inducit qui hunc in arte amatoria, quasi magistrum, sectatus, ceteris huius opera indicat, inter quae Heroidum epistulas ab eo vulgatas extollit aperta nempe illa inscriptio visa est, utpote quae libro eius praefixa esset aut sane nomen, si necesse fuisset, fusius Ovidius explanasset. Nunc quoque singulis carminibus eadem appellatio praeponitur, Epistula I, II, et , et hunc titulum poetae in animo versari ideoque toto volumine inscriptum saepius in plerisque exordiis credas
Hanc tuaienelope lento tibi mittit, Ulixe. I. Quam legis, a rapta Briseide littera venit. III. Perlege quodcumque est quid epistula lecta nocebit IV. Perlegis, an coniunx prohibet nova λ V. Nunc oculos tua cum violarit epistula nostros. XVII.
24쪽
Illa initia cum considero, nomen Epistulae probabilius a poeta carminibus inditum esse mihi videtur; quae sane inscriptio et simplicissima et elegantissima erat. liter sentit Guillelmus Peters, qui titulum QEpistulae heroidum aut Epistulae heroides aut plenam et antiquiorem appellationem, genuinum censet ;mihi vero nihil liquere ex eius argumentis Videtur. Quominus tamen illa carmina, Heroides v inscripta sint, nihil sane obstare fateor parum enim commoveor h. Birti rationibus, qui in libro dicto et Das antlhe Buchwesen , p. 379 sq. genuinum titulum heroides s fuisse concedit, posterius autem carminibus XVI- Padditis inis Epistulae s demutatum esse, quia Paridis, Leandri, Acontii litterae Heroidum nomine indicari non possent. Recte tali argumento respondet J. Tolhlehn unicuique virorum epistulis cohaerere singulas a seminis consectas, ut illae quasi prolusiones quaedam harum haberi queant praeterea consimile
aliquid factum esse in Halleuticis Ovidianis, quibus inserta sit,
VV. 49-8Ι, animalium terrestrium enarratio .
Neque me fallit a Prisciano X, 34 Heroides appellatas esse et
eodem verbo saepe a scholiastis indicatas. In quibusdam membranis et vetustioribus editionibus Heroides sive Epistulae duplici titulo vocantur, vel Epistulae Heroidum, vel, ut Vulgo editur, Heroides L Istae autem inscriptiones recentioris sunt aetatis, sicut huiusmodi duplices tituli apud Ρlatonem Phaedrus, sive de pulchro Convivium, sive de bono, etc. Necessarium etiam fuit postea haec carmina planiore appellatione indicari, ne qua obscuritas adesset, cum alias epistulas ex Ponto Naso scripsisset. Ita et Priscianus eas Heroides vocavit, ne anceps esset, si simpliciter dixisset Ovidius in epistulis et eius exemplum testimo niumque in hac quaestione posteri saepius, nec male secuti sunt. Ideo nos quoque, ut enucleatam appellationem usurpemus, has Epistulas Heroidum, vel brevius et distinctius Heroides vocabimus ab Ovidio tamen, Epistulae A titulum inditum esseverisimilius videtur.
I. Observat ad P. Ovidii Nasonis ber epist. Lipsiae, I882. V. p. a. a. Quaestionum ad Heroides Gidianas spectantium capita VII. Lipsiae, 888. V. p. 7. 3. Cf. Guil Petera, p. sis. p. et not. a. --
25쪽
Carminum genus, quod Herois inscribitur, epistulas designat in quibus non suo poeta nomine loquitur, sed alios, praecipue seminas, ad absentem de vehementiore quodam animi motu scribentes fingit.
Apud Ovidium quidem, qui carminis huius legem exemplis
suis statuit, epistularum auctores in eodem omnes vitae statu versantur, id est in aegritudine et dolore amantibus solito, qui cum absenti coniungi concupiscunt. Igitur Heroidum materia angustis rei amatoriae terminis circumscripta est. Praeterea perSOnae, non ex recentioribus temporibus et vera historia excerptae, sed ex heroico aevo et remotissima Vetustate sumptae, ad amatorem procul agentem scribere finguntur. Atque hac sane parte Ovidianae epistulae ab omnibus distingui possunt, quae nostra aut superiore aetate perscriptae sunt, Sive eas materia continebat amatoria, a scriptore ipso explanata, siVeviri feminaeque solitas amantium querelas effundentes et molies aegri animi affectus describentes vicissim inducti sunt; quod fictum scribendi genus, Gallice vocatum Roman plurimum floruit, ex quo celeberrimus nostras R duorum amantium sensus Varios et commotiones in nobilissimo opere depinxit, illo quidem soluta oratione conscripto. At hoc quoque Ovidianis Heroidibus peculiare est, quod versibus concinnatae Sunt. Nunc si carminum horum naturam perspexerimus, ad elegia- cum genus ea pertinere agnoscemus. Etenim in describendis affectibus versantur, qui plerumque dolentes et patientes amantium, seminarum praecipue, animos invadunt. Quemadmodum igitur in elegiis aut sedat orationis tenore effunduntur, aut
26쪽
etiam vehementi impetu sensus erumpunt, ita in Heroidibus puellas querulas et leniter amatoribus molestas moras exprΟ-brantes invenies, aut incitato animo et tumido ore delitigantes. Neque aliter se res habere poterat, quoniam argumentum elegiis
et Heroidibus idem ex amantium gaudiis et sollicitudinibus comparatur. At poetae, qualis generis sunt Tibullus, Propertius, Ovidius ipse in Amoribus, pleraque suo nomine in amatoriis carminibus canunt hic autem in Epistulis personas alienas describit, quae ex suo quaeque ingenio, quale ex fabulis Om- pertum habemus aut sibi finxit poeta, animi sui motus exprimunt; unde illa quidem partesdramatici poematis participes sunt
Heroides Tragoediarum sane tenorem praesertim reserunt, cum gravior quaedam et impotentior femina, ut solet, in lentum amatorem acrius invehitur et paulatim dolore exulcerata ad summam vim servidissimosque sensus abripitur; tunc enim oratio exsurgit et incitatiore cursu trepidat, sicut affectibus par est; et nisi scires personas illas cum absentibus colloqui, est ubi meram tragoediam audire te putares. Quondam igitur Herois sermam et naturam scenarum illarum videtur referre, quae soli- loquia dicuntur. Haec opinio firmior etiam animo insidit, cum venit in mentem harum epistularum argumenta seraque ex tragoediis sumpta esse, quae in scena olim actae fuerant, Ovidiique temporibus adhuc exstabant et graece et latine scriptae. Nam sive Phaedra, sive Canace, vel Hermione, vel Deianira aliave inducitur, poematum statim memoria reVOcatur quae X eadem materia Sophocles EuripidesVe exprompserant. Et reipsa, collatis priorum et Ovidii carminibus, putes aliquando hoc egisse poetam ut argumentum tragicae fabulae coartatum in epistula includeret, et mutato nomine γιοvολoro recitari. vanuit solum dialogi forma, quasi muta altera persona permaneat, dum altera affectus motusque animi Volvit, et, nullo respondente, quaestionibus, aut querelis, aut ratiocinationibus excurrit. Documentum huiusce rei praebere potest heroidum una quaelibet e tragicarum seminarum choro excerpta. Nam si Phaedram audies epistula ad Hippolytum missa querentem, Sensus commotionesque facile agnosces quibus iam Euripides selicissima ubertate et subtilitate in 'Υππολυτ ρ στερ semi-
27쪽
nam illam mentem effinxerat Ita quae nuntius aut nutricula in tragoedia referebat, in epistula narrationis sermam recipiunt; quae in dialogo personae disputabant, uno argumentandi tenore exponuntur; quae tumidiore ore eaedem delitigabant, hic quoque ardenti impetu per exclamationes efferuntur. Quid plura Si coniveas et fingas a duabus personis recitari epistulas, aut responsiones interdum remissiore voce dari quam ut ad aures tuas perveniant, haud ab opinione hac abhorreas, scilicet feminas, quales Phaedra, Hermione, Medea, Hypermnestra, ex tragicorum fabulis usurpataSeSSe. Hac ego mente iam disserui, ut intellegatur ad primam horum carminum cogitationem impulsum tragoediarum lectione aut compositione esse Ovidium : quae magni laboris atque arduae disceptationis est quaestio. At mihi quidem et has epistulas et carmina iam ab hoc scripta intuenti confirmatur ea sententia, quod eodem fere tempore, quo Heroides compositae sunt aut
paulo ante, in tragoediis tractandis hunc Versatum esse accepimus, nec sane transitus ad noVum carminis genus impeditus aut
longus erat ideoque, ut summam opinionis indicem, Medea illa Ovidii principium et sons videtur esse unde Heroides effluxe
De hac tragoedia firmo iudicio nihil pronuntiare possumus, quam temporum series posteritati inviderit; alioquin haud dubium est quin in illa rationem deprehendere et definire possemus, qua dramaticum aliquod poema in epistulam ab eo transmutaretur. Hunc quidem tragoediis operam diu dedisse plures eius carminum loci diserte docent inter quas Medea praesertim ab antiquis grammaticis laudatur; nam Dialogi de Orat. auctor, . nec ullus Asinii aut Messallae liber tam illustris est quam Medea Ovidii ... Nec parciores eidem laudestribuit Quintilianus, Ovidii Medea videtur mihi ostendere quantum vir ille praestare potuerit, si ingenio suo temperare quam indulgere maluisset. Igitur ad scribendarum Heroidum cogitationem impulsum tragoediarum tractatione esse Ovidium existimare licet.
I. Am. II. 18, 13 III, 1, 63 Trist. II, 319, et passim.
28쪽
Nam si evanuit tragoedia illa vidiana, plures a Graecis compositae supersunt, quibus Vel leviter inspectis aestimare possimus quam saepe ex tragico Euripidis, Sophoclis, Aeschylique fonte epistulae illae emuxerint. Hanc sententiam Th. Birtio placuisse video, qui in Animadversionibus ad Ovidii heroidum epistulasylocos plurimos notat quibus Graeca illa imitatio deprehenditur. Ideo non solum in Medeae vel Phaedrae litteris Euripideam originem agnoscere in promptu est, sed ex Sophocle quoque in Trachiniensibus, et eschylo in Prometheo et Supplicibus,
nonnulla deprompta esse apparet. Inde facile explicatur illa ep. IX hians compositio et interruptus post V. 4 scribentis Deianirae sermo cui littera ad Herculem perficienti subito advenit nuntius virum obire mortem, neque tamen desinit ista ad pereuntem scribere, eaque adicere quae non ad coniugem derigi sed ex tragica scena adumbrari videantur, ita ut in propatulo sit huiuscemodi perversitatem a sibi concessisse Ovidium nulla alia ratione quam ut totam, quantum quidem ad Deianiraefata pertinet, tragoediam sui carminis finibus complecti posset Igitur investiganti primam Heroidum originem probabile videbitur ad excogitandum hoc poeticum genus tragicorum poetarum usum non parvi momenti fuisse.
Praeterea haud temere facias, si putes pergrata quoque poetae nostro Epistularum fuisse argumenta, quod genus referrent declamationum quibus rhetoricae professores adulescentulos in scholis exercerent inter quos praecipue M. Porcium Latronem et rellium Fuscum Ovidius sectatus est, qui temporibus his celeberrimi Romae fuerunt Latronis autem adeo admiratorem
hunc suisse, ut multas eius sententia in versus suos transtulerit, auctor est Seneca pater, Contr. II, Io tunc autem cum tu-deret, habebatur bonus declamator. Hanc certe controversiam
ante Arellium Fuscum declamavit, ut mihi videbatur, longe
ingeniosius excepto eo, quod sine certo ordine per locos discurreret. Haec illo dicente excerpta memini etc... Declamabat autem Naso raro controversias, sed non nisi ethicas libentius
1. In Rheiniscias Mureum fur Philolaris, A. 1877, p. 386-43 a. a. Ibid. p. 4M cf. de Ius sabula, p. 4a7. . . .
29쪽
- dicebat suasorias Molesta illi erat omnis argumentatio verbis minime licenter usus est, nisi in carminibus, in quibus non ignoravit vitia sua sed amavit. n Scholasticae istae orationessorensium actionum meditationes erant, quibus ad veras iudiciorum pugnas et quasi iustas acies exerceri studiosi discipuli solebant, ut ex umbratili studio in lucem solemque prodirent et a fictis ad serias causas transirent. Illa declamationum themata, quae doctores adulescentibus subiciebant, haud multum ab Heroidum genere abhorrere mihi videntur, neque certe ab istis commentationibus ad simulatas has Epistulas longum erat transcurrendum iter. Quantum censes in hanc viam inductum esse Ovidium, postquam de iureiurando mariti et uxoris, Contr. l. II, 9 et talibus quaestionibus declamitasset penitusque perspexisset
Quis color et quod sit causae genus atque ubi summa Quaestio l
beraverat an et Alexander Oceanum navigaret, Vel Agamemnon Iphigeniam immolaret, negante Calchante aliter navigari posse, vel Cicero Antonium deprecaretur etc. s , facillime adduci debuit ut fictas heroidum ad amasios epistulas excogitaret et scriberet.
Illae enim suasoriarum prorsus morem saepe referunt et quemadmodum in rhetorum ludis fabricabantur, quarumque ea erat ratio ut causa proposita quam maxime posset defenderetur causa illa in epistulis Amor est, quem heroides et heroes ut iustum ac legitimum defendere Student . Praeterea bella prorsus haec erant argumenta, quae in sollemnibus amicorum coetibus et poetarum collegiis illis, ab Asinio Pollione institutis, legerentur. Cum enim studiosi homines et Musarum alumni suos conventus haberent, ubi carmina sua invicem recitarent, in eorum choro locum eximium Naso obtinuit, sicut ipse disertis verbis declarat, Tr. V e. III, 3, 47, 3 a
I. Seneca, Suas. 1, 3, 6. a. Sedimayer Prole inena critica ad HeroIdas Ovidianas, Vindobonae 1878,P- - οι idi epist. Har. a
30쪽
Inter quos memini, dum me mea sata sinebant, Non invisa tibi pars ego Saepe sui ... Vos quoque, consorte Studii, pia turba, poetae. . . Dicat ubi est nostri pars modo Naso chori λ. Equidem existimo recitanti huic quasdam Her epistulas assurgere saepius debuisse sodales et verbis ab Horatio exagitatis, ad Pis 428, exclamare pulchre, bene, recte Aptissime enim convenientium in hos coetus poetarum iudicio haec cammina respondebant; et inquirenti primam Heroidum cogitationem haud contemnendum argumentum, de quo loquimur, videri potest. Ut mea quidem seri opinio, perspecta cum harum epistularum materia, tum Nasonis ingenio, denique eius in rhetorum scholis exercitationibus posteriusque tragicorum carminum studio, hunc contendam auctorem atque inventorem Heroidum
fuisse, id quod ipse celeberrimo Art. Am loco III, 343, profitetur Vel tibi composita cantetur Epistula voce; Ignotum hoc aliis ille novavit opus. Ex his versibus, sive nexum sententiae, sive Verba ignotum
aliis opus novavit s respicis, apparet inventionis laude Ovidium gloriatum esse neque immerito, si verbum Epistula hoc sensu
accipitur, ut movum quoddam carminum aenus significet. Quanquam ea sane emagata est eruditorum virorum nostra aetate opinio, tamen non ab re est disputationes excutere cum
eorum qui hanc inventionis laudem ropertio quidem deberi Ovidium autem in his carminibus huius vestigiis institisse contenderunt, tum eorum qui ex Graecis sontibus haec manasse puta verunt. Illam sententiam Ovidium in Heroidibus Graeca exempla imitatum esse tuitus est av. Merser in opusculo cui nomen est et Lectionum in . Ovidii Nasonis Heroides specimen , in Act Monac. Tom. I, Fasc. IV. Nempe in scholio quod in principio codicis Victorini ab ipso collati exstat, haec verba leguntur De Ovidius Epistulas istas ab Esodio poeta graece conscriptas in latinum novavit. Tum in codicis Trevirensis calce consentanea huic opinioni reperiuntur et in quo opere imitatus est sidorum et Astream poetriam ad memoriam epistulas redu-