장음표시 사용
41쪽
suisse constat tqui tenendum est haud parvo et vulgari ornamento Epistulis esse has narrationes ex historia et fabulis repetitas, cum ingenio quidem suo temperare Naso valet. Haec enim doctrina singularem illam inventionis laudem fulcit, qua
poeta miram personarum ingeniorumque varietatem in his carminibus excogitat; quae tanta est ut omnium prope condicionum, exceptis Virginibus, amantes seminas enumeraverit. Similiores sane inter se illae sunt, ut quae eiusdem sint familiae et omnes amoris iugo obnoxiae, at diversae tamen, quantum cuiusque serebat natura et epistularum brevitas. Quam mullisorme enim incedit uxorum agmen, inter quas fidelem modestamque in
Penelope impudicam in haedra, inviso iunctam marito in Hermione, sollicitam de rivali invidamque in Deianira, trepidam de bellantis viri vita in Laodamia, vix matrimonio iunctam et morti pro coniuge occurrentem in Hypermnestra, denique lenociniis deditam iamque adulterio paratam in Helena Naso pinxit lMagis etiam variegatus est puellarum castarum praecipueque incestarum chorus, quas, ne fastidiosa Vadat numeratio, praetermittam hoc tantum addam, mirum prorsus esse quanta
ingenii ubertate materiam illam, ex amoris spreti neglectique aut desiderati querelis et doloribus sumptam, per tot epistulas hic deduxerit, et narrationibus, descriptionibus inventisque scribentis cuiusque indoli satis accommodatis, per diversissimos sensus affectusque distinxerit. In tractandis enim singularum Heroidum argumentis flexibilis ingenii sagacitas et singularis ars adeo enitet, ut in praestantissimis Ovidii carminibus inventionis felicitate haec sint numeranda et O in tenui labor is splendidissime triumphet.
Procedunt enim argumenta sustus explicata, copia et graVitate sententiarum commendata, quibus vel levissimae res illustrentur, et a non arcessitas aut multo labore disquisitas, sed
benignissimae ingenii venae obvias suisse dicas. In exornandis epistularum explicationibus exsultat illud decens et amabile ingenium, quod in Ovidio Seneca pater i. II, c. Io, laudaVit,r Iuppiter, Dardanus Erichthonius , Tros, Ilus, Laomedon, Priamus, Paris.
42쪽
et clarissimum discipulum agnoscimus Fusci Arellii rhetoris,
cuius a cultus nimis exquisitus, compositio verborum mollior, quam ut illam tam sanctis sortibusque praeceptis praeparans se animus pati posset summa inaequalitas orationis, quae modo exilis erat, modo nimia licentia vaga et effusa. In descriptionibus extra legem; omnibus Verbis, dummodo niterent, permissa
libertas. Nihil acre nihil solidum, nihil horridum Splendida
oratio et magis lasciVa quam laeta Huius sane exemplis et auctoritate impulsus Ovidius, qui iam sua sponte ad acutiora et facetiora propensus esset, in dulcia huiusmodi vitia prorupit. In hoc tamen loco, quoniam non de oratione, sed de argumento et inventionis laude agimus, tenendum est haud parum ingeniosam illam indolem ad excogitandas tenues res et apte epistulis inserendas huic profuisse. Nam quotiens sibi hic temperat, nitidis sententiis distinctae sunt plures Heroidum partes, et iucunda varietas comparatur. Aspice quam lepide Hermione tristis infantiae suae solitudinem, matre prosecta, describat, VIII, 89 qq.
Parva mea sine matre sui, pater arma serebat; Et duo cum vivant, orba duobu eram. Non tibi blanditias primis, mea mater, in annis Incerto dictas ore puella tuli; Non ego captavi brevibus tua colla lacertis, Non gremio sedi sarcina grata tuo; Non cultus tibi cura mei, nec pacta marito Intravi thalamos matre parante noVOS. Obvia prodieram reduci tibi, vera latebor, Nec facies nobis nota parentis erat; G tamen esse Helenen, quod era pulcherrima, sensi; Ipsa requirebas, quae tua nata seret.
Plures locos reperias, in quibus exsultat ingenios Ovidii indoles et perurbanis facetiis argumenta condit; quae licet
nonnunquam personarum indoli parum accommodatae videantur, et deo perlucidae sunt, ut oblectatus animus, pluribus in carmine nitentibus, parvis maculis non offendatur, neque poetam exagitare audeat, quod non esset his locus.
I. M. An Senecae Contr. II. Praef.
43쪽
- 3 Sed Nasonem extra recti fines abstrahebat mira illa iacilitas, qua mente sententiae emuerent, ideoque in opposita virtutibus vitia ipse ducebatur. Cum igitur venae benignitas eum in luxuriam aliquando abriperet, effectum est ut paucae epistulae in longius deductae sint quae pravitas in posterioribus praecipue XVI, XVII sqq. videtur reprehendenda. Nam quia ultra modum illae extenduntur, remittitur animi attentio, qui sententiarum affectuumque robore immorari solet, inanem vero verbositatem aspernatur. Atqui cum Naso, lascivientis ingenii impetu ablatus, non iudicio cohibetur, cogitationes nimium extenuatae eVadunt, quia graviores res deficiunt, ita ut sensus commotioneSque pondere laborent. Huiusmodi vitium in absolutissimis epistulis apparet quale deprehendas in enet. I, II 6, quae lentum Ulixem obiurgat, instatque his verbis
Protinus ut redeas, facta videbor anus; aut in Ariad. X, 3 quae paulo argutius querelas suas exponit, qua concava saxa reddebant: Et quotiens ego te, totiens locus ipse vocabat: Ipse locus miserae serre volebat opem.
Inde fit ut saepius Naso, scholastici artificii memor, in declamationum garrulitatem decidat, et in controversia aut suasoria partes defendere videatur. Quoniam enim in amore Versantur Heroidum epistulae, nescio quo pacto illius contrOVersiae, Sen. II, Io, et Iusiurandum mariti et uxoris v memoria Saepe reVOcatur. Nam quid aliud agit Hermione, cum Oresti explicat quam optimo iure se, ei primum desponsam, liceat uxorem Vindicare,
Me tibi Tyndareus, vita gravis auctor et anniS,Τradidit Darbitrium neptis habebat avus. At pater Aeacio promiserat inscius acti; Plus quoque, qui prior est ordine, OsSet VuS.
Atque hoc ego exemplum rettuli, ut intellegatur in prioris etiam partis epistulis Ovidium argutari et scholasticum morem non male imitari. Nam si ad XX epist te reseras, ingeniosum P. Latronis discipulum declamare putes, 43 III qq.
44쪽
Ad spes alterius quis tibi sedit iter λ
Elige de vacuis quam non sibi vindicet alter; Si nescis, dominum res habet ista Suum. Nec mihi credideris : recitetur formula pacti.
Verba ipsa ex iure sumpta agnoscimus praescriptae quoque clausulae sollemnis disputationis saepe occurrunt; qui argumentandi tenor absurdius in puellae ore sonat, XXI, 6 sqq.
Aut tibi iam nulla est speratae cura puellae, Quam serus indigna labe perire sinis, Aut dea si frustra pro me tibi saeva rogatur, Quid mihi te iactas λ gratia nulla tua est. Elige, quid fingas mon vis placare Dianam; Immemor es nostrici non potes illa tui est .
Quoniam Vero a Seneca accepimus, Cont. II, Io, libentius a Nasone dictas esse suasorias, huius generis explicationes saepius in Epistulis deprehenderis. Aurem modo Deianirae praebe, IX,
Respice vindicibus pacatum viribus orbem, oia latam Nereus caerulus ambit humum. Se tibi pax terrae, tibi se tota aequora debent; Implesti meritis Solis utramque domum. Quod te laturum est, caelum prius ipse tulisti; Hercule supposito sidera sulsit Atlas. Quid nisi notitia est misero quaesita pudori, Si cumulas stupri facta priora nota λVide quoque an declamet Laodamia XIII, 3 qq. cum Parida alloquitur, qui rapta Helena, causa fuit cur coniurata Graecia arma sumpserit et Protesilaus vir ad bellum sit prosectus. Declamat aris longissima epistula, in qua omnes suasoriae partes, argumentationem, resutationem, laudem vituperiumque vicissim mirabili artificio pertractata deprehendas Declamat cum sollemnibus interrogandi, exclamandi, et compellandi formulis
r. f. ibid. Ss, 13 sqq. a. s. IX, 7 XII, IS9 sqq.
45쪽
- 33 Leander, qui in adversahtem natanti Borean his verbis invehitur,
At tu de rapidis immansuetissime ventis, Quid mecum certa proelia mente geris λ
In me, si nescis, Borea, non aequora, SaeViS.
Quid saceres, esset ni tibi notus amor λ m gelidus quod sis, num te tamen, improbe, quondam Ignibus Actaeis incaluisse negas λGaudia rapturo si quis tibi claudere vellet
Aerios aditus, quo paterere modo λParce, precor, facilemque move moderatius auram
Imperet Hippotades sic tibi triste nihil. Denique, ut hanc disputationis partem absolvam, satis fuerit indicare genus hoc declamatorium nonnunquam ad tragicum illum sermonem Verti qui λουολογο a Graecis appellatur, et in Medeae fabulae auctore haud mirandus videtur. Nonne Euripidis hic meminit cum Canacen inducit ad patrem conversam et exclamantem epist. XI IOI- Iaa His mea muneribus, genitor, conubia donas λHac tua dote pater, filia dives erit λTolle procul decepte faces, Hymenaee, maritas, etc.
Viden quo nimia facilitate, non adhibitis iudicii frenis, Ovidius
extrahatur' ta quoque existimandum est eximiam illam doctrinam et totius serme antiquitatis scientiam saepius exundare neque intra recti fines coerceri. Publica ista materies cupidius ab hoc usurpata in argumento nimium sane locum obtinet; nam etsi haec fabularum ornamenta in carminibus antiquos lectores minus offendebant, utpote qui studiorum suorum magistram Graeciam habuissent, severiores certe poetae, qualis Vergilius suit, in hoc genere castigatiores et Verecundiores erant. Hic autem ad Alexandrinorum imitationem paulum Vergens, quorum consuetudinem iam Propertius avidius arripuerat, et a Veterum sanitate declinans, scientiam suam in Epistulis libenter ostentat omnes enim istae heroides vetustissimarum fabularum cognitione callidissimae identur, neque eas vel minimae gravitate et omnino abstrusae res fugiunt, ita ut vatum carmina et doctissimorum
46쪽
- 34 Virorum monumenta, si qua tamen iam tunc exstabant, eas exhausisse putes Saltem exemplaria Graeca et grammaticorum commentarios maxima doctrina fartos evolvere eum oportebit quicumque haec poemata in omnibus quidem partibus percipere cupiat Epicos igitur tragicosque poetas, et Homerum imprimis, fabularum Graecarum sontem illum chorique magistrum, tenea- mu ante necesse est, quam ad haec legenda accingamur; nam eximiae etiam epistulae vastam illam eruditionem exhibent. In
Penelopes, Briseidos, Oenones, Didus Laodamiae, Paridis et Helenae litteris scientiae omnis principium obtulit Ovidio Homerus et alii cyclici lyricique vates tum ad easdem ceterasque doctrina illustrandas huic opem tulerunt tragici et comici poetae,
Alexandrinorumque turba. Attamen calumniam in hunc ne agitemus, si semina modestissima, Penelope, non Virorum solum nomina et facta, sed locorum quoque situs ex Nestoris, quem Telemachus adiit et interrogavit, aut aliorum ducum narrationibus didicit, I, 3I
Atque aliquis posita monstrat fera proelia menSa, Pingit et exiguo Pergama tota mero
Hac ibat Simois, hac est Sigeia tellus; Hic steterat Priami regia celsa senis; Illic Aeacides, illic tendebat Ulixes;
Hic lacer admissos terruit Hector equoS.
Iam vero Hypsipylen an Medeam audienti obscurior esse argumenti tenor videtur, et nisi Apollonii Rhodii Argonautica perVOlVerit, commentariis perpetuis lector egebit, quia in sabulosis rebus et in terrarum descriptione doctrina disquisita ostentatur, XII, 9 qq.
Ei mihi, cur unquam iuvenilibus acta lacertis, Phrixeam petiit Pelias arbor ovem λCur unquam Colchi agnetida vidimus Argo, Turbaque Phasiacam Graia bibistis aquam λHypermnestram miraberis querentem quod Iunonis ira ex illo tempore permaneat, XIV, 86,
Qvo bos ex homine est, ex bove facta dea,
47쪽
-- 33 et totam Ius sabulam deinceps explicaέtem. Sed magis reconditos etiam scriptores teneas oportet, si arida intellegere cupis narrantem XVI, 63,
Ut tulit Hippomenes Sehoeneida praemia cursus; Venit ut in Phrygios Hippodamia sinus, etc.
Leandri epistula abstine, nisi perplexam Phrixi fabulam et astrorum quoque cursus ab Arato didicisti; sin aliter, in caeca caligine errabundus vacillabis, XVIII, I 43 sqq.
Invideo Phrixo, quem per stet tristia tutum
Aurea lanigero vellere vexit OViS... Nec sequor aut Helicen aut qua Tyrus utitur, Arcton; Publica non curat sidera noster amor. Andromedan alius spectet aramque Coronam,
Quaeque micat gelido Parrhasis Ursa polo.
Haec recondita doctrina, qua velut illitae sunt omnes epistulae, ut in viris, qui eruditionis amam affectant, laudabilis est et poetis ipsis, qui eam circumspecto iudicio attingunt, iucunda ornamenta praebet, ita putida et molesta est, cum intemperantius in plurimas carminis partes diffluit. Quoniam igitur modum in hac remas excessit, reprehendendus hanc quidem ob culpam aliquantum videbitur. uantum ille profecisset si recisis ambitiosis ornamentis, operam omnem in depingendis seminarum animis impendisset In his enim epistulis, sicut in ceteris huius poematis elucet eximia quaedam humani animi notitia et in describendis eius motibus
magna sagacitas. Ea enim in Ovidio erat mentis acies quae affectu Varios accuratius observaret et subtiliter effingeret; nec tamen in perplexos pectoris recessus introspicit, sed summo animo inhaeret, cuius affectiones artificiose praestringit. Mirum est praecipue quantum in depingendis amantium, seminarum imprimis, commotionibus hic valeat, adeo ut in hac quidem parte regnet Ovidius. Iam supra dictum est in adumbrandi personarum ingeniis colores quosdam ab hoc adhiberi, ex quibus recentior toto habitu scribentis species appareat. Sed quamVis Romanorum moribus pauca sumpta esse videantur, a doctis tantum animadvertentur ista, ceterum describendis animi mpti-
48쪽
- 36 bus parum officient Etenim omnis fere affectuum varietas oculis nostris apte subicitur. Sane sententias illas haud multum curo,
quibus aliquid generatim praecipitur , et quae Euripidis aliquando imitationem produnt, XXI, 137
Quae iurat mens est; nil coniuravimus illa .
Sed quamvis nonnunquam frigeat semina, quae, de amore suo loquens, in genere disserere videatur, nihilominus vera enitet animi descriptio, IV, 26
Ars fit ubi a teneris crimen condiscitur annis; istae venit exacto tempore, peius amat.
In hac quidem parte eminet Ovidius, ut qui omnes amantium affectus, dum Corinnae aliarumque amore ardet, expertu eSSet. Ideo quasi stationes et gradus omnes callide notat per quos a primo calore ad ferventissimum ardorem animus adducitur, et militiae venereae emeritum Veteranum agnoscimus, dum feminarum illarum orientes primum ignes, tum spes, gaudia, sollicitudines, suspiciones, iras, desperationes et surores describit.
Aspice quam decenti et exquisita subtilitate Canace incipientem amorem designet XI, 7
Ipsa quoque incalui, qualemque audire solebam Nescio quem sensi corde tepente deum. Fugerat ore color macies adduxerat artus; Sumebant minimos ora coacta cibos; Nec somni faciles, et nox erat annua nobis, Et gemitum nullo laesa dolore dabam. Nec cur haec facerem, poteram mihi reddere causam, Nec noram, quid amans esset Dat illud eram.
Solliciti pectoris exemplar aris exhibet, qui lacrimas, narrationes, conViVia, ebrietatem, signa gestus, cantus, denique tentamenta omnia memorat, quibus Helenam exorare conatus est,
XVI, 3 sqq. Vide quanta Veritate et lyrico impetu poeta furorem describat quo Sappho Phaonem insectatur, XV, 93
49쪽
Ο neque adhuc iuvinis, neque iam puer, utilis aetas, O decus, atque aevi gloria magna tui, Huc ades, inque sinus, formose, relabere nostros;
Non ut ames, oro, Verum ut amare SinaS.
De amantium vero gaudiis dicere supervacaneum est, quoniam ad voluptatem et etiam obscenitatis imagines, iam supra notatas, vergunt. At iure feminae, ad naturae tenorem respicientes, de amatorum affectibus facile anxiae sunt, I, 73QHaec ego dum stulte metuo, quae vestra libido est, Esse peregrino captu amore potes.
Deinceps cum derelictas se esse sentiunt, dolorem ardentibus verbis expromunt, III, I
Ibis et, o miseram cui me violente, relinquis λQuis mihi desertae mite levamen erit λDevore ante, precor, subito telluris hiatu, Aut rutili missi sulminis igne cremer. Aut etiam in acerrimam desperationem abripiuntur et aestuantem animum comprimere iam nequeunt, ut Vicissim stupeant, frigeant, in lacrimas erumpant, exanimatae esse videantur, quasi
morte sutura pallidae, qualis Sappho, XV, Io Iuro
Cum mihi nescio quis et Fugiunt tua gaudia n dixit, Nec me flere diu nec potuisse loqui; Et lacrimae deerant oculis et verba palato; Αstrictum gelido se ore pectus erat, etc.
In Hypermnestra elicissimis verbis semine animi metus et dubitationes doloresque Naso effingit, XIV, 9 78, dum incerta quid agat, utrum mandata patris exigat an coniugem somno suscitet et ad fugam exhortetur, ter tremente manu ensem erigit et viri iugulo admovet, ter abicit, tandemque timore et pietate commota sinum capillosque lanians illum expergefactum, ut fugiat, impellit. Denique ne in longius protrahatur haec disputationis pars exaestuantis, minantis et furentis pectoris vividum in Hermione exemplar poeta proposuit, VIII, 37
Rumpor et ora mihi pariter cum mente tumescunt, Pectoraque inclusis ignibus usta dolent.
50쪽
-38Memnone coram quisquamne obiecit Oresti λNec mihi sunt vires, nec serus ensis adest.
Iam perspicuum est, ut mihi quidem Videtur, teneros amoris affectus et semineos sensus quanta Ovidius calliditate indagarit, quanta quoque sagacitate et subtilitate descripserit. Nihil deinceps in ceteris huius carminibus mirum et improvisum illi videbitur, qui attenta cura Heroid epistulas pertractarit, quia in his quaedam elucent ingenii lumina quae nitidius sane in aliis scriptis praefulgebunt, iam vero totam Ovidianae mentis indolem produnt, adeo ut in his principium et quasi semen omnium eius poematum deprehendas Imprimis enim se talem ipse praebet, qualis posterius manifestus erit, sibi semper sere constans, Statimque argumentum carminum complexus quod nunquam deseret, scilicet rem amatoriam Amoris sane Vatem se Naso praestat et a primis
annis, ut supra dictum est, in huius castris militavit. Hanc materiam poeta sibi propriam atque peculiarem diversis carminibus secit, quae in iuventute composuit et deinceps vulgavit. Ideo in Heroidibus iam primam Amorum et Artis Amat originem invenies epistulas enim ad elegiacum scribendi genus pertinere huius disputationis initio, c. II, statuimus. At in Amorum libris ipse suo nomine molles amantis querelas effundit et Corinnam suam celebrat in his vero epistulis cantandi idem argumentum
permanet, mutatis tantum personis et ex heroico aevo sumptis; in utrisque tamen poetae ingenium OVet amor. Praeterea sententias hic reperias, quas sequentia opera reserent cognationemque
inter varia Ovidii carmina demonstrabunt. Cum Briseis Achillem carpit quod segnis remaneat et molli amore devinctus sit, III, IID:
Τutius est iacuisse toro, tenuisse puellam,
Τhreiciam digitis increpuisse lyram, haec carmina animadverte, quorum admonitus eris, si quando Am. II, II, 31, VolVeris :Τutius est fovisse torum, legisse libellos, Τhreiciam digitis increpuisse lyram.