Magistri fr. Dominici Mariæ de Brancaccinis Florentini ... De iure doctoratus libri 4

발행: 1689년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

De Iure Doctoratus

ς Liui idem Orpbeus derastis artis apud noη naum authin ea uteris . ei tamen de'nito triumphaim erexerunt colamuam , lapi-dra in visa e apo rami viri. vas sque ossa impo mus G caim etiam caput, ora cala dedisse talerant, Graecis quidem debetis troiano, C ro verὸ de nece per Tbo mitem ei infimis .ro Flux quoque sim alacrem , ex cupresso aria con fectum , victMiam Mavis Alexandro iurabethris eonfieaturam praedixit, dum mn sudore emisso, secundum Arimn-δει vocivium ι Poetas in decantando υι- pere in Mam eastam ὶ Alexaadri victo-νras , laboraturos ostentabat . ii Pythagoras item , patria resim in Aen uis, atque Iudaeam profectus est , iubi saeris Duratas , eualisticis degustatis myste-νiis tosum profectι, ut toti Gratia is ad--νatiouem fuerit. Nec defuere. qui ob foro ritatem , in praestantiam , Apollinem crederent ; o toti facerere eias obrueta. tiones, ut ferre non valentes, laqueo Ies penderent. a Unde magιηibus quoque fuit Maoratas , quod sinina vexerationis haud is ax extitit aetamentum G Nam hominum eriles, non exprimi silebam, ut si aliqua ιι-stri causa

Is μηores iaciria aρud exteros non lamum, υμrum etiam in patria, quod discillimum est , summos recepit, ita is ad magηιλ- ιeutismam Olympiorum telebritasem a ledense, ut eum aspicerem, instasque ρ sentia comium oblectarentur mari ludus,

Aialetarum Demeata reliqueνint. Et fuat amens caidam Tragedia , maiorem tragico reparatur est, sua daatarat praesentia exbibais plaWκm, quam si totas albo mensis spectarisset papalas. 36 Di Uut sicina Tyrannus, Maiam Platani ad se volenιι vivasam mst natim , σegredientem de unore quadraes excepit ad his , o in proprium imponens currum, auriga sexsuper sanctas est o ei. Obttitis quoque illi Guo pergrandem petuniam G

rum .

282쪽

Liber Tertius. Cap. V. 24'

hebraea, adhuc vivente Patre, Iuper Israelo Iudam , in Regem planis recreti Dotis . Omnes per circMιum Reges , o ciosis epistolis, mu uribusque opimis coetraradati sunιti . ciuin ampbias , Aetbiopia transmarina, Arabes, Sabai , Tarsici,sea . Tarsectaei Hispani , eidem parebant, ma

gn que regem vocabant .

a faba , Aeoni , ae Aethiopia Regina faciuomnes mamficientia superavit , qua praeter gemmas, ct aromata , auri centum viginti talenta ipsi donavit. Et a Rege Hiram, plura soluendi animata occasione nacta . pecunias , s merces, non paucas rece pirao Muia taeia cunctis mortalibus innasam est δε- ahura decus , hoc, σ Salomon miamὰ caruit , elim in patrio sepulchra d se ma-rnificemi d extracto, honorifici hun-ras faerit. Ex quo haud inefficaa defae . minis argumentam paenitentia peracta , astandem salatis ipsius Salomonis et ,eam Regibus peceatoribus , ex iu sua perseuerantibus malitia, palernum sepulabrum denegatum est. a Phocioris sapiens dictam, vania maximum quid , se fecisse respondit, ut omnes, sese ocet Ciues albenienses is palνι s sepelire tur procarauit sepulchris r Nam Aete honorificentius eensetuν locum sepultura. h norimirariisque causa 4 maioribas adipisci, quam statua publiea donari.

SErmonis licet obscuritas animos pletumque fatiget , proindeque plurima x cui de Herophili scriptis lib. II. cap. 37. te statur Plinius verborum propter nimiam deserantur obliquitatem; non nihil tamen in te lacri, atque verendi habet. Sicut enim in tenebris magis terrent, & r putantur obiecta, quam in luce i sie illae orationis quasi tenebrae terribiliora, α sanctiora reddunt, quae proponuntur is Quamobrem, lib. Clemens tradit

Alexandrinus, AEgyptios, & Hebraeos symbolis usos misse reconditis,ut Sapientiae diuinae eos participes efficerent, qui rebus sacris initiati essent. Qua de causaeis insuper addit saera Vaticinia aenigma. tis reddita olim iuisse constat, nec vera mysteria ostendi ijs solita, qui temere, de impudenter accederent, sed qui primum a purgati essent, se seque diligenter praepararent. Quinimo, iidem AEgypti, , ut ostenderent, omnia, Dei prouidentia,curaque administrari; per nauis gubernatorem, supremum Deum,primum M torem, de Primam illam rerum omnium designaticausam; Sicut per inundi lutum materiam aptam ad generandum, ipsumque corpus alias intelligi volebant ; atqui& interdum non alio symbolo, Deum designabant, quam oculo depicto, cui dc baculum, seu sceptrum substituebant quandoquidem, Deus unus est, qui omnia videt, de penes quem est praecellens.& regia dignitas & id genus non pauca cap. 37. Mystems diserte exponit Iamblicus Philosophus. Hinc profecto antiqua illa Pythagorae symbola huiuscemodi Theologiae, ae Philosophiae usum non minimum praebuere, quae cum ab AEgyp tijs ivt ibidem relatum est ab ipso iam-blico accepisset, ita excoluit, ut magnam suae doctrinae partem hisce mysterijs occlusam esse voluerIt.

Quia vero in Pythagorae haud incon-3 sulto mentionem incidimus, quaedam etiam illius, oraculorum instar celebrata, non grauabimur modo apponere symbola, quae quidem in pr sentia licuit apud

graecos inuenire Authores. Nam G

tametsi prima s quod aiunt fronte , superstitiola quaepiam,ae deridicula videantur,nihilominus si quis allegoriam eruat, videbit nil aliud esse, quam quaedam recte vivendi praecepta . Nonnulla praesertim tradit Plutarchus tu vita Nama huius generis, quae cum Pythagoreis satis videatur esse communia r ut Dei figuram in annulo ne insculpas et idest , sententiani, αsernionem de Deo ne facile manifestes, de divulges, ne abeat in contemptum. Adoraturi sedeant: quod scilicet oporteat eos, qui sacris operantur, non obiter , ac velut aliud agentes hoc facere ἰ sed vacuos, & totos rei diuinae intentos. Ad finem ubi peraeneris, ne velis reuertiοῦ hoc cit, cum aderit fatalis dies , viderisque vitae finem adesse, aequo animo seras, nequo turpi vitae cupiditate exanimeris: Cibum in matulam ne immittas: idest,ne sermonem urbanum immittas in animum hominis

improbi; nam oratio, cibus est animi, is quidem corrumpitur, & putrescit, si in animum in syncerum inciderit: atque alia, quae apud ipsum Plutarchum cuin intib. de liber.edaean.prose m. tum S. sympos φ Ioperamplius , & diffusius inueniuntur. Vnde Lacile comperietur quisque , Sym holum habete aliquam cum Adagio, seu Paraemia, renigmate, & Hieroglyphico similitudinem. Et quidem saepe numero fit, vi horum eadem natura esse appareat, quamquam inter se, ratione quadam dis tant ut dictum est superius, ιιb. 2. cap. 2. 4 4 n. s. Gque ad io. Ex quibus profecto compertum, & nobis est,hanc de symbolis Scientiam, magno in pretio apud antis qui Orcs semper extitisse, penesque om-

283쪽

23 o De Iure Doctoratus

nium doctis imos tantum fuisse Sacerdo' tes, qui in schola Memphitica praesertinip hilosophati sunt .9Λc itaque, ne huius

scientiae unquam excideret melinori ,

auebant in opcrosis obeliscorun , pyr midumque molibus, tum in apparatissimis templprum valuis consecrare symbolorum suorum monumenta : quod

Sanctus Cyrillus Alexandrinus adtirem disputans de Mosis figuris, clarissime ostendit. Innuit quippe fuisse apud AEgyptios quosdam aenigmatum

magna industria , di grauitate praeditos, quos illi. nominare solebant Hieroglyphos, qui templis,& obeliscis notas inscribebant, non vulgaribus utentes literis, sed alijs figuris, retum naturas estin gentes prudentiorum augebant scientiam quo spectant illa Lucaniaι b. 3. de bello: Nondum flumineos Memphis contexerea libros i i Nouerat, in sinis tantum , volucresqu seraeques Sculptaque seruabant magicas animalia tinguas 3 Priscis propterea temporibus, ut talem scilicet reconditam perciperent doctrinam,multa Graecorum sapientia celebres, p. 2.M. I.ωρ.6. testante Siculo, in AEgyintum protιnus transierunt. Inquit enim ἔScribunt eorum Sacerdotes, in sacris com

tineri libris transasse primum ad AEgyp tios orpheum, Muisum, Melampodem,n Daedalum, Homerum poetam, dc sparta- is num Lycurgum . Deinceps Solonemis Atheniensem, Platonem philosophum , ,, ac famium Pythagoram, Eudoxum qumque matheniaticum,ac Democritum a

γγ aeritem , Et Inopidem Chimm . Quae is singuli horum ab AEgyptiis in sua scripta transtulerint etiam Oliedit. Ex quo merito hanc de symbolis scientiam , sacras literas in c. a. o .ad Rom. Origenes appellat. Quin addebant , is homil. I. super numere

notat idem Origenes, celestem quandam virtutem praeeste Hieroglyphicorum sapient quae cius candidatos illustraret,& in tot rcrum ambagibus, discussa tenebrarum caligine , ad intelligentiam subtilium rerum promoueret.

Hac quippe de causa suos Sacerdotes, 6 Utpote talem callentes symbolicam discis plinam, religionis studiosa summopere

venerabatur Egyptus, aqua usurpatum legimus apud Alerandrum, a. genia an S. ex Philosoplus Sacerdotes; oc ex bacet.

dotibus probatissimum in Regem eligere: Vnde Mercurius, Dis egistus, idest ter maximus nomen tulit, quod Phil iopia uti Sacerdos, dc Rex maximus sui μset. Quate bonorum omnium, tanquam satagentes prouisorcs, quae ad mores non ranium, verum ctiam ad corporum valetudinem spectare videbant ut ex ossicio curabant: ita referente Galeno 3. de com loci ct 6.epidem. dicens: Egyptiorum Sacer-

,, dotes a quibus 'thagoras, Emped

eles, Dem ritus, de Plato magiam didis' cerunt quo quisque remedio sanitati rin ' stitutus esset,id simul conscriptum, Mem-

phis in Haephestio Vulcani, dc Isidis Q.

M crario, deponebant: quemadmodum, α,, Grecorum Sacerdotes magiae antittites, ,, suas obseruationes in aditis templorum Apollinis,lc AEsculapii in Pergamo etiam' repositas custodiebantaquas veluti Ascu- ' lapii oraculo edocti Sacerdotes , aegrotis D communicabant, a quibus summa cum M fiducia , ea acceptari solatant. Tributo- ,, tum , Vcoibaliumque Proinde, plena et gaudebant immunitate. Dum enim quintas annuorum proventuu Regni Aegyptii pensitarent quotannis, soli Sacerdotes reddebantur immunest quandoquidem Genuis 47. habetur. Ex eo tempore usque in praesentem diem in uniuersa terra

Aegypti, Regibus quinta pars sbluitur.ec factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quae libera ab hac conditione fuit. Quinimo apud Diodotum lib.

. cap.6. legitur, quod Vectigalibus trifariam partitis, primam portionem, Saceris dotum percipiebat Collegium ἰ mulast apud incolas authoritate , tum propte TDeorum curam, tum propter doctrinam qua multos erudiebant. Hanc partem rium ad sacrificioru in ministeria , tum ad priuatae vitae commoda illis impartiebant Aegyptii: neque enim Deorum cultum omittendum putabant; neque publici conlilii , utilitatisque ministris, aequum vitae commoda censebant deesse. Ade.

rant quippe grauibus in rebus hi semper

consilio, atque Regibus ope, tum astrinrum peritia, tum ex Sacrificiis futura praedicentes . Ex libris praeterea sacris priorum gesta referebant, quibus Reges in agendis noscebant quae fuerant profuistura. Non sane quemadmodum, apud Graecos unus homo, aut unica mulier lacris praeerat, scd plures in eultu Deorum, honoreque versabantur, qui eandem sacrorum curam filiis tradebant. Hi omnes immunes, secundumque post Regestionoris , dignitatisque locum tenebant. Propterea citam amictu, indumentoque,

sicut Reges a populo, ex Pythagorae prae cepto, ipsos a caeteris distinguebant: Uneo nanque tantum vestimento ex gose

284쪽

Liber Tertius. Caput V. 2σI

iissinio, mumsissimoque in rebus utebano

tur diuti is r Iancum vero ut prophanum vituperabant, quia ab animato decerptis

tur, conficiturque ex mortali materia , .

Contra linea ideo pura videbantur, & sa. ct ificantibus accomodata, quoniam linuex terra Critur: qtraecunque autem ex ter

ra nascuntur , munda, & pura exillim

Nec solis Aegyptiorum Sacerdotibus,

3 huiuscemodi duntaxat impendebat ut culistus, cum etiam ex eorum prodeuntes disseipuli scholis, varias apud nationes, honoribus haud vulgaribus inueniantur cω

decorati. Nam Orpheus Trax, Oeagri ex Apollonio I. Argoaa a. dc Calliopes filius, eo quod in Aegypto, symbolicam

doctus suisset Theologiam, nec non Ino salca, quemadmodum tu. a. putat Hyginus, maximopere imbutus disciplinita a tantum honoris apud Grecoa adeptus est vi illa aetas sapientissimum, diuinumque pretdicarer . Hic quidem prior omnibus mytheolog. lib. 7. cap. l4. Natale Comite teste Bacchi tacta in graeciam introduxit primusque in monte Boetia: Thcbis, ubi Libet pater natus est, sacra illa, quae ΟΘphica v ata fuerunt, in quibus i Ile postea ruit lacerarus, instituit, ut ait Lactantius de falsa νerit e, apud eundem Nat lem Ac. eit. Hic multa humanae, politicaeque vitae utilia inuenitot tradit Pausaniasis BsMiιD: Nam & Deorum initia,& vni-ueriam Theologiam primus aperuit, de

nefariorum facinorum capiationes exeo si uit, de quibus litibus iratorum Deorum mentes placarentur docuit, de mub ea morborum remedia adinvenit,ut idenυmet de se ipso in argonauti testatur, diceris.

Disere fert animus, quae nunquam Iem' te lapso

Dixi s cum Bacchi, cum Regis Apollinis

actus

Sum stimulo, horrenda ut narrarem spicula; de idem Federa cum Superis mortalibus, atque me

uelas .

Itaque Siculus, r .anιη ν. b. Iaap. a. pro Haec omnia, unico complexus et

' gio, ita de ipso scribitet Orpheum postea.

' cui magna erat apud Graecos gloria tum N propter cantus suauitatem, tum propter sacra, hospitio acceptum e Thebanis &ri tunt, magnoque in honore apud eos ha-

, , hi tuu . Hic cum ab Λegyptiis Theol is giam percepisset, antiquum Osiridis genus aet posteriores transtulit et inque The- hanorum gratiam nouum constituit sa- erificiorum ritum. Quod fabulis causam D piaebuit, ut Iovis, ac Semeles filius Ba 1, claus pluaretur. Homines vero νartimis inscitia, partim Orphei fama,& opinioneis moti, eum , ut Sraecum Deum libenteris susceperunt.

Quem licet Orpheum paederastis artis.s hoc est detestandae in mares libidinis apud

Caelium l. b. I, cap. s. principem, dc repertorem alias nonnulli faciam, unde mei morph. IO.legitur οῦ

Ille etiam Thracum populis fuit authoe

amorem

In teneros vertisse mares--ν --

eius tamen defuncti exuuias glorioso , dccelchri condidere sepulchro: Quam Οquidem, triumphali illi erecta columna, i pidea in urna desuper imposita, tanti V tis ossa ; illius regionis gentes non semel adorarum. Aduumque Thiaces. Lusciis nias, quae circa illius tumulum nidos hisbebant, suauiores quam caeteras, dc voca licites edidisse cantus. Pausanius in BM Quin, siue Dimonis astu, siue licentia fabulae Orphei caput, Philostratus Hermindam in Philocte scribit aliquando dedisse oracula, praesertim Graecis, Troiam non

posse capi Herculis absque sagittisratque Persarum Reges,dc Babiloniae in Lesbum ad sciscitanda oracula, oratores misisse ια in primis Cyrum, cui orpheum comsulenti de exitu suo, sic ferme responsum proditura scilicet . ipse sum passas, iura reos rar Hoc in t Quema modum ego perii , a mulieribus discerintus, ita tu quoque a Thomire Sciram n

Regina crudeliter tractaberis: reuulso tuo capite, dc abiecto in utrem sangume pie. num, cum hac exprobratione latis inhumanar usa guine, quem msi , inius

rium Valerialium meras . tib. sa. ex cu presio cultum quod cum Alexandri rem poribus, sudorem multum emisisset, 1muibus eo prodigio perterrefactis, responsum est ab Arviandro viro sapiente, Bene sperandum; Siquidem quod nune opus Alexander aggrederetur, ob rerum

gestarum magnitudinem, maximum cs.set morem, oe laborem Poetis, dc Μus

rum cultoribus allaturum. Mirum etiam in modum inter caeterosa I huiustemodi artis maxime enituit Pythagorae nomen et Equidem ipse patristis notisque relictis, primo in AEgiptum, a que Iudaeam, sacris Iudaicis inulatus, de cabalisti eis mysterijs degustatis, mox B hyloniam, ad Persarum Μasos, siderum motus contemplandi causa,prostctus est. Inde Cretan . Lacedemonemque ad c

gnoscendas Minois, de Lycurgi inclytas ea tempestate leges comendii. quibus instructus, itanquam ea mercatura bona. Ii a rum

285쪽

Σsa De Iure Doctoratus

nim artium ad Olympicum certamen . Metapontum , α Crotonem venit οῦ ubi suis monitis, symbolicisque doctrinis tam tum processit,ut populum in vitia lapsum ad frugales mores modestiamque reuocarit. ibique Archytam primo, & Epicharmum, inox Philelaum, & Alcmaeoiu m ideinde Zenonem, Parmen idem . ac Ly.siam, tuae disciplinς sectatores habuit, qui eiusdem symbola bene callentes , di.

DIna mente, & consilio viri exinde euasere, lumenque, dc ornamentum suae relinpublicae fuere. Alex. ab alex. m. I. cap. 3 . Ea propter, cum multiplicis scientiae maximam toti Graecis admirata Onem,ac specimen exhibuisset; formaeque praestantia plurimum caeteros antecelleret ἔ Apollinem, qui ex Hyperboreis venisset. illum eius extitisse Discipuli, penitus de leui

non sunt opinati Laerturi eius vita Tanti perinde ipsius fecerunt authoritate in , ut publice ab eo illatas obiurgationes, quidam ferre non valens, laqueo sibi gulam miserrime frangeret , mouitoremque situm simul doceret, a talibus et ga quoslibet abstinere se vclle deinceps iiicie pationiblis. PlMarah de discernen.adul.ab amis.

Vt sapientissimus ergo Graeciae Heros rastatuis . imaginibusque fuit honoratus quam pluri inis; nam reddito Romanis oraculo prudentissimi graecae gentis, ut statuas erigerent ι in soro mox Pythagorae, ac Alcibiadis ex aere dedicauere ico nes . PItitarchas in numa. Quod summi honoris haud illesticax argumentum omniis no reputari potest. Lifigies lane hominiam tbb. 34. ωρ. inquit Plinius iron

' stilebant exprimi. nisi aliqua illustri causa

' perpetuitatem merentium, primo sacro - tum certaminum victoria , maximequeo

xx Olympiae, ubi omnium qui vicissent, sta.

is tuas dicari mos erat: eorum vero, qui teria ibi superauissent ex membris ipsorum similitudine expressa, quas iconicas Vocanti Athenienses vero nescio an primi omnisi

Harmodio, & Aristogitoni tyrannicidis publice possietini statuas. Excepta deinde

si res est a toto orbe terrarum humanissimax, ambitione. Et iam omnium municipi ,, rum foris statuae ornamentum esse caepe.

re, prorogarique memoria hominum ι &honores legendi aeuo basibus insic tibi, nev in lepulchris tantum legerentur. MOX sotum. & in domibus priuatis lactum , atque in atriis. Honos clientium instituit sic colere, patronos . Quin & Romanis ut apud Alexandrum gentes. ιι b. 3. cap. .

abundo legitur, tantummodo iis, qui d mi .a vel foris egregiis se gessissent, post

mortem in tostris Imagines in memoriam posteritatis pleruque cereas , aut marmo

reas . vel aeneas eorumnas mun trophaeis . de titulis, puhlico cocilio erigebant,& res gestati monumentis inscul ecbant, leuandi di siderii causa Eoque maiores faciebant M s Hie θ-.tib. s. addit Valerianus prout

is eos maiori honore dignos arbitrabantur et

is de quo apud Macrobium. Hinc iocosum si illud Marci Tullii dictum in fratris stari

tuam : Nam cum in prouincia, quam V alle texerat . clypeatam eius imaginem N eonspexisset ingentibus lineamentis usque ad pectus de more pictam erat autem sa Qu intus staturae parua ) Frater, ait, me , , dimidius maior est , qu,m lotus.

Sed quid ampliust Et si eodem test

is Alexandro Geniri. tib. q. cap. I Ciuit

tem a principio parcissi uiό Populus da. ret Romanus: quin potius. Crasso, de Scaevola Consulibust, lege' ue papia ashuc in posterum cautum fuisse: ne hi qui Cives Romani non essent mi Ciuibus

fierent ; propterea Perpennae probro obiectum fuit se, quod contra legem p piam, priusquam admitteret Irad Ciuit tem Gnsul esset creatus,tbi π, reap. a ,, late habeatur: Donarunt tamen honoria ergo Pythagoram Romam Civitate, ut ' Author in libro quodam Antenori clic. xx to comicus est Ephicarmus, vir antiquias, , , & ex schola pythagoricas in Main, inquit Plutarchus. Tanti proinde muneris numquam floccipendenda censetur immanitas, cum Romana non tantum, sed dc O his terrarum celebriores Respublicae, huiuscemodi, virtutem praemiandi moreis . munificentiae veluti termino passim sint via. Alexandro nanque Magno, ut apud eundem Plutarchum, in elata visa legitur,

ius sus Ciuitatis per i tos Corint si, deintulerunt . Qimd licet ossicii genus, cum non satis gnarus Alerander, aliquando risisset, quidam tamen e legatis haee adiis

co oblatum lubem accepit honorem que illi commendaret partim raritas, partim cum Hercule indistincta societas. Item; Tyrthaeus Athenielisis. ob res in bello messenico prolate gestas, Ciuitate don rus est 1 Lacedaemoniis Catias M.ls.ev. s. Et de Hippocrate Coo , narrat Soranus is eius vita, quod ob sedatam pestilentiam, Athenienses , publicis alimentis in Prytaneo , ipsum donarunt, & ius Ciuitatis esedem dederunt. Rhodii qimque, Apollonio Argonauticorum seriptori, licet Al

xandriae nato , 4us Ciuitatis tamen. unde Rhodii agnomen traxit . Victorio tib. as. -ών. cap. . teste. splendide tribuerunt.. Veneti adhuc, ut caeteros mittam, acceptoriam dentilatorum gratiam , vel obsum.

286쪽

Liber Tertius. Caput V.

shmmae beneuolentiae testificatione lib. . inquit Guicci ardinus J Ciuitate, seu iure comitiorum in ipsorum Rempublicam donare solent quos volunt. Adeo ut praecaeteris . Iacobo Carriensi Patavinorum. Duci, pace, & bello viro illustrissimo , praeter ius Ciuitatis , augustale prope Diuum Paulum quoque Palatium sunt elat. siti. Perηard. Icard. lib. 3. bist. stat. Quibus torte de causis, alijsque non paucis , cum post multa, quae Crotonem inhabitantiis bus Pythagoras attulerat commoda, Me. tapontum migrasset , ibique extremam clausisset diem stanta suit apud ipsbs pythagoricae doctrinae admiratio, ut familiatem, quam frequentauerat domum.

etiam in templum conuerterent, eum

que pro Deo superstitiose colerent. Tr

rus lib. 2o.

Caeterum , cum idem Pythagorae, Pla I tonisque suerit docendi modus, parque, S similis, qua quis ad rei cognitionem, de mysteria deduceretur exercitatio et per symbola, scilicet, atque notas, per pro uerbia, & paraemias, per numeros, & figuras, per literas, syllabas , & verba, ut ex Ioanne Metello i, sua epistola habetur zidem quoque honor, patque obseruantia

ni forte maior, quo praestantior elu, fuit Theologia; Platoni legitur exhibita fuisse. Non enim illam tam sublimi. m. dc excelsam naturali, & humana ratio raprorsus comparauit eruditionem , sed ex diuinis potius Prophetatum oracu Is ip sam pere pie. Quoniam. vi Iullinus Ma t7r , in pamesi ad aram, bc Eusebius ιη ρω-

assecti ibas, stribunit Platonem ex He braeorum libris multa in suos ita ulisse pro comperto habetur. Numenius idcirco Philosophus, sicut ipsi testantur, di cebat et inid est elato l nisi Moses mitigans. Et Aristohuius iudaeus, quem allegat Eu sebius a Lerem, inquit, nostram in multismato feratus es. Aperte siquidem in mul lis, diligenter examinasse sangula videtur: unde plurima, sicut de Pythagoras phil sophus, ille, omnino accepit, sed eo felicius, quo ad ostendendum literam X sacrae Crucis continere mysterium, idem Iustinus Mattyr apud Ioannem Metellum , loco fumas emto, ipsum Platonem aduocat in testem, dc in Timaeo de Dei Filio disserentem, scribere: Deum in mundo, filium suum instar X litetae fuisse. Quod utique non scripsisset, nisi Moysis vaticinia, altius quam Pythagoas ras penetrasset. Quare diuina quadam sapientia, εc probitate, Mirabilem authinritatem iis eius vita, ut testatur Ficinus

etiam in patria, quod rarissimis steri 1

Iet, sibi eomparauisse videturiinquit enim ,, Reuersus ex Sicilia Plato, cum ad magni ,, licentissiluam illam Olympiorum celebritatem, quasi quendam orbis terrarum

conventuiti peruenisset, tam laetis cunet D tum occursibus exceptus est, ut e caelo Deus ad mortales demissus videretur. x, Ludos deseri . Athletarum spaetacula re

,, linqui, Pugdes solos omitti cerneres , dcis quod admirabilius est . qui tana longis

terrarum , marisque tractibus, pascendo P rum oculorum, animorumque, α alio rum gratia ad Olympia vcnerant, omnis voluptatis obliti , Platonem adibant. is Platonem initubantur, in Platone perra ,, de , atque amaenissimo diuersorio con- , , quiescebant οῦ Et cum Traggdiam quis r serret , nec quispiam praeter Platonem' adesset, obiectantibus quibusdam, dede cori esse illi, quod nemo praeter unum D adesset ι respondit ille et Et hic unus plus est, quam atheniensis populus . Quae mirito quidem patrata videmur ue minimum ne, scilicet, obsequii adituet et in patria, qui apud truces, immanesque, a quibus aliquando discedens Tyrannos,plurimum

humanitatis iam inuenerat.

vcniens itaque, iam ab hinc antea, a16 Dionysio Plato in Siciliam vocatus, primo aduentu ab eode in Tyranno, eximio honore exceptus fuit r vittatam enim illi obuiam misit nauem, & egredientem de Iittore quadrigis recepit albis zin propria

imposuit curru m, cuique etiam aurigam egit. Plutarchus in Done , π Pti . ιιb. 7.

cap. 3o. Obtulit adhuc illi Tyrannus pergrandem dono pecuniam, quam cum ac cipere renuisset, Arii ippus dixisse fertur a

Tuto liberalis est , dc munificus Dionysus: pluribus indigenti pauca tribuit ἔPlatoni, qui nihil accipit multa exhibet . Subeu. lib. I. en. 4. Quare Tyrannus, lan- quam magno hono, suum esset auctum imperium, sacrificauit. Pudor sane iniconuiuiis, aula composita, atque ipsius Dionysii in omnibus refrensis , iudicii seque lenitas, spem conuersionis , ciuibus praebebat miram . Ardor erat ad disciplinas, dc Philosophiam omnium . Tyran nidis ledem, ut fama est, occupabat pulmuis ob numerum eorum , qui Goemetriae incumbebant. Plutaribas in Gione. Ex quibus prosecto tantam modico temporis spatio apud ipsum Dionysirum adeptus est familiaritatem, q uod esto in Omnes re liquos suspiciosus exilieret, ita tamen rein uerenter habuit Platonem,ut eum solum

sine inquisitione ad se admitteret. licet alias plane sciret Dionis intimum fuisse

tantae fuit authoritatis, quod cuiu ab ipsis

287쪽

21 4 De Iure Doctoratus

Tyranno, eui semper familiarissimus fuerat, 'ocatus esset ad caenam, & inter alia, qtiae fabulant ut carnantes, Dionysius interrogarer, num etiam apud Athenienisses , Philosophoruin conuentu Dionysii mentionem facerent Plato subridens reis

spondit: Nunquam Philosophos , qui

Athenis vivunt, ita vacare, aut de tam vili in ateria Inter eos tractari posse , uti

qui de Dionyso valeant. Libere,& aperte

viram, ut dignus erat, reprehendens. PIM tarictus is Platone.

Nee minoris praeterea apud egieros exi. stimationis extitit;dum ipsu in ab AEgine. ris inhumaniter captum, & inter mancipia venalem expositum , ne quid patere tur indignum , Anniceris Cyrenaeus minis aliuot mercatus fuit. Laenias in P tone. Quintino remissam sibi a Platone pecuniam repisci auit, inquiens; Pece tum a me profecto in hoc est, quod malore summa in Platonem liberalis noris fuerim, quam reddere non posset. ει sanus de liberalita te ea ra Sectatores perim de quam plures habuit: Speusippum , scis licet, Atheniensem , Xenocratem Calc donium, Aristotelem ditagiritem , Philippum Opuntium, Haesti in Perinthium, Dionem Syracusanum , Amycletu Hera-elentem, Erastum, δὲ Coriscum Sceptios, Timolaum CyEicenum, Hebionem, Lampsacenum , Pathonem , & Heraclidem Ponticum, atque alios: sed cum his etiam mulieres duas, Lailheniam Mantineam , de Ariotheam Phyasiam , quae virili vi hantur veste. Fi nastu rias vita . Arcadasserunt insuper, dc Thebanos , condita C uitate honestae magnitudinis, rogasse illum, ut eam institueret rempublicam. Veruntamen illum cum intellexisset, eos aequalitatem sectari troile, profectum non esse. Syracusanis vero, expulso tyranno , leges dedit; de Creteiasibus. Magnesia n. per condita , siue instaurata Civitate , icti psit leges , duodecim in libros dige. stas . Misit insuper ex familiatibus suis Aristonymum ad Arcadas , legibus instituendos; ad Ilios, Phormionem ; ad PD reos, Meledimiim . Fulvus ibidem. inare demum vita functo , Mitridates Ponti Rex, eius gloria permotus, Statuam dicauit, egregium Sylonis opus, quam ita inis scripsit: Mitridates Rhoreais fias , hane Platonis Imaginων Musis dicatam erexit. Pluis tarthus in Platone. Et si quae in codicibus habentur veritati parent , diuini. veluti numini, aliquando, di ipsi exhibiti sunt

honores. Alex. lib. 6.e p. .

Caeterum , temporis inspecta serie,aliis is quam plurimis omissis Prophetarum classibus, Symbolicae Theolosiae, omnium tanquam antesignanus, Orpheum exin id Sapientissimus sequebatur Salomon. Eae

Binamini Crom. p. i. Ueruntamen , ne in

eandem cum Ethnicis, Sacrum Doctorem imponerem lancem; iis inter se iam apte dispositis, hunc ut fastigium ad mo.

lem , summamque manum ad opus, ad huiuscemodi capitis calcem . extra ordinem consulto seruaui. Scrisperat enim Salomon omni haesitatione remota quicquid s. antiquit. cap. a. reserat Iosephus vocabulorum suorum iuxta numerum.

quae sunt Pacificus , Concronator, de Idi-dia , hoc est amabilis Domino, tres tantum libros : Prouerbia, scilicet, tanquam Pacificus: Ecclesiasten, ut Concionator, oc Canricorum Cantica, ut Domino dile. ctus . Proverbia, ethicam; physicam M. clesiastes; theologiam Cantica Cantic

rum explicant. D. I. 7. de Gutri cap. a D. Hieroum. epist. ad Paalin. seu prologo et . eato. ωρ. 7. εν alibi apud Uixald. in opere ν tras de excessi Satomon. par. 1 eap. 26. atque at .Vnde versibus rem. 6.RMior. P. P.

Theodulphus Aurelianensis . ita lus

Protinus idiotae resident tres ordine libri, Cui nomen Salothon, siue Cobelet inest. Alloquitur primus sub prolis nomine cunctos

Corrigit & mores, Ethica lege tua. Omnia vana canit rutilo sub sole secundus Cui res est physicas enumerare labor.

Tertius Ecclesiae thalamum Christique perornat ,

Rebus, de in logicis vertitur eius opus zNam Liber ille, cui titulus est Sapientia , vel Philoni ludaeo seniori ascribitur, ut

is praefatione Prouerbioram , idem testatur Hieronymus: ve, si est Salomonis, ut tradunt Eusebius . tib. q. hist. eap. 22. Tritis. de praescrip. Cyprian. de mortalit. Hilari ianaim. 1 27. Ambros serm s. tu PDIm. g. BUL Bb. s. in Euvionium. Epiphan. haresi Ana maeorum. in Aug. 3n Psalm. 63. quoad sententiarum, aut horitatumque materiam adsumum admittedus est,minime vero qu ad collectionem ipsam, di ordinem graecis verbis expressa, quae utique praelato tribuenda sunt Philoni, ut scite deScriptoribus testas. notat Bellarminus.Sed hoc parum rvad fides et Unum quidem est , quod siue prouerbia ethicam doceant, Ecclesiastes naturalem philosophiam , dc Cantica theologicam tradant disciplinam; symbolis tamen, parabolis, naraemiisque undique sunt renita . De livro idcirco Pt

D. Hieronymus, dicens t Notandum sane

288쪽

Liber Tertius. Cap. V. 2ss

ne quia ino parabolis multo lsunt plu-- ra, quam in caeteris per allegoriam dicta,

coli tiMe videlicet rerum, quae figuris

is aptae esse videntur. De Ecclesii aste autem in MasH-oto . idem notat Cornelius a

Lapide, dum ait et Huc facit, quod libetis hic restitus sit elegantibus parabolis, simi., litudinibus, aenigmatibus, quae quid va-' ridicum, de diuinum resonant, ae plus ειν gnificant, quam prima fronte ostentant .

N Et de Canticis tandem lib. de hasoribus cap. v I inquit Sanctus Augustinus. Etenim il- ,, la Cantica Cantieorum aenigmata sunt , is paucis intelligentibus nota sunt, paucisis pulsantibas aperiuntur. Cuius rei mrtas- οῦ se causa rem. I. Bibliis. PP. Solonius Uiennensis Galliarum Episcopus, in sua pro uerbiora m explicas , valdis apposite

is haec insuper addit:Salomon significat Do- is minum Iesum Christum, qui per parab

, las locuturus erat turbis Iudaeorum; nam & ipso nomine suo, eundem Dominum

nostrum Iesum Christum significat: Sa-N lomon enim interpretatur pacificus, siueat amabilis, quae nomina Christus, ex sacris,1 literis marimst conueniunt . Quamobrem,eximiae apud Omnes semper extitisse legitur venerationisi , 6c Obao seruantiae. Nam a regali penitus excluso solio, secundo post Absalon natu Adonia: Dauidem adhuc viventem , 3. reg. I. habetur, Salomonis cognita Sapientia is

Sadoch iacerdoti, & Natham imperasse Prophetae, ut super Israel.& Iudam ipsum

vngerent in Regem . Quo statim audit O ,, SadochSacerdosae Natham Prophetata,

α Banaias filius Ioiadae, & Cerethi, & Phelati imposuerunt Saloninem supermulam Regis David, dc adduxerunt eum Min Gihon. Sumpsitque Sadoch Sacerdosa, cornu olei de tabernaculo, & unxit Salos, monem, & cecinerunt buccina, de dixit omnis populus: Vivat Rea Salomon . Et, ascendit uniuersa multitudo post eum, de' populus eanentium tibiis, de laetantium gaudio magno, & insonuit terra a clamori re eorum. Et adorauit Rex Dauid in le- ,, ctulo suo: insuper, dc haec locutus est: BG,, nedictus Dominus Deus Israel, qui dedit ., hodie sedentem in solio meo, videntibus mulis meis. Idipsum porro obsequium , dc cultum, post . inauguratum, & assumptum Reg mmmciosis, blandisque epistolis , exhibiti sunt ei certatim plurimi Reges r vaphres, nimirum AEgypti; Suro Tyri, Sydonis, atque Phaeniciae, quarum exemplaria ex Eupolemo. . b. s. prva L p. visus . fideliter recensuit Eusebius, dum titulo Maura Regis maximae honorificentiae signo, vita. s. de re,. n. Am. cap. a. late probat Pineda ipsum suntis venerati obtinebat enim, quemadmo.

,, dum 3. Reg.4. scribitur, omnem regionem,

quae erat trans numen, quasi a Thaphsa ' usque ad Gazan,& cunctos Reges illarum ' resionum,& habebat pacem ex omni par te in circuitu. Et veniebant de cunctis po- pulis ad audiendam sapientiam Salom is nis, oc ab uniuersis Regibus terrae,qui auri diebant sapientiam eius. Quin amplius AEthiopia transmarina, Arabes, Sabaei, , Tarsici,aut Tarsessiaci Hispani ibidem i quit Pineta Salomoni parebant, mune ra copiose ferebant, sicut Asel. II .propherauerat Psaltes eius parens, dicens; C

is ramillo provident Athiopes, di inimiciis eius terram lingent. Rem tharsis, & in- ,, sulae munera osserent, Reges Arabum, ocis Saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes Reges terrae; omnes gentes sera I utent ei. Hinc Saba AEgypti, & AEthi'- piae Regina . omnes facile munificentia superauit, quae praeter gemmas, dc aromata, auri centum viginti talenta 3. Ret. I idono dedit. Sed Ec auri magnam copiam,

mercium non dum mutua Motiatione. 3. res. F., quam aenigmatum solerti solutione ab Hira Tyri Rege ex industria reis cepit , de adhuc amplius recepturus foret, nisi callidus aliquando obstitisset dolus . Dion nanque historiographus apud Fre- culpium Episcopum o vc. mm. I. tib. I. cap. 4. hoc ita testatur . dicens: Regem Hierosol3morum Salomonem misisse ad Hiram Tyri regem figuras quasdam, oc ' peiijsse ab eo solutionem, ita ut si non potat discernercisoluenti pecunias daret. M Cumque fateretur Hiram non posse se il- ,, la soluere multaque foret pecuniarum deis trimenta pamurus, per Abdimum quenis dam Tyrium,quae proposita fuerant sunt, , soluta.

laveto cunctis mortalibus adeo innatum, insitumque 1 natura est, funerIS,ar ae sepulturae decus, ur lib. de testimo. ma cap. . protulerit Tertullianus: Quisis non hodie memoriae post mortem fre- is quentandae ita .studet, ut vel literaturaeis operibus, vel simplici laude morum, velis ipsorum sepulchrorum ambitione, n ,, men suum serueti magnifico nisi Sal is mon adhuc decoratus fuisset monumemto; supremo utique, ac nouissimo quo que caruisset honore.Quare e lesti factu- est consilio, ut mortalitatis deposita exu is ute, in paterno item conderetur sepulis chro. Legitur enim .reg. II. Dormiuit-

que Salomon com patribus suis, Ec se pultus est in Ciuitate Dauid . Quand quidem intra Vrbem , Regum tantumiliorum, Hebraeos habuisse sepulchra , omnino certum est, ubi de Patri suo Da

uidi

289쪽

2s6 De Iure Doctoratus

uidi ipse Salomon , magnificentissimum,

extruxit Maustaeum, ut lib. 7.-tiquis eap.

vis. manifeste tradit losephus , de quo tamen iuuat potius dixisse nihil, quam parum veritati congrua . Fidem certe superant , dc pro fictis habentur a plerisque. vi cap. s. sua libitina erudite notat Franciseus Pome , quae ista est. Iosephus, de illo tradit , praescitim, quae de auri, argentique immensa vi cum Regum illorum

cadaueribus recondita, narrat. Hoc tamen in AdnaM. Dion Cassius, dum I deorum cladem, de quae illam pronuntiauerant prodigia commemorat, addit, dicens et Nam Salomonis sepulchrum,quod illi in sit premo culta, de reuerentia hab hant, sponte, dc nullo impellente discussum corruit. Et Bachiarius delapsis ad Ianuarium 'sola, quae habetur rom. 3. BD Hist. PP. ut eiusdem transitorium no modo, verum etiam paenitentiae beneficio, permanentem ostendat adeptum lio.

norem, huiuscemodi quidem breui, sed satis valido utitur argumento. Veniam is autem tinquit ea hoc consecutum esseis cognoscimus 3 quia cum solutus isset, is corpore , sepultum illum inter Regum is Israelitarum corpora scriptura comme is morat , quod tamen alibi peccatoribus is Regibus abnegatum esse cognoscimus , ,, qui inquem finem vitae suae in propositiis Peruersitate manserunt et Et ideo quia is inter Reges iustos meruit sepeliri, non ,, fuit alienus a veniar veniam autem 'ri ipsam, sine paenitentia non potuit prom

reti . Quod sane humanitatis exhibitum 23 ossicium, in patrio , scilicet, humari s

pulchro, apud alias quoque natioIIm a. xiii honoris, ac reuerentiae fuit. Vnd Eula Phocionis clarissimi , theniensium

Ducis, procul dubio, minime vana extitit gloriatio. Hunc enim , cum Leosth nes quidam in iurgio maledictis incesseret, percunctatusque esset per contemptum, quid tot annorum imperio quinquies enim, di quadragies, Praetor,& Imperator electus fuerat a suis semper a sens Patriae contulisset suae Non parum

vero respondit Phocion me quippe

duce, ac rectore Cives omnes Athenienses, in patris monumentis sepulti sunt . Plutarcnustumus vita. Quasi huic uni rei. ceteris omnes praeclarissime a se gestas postliabetet. Et tandem Tullius Philop. s. sin. a13. u. I 4. longe honorificentius i cum censuit sepulturae honoris virtutis.

que causa a Senatu adipisti, quam statua publica donari.

Mysticae .Theologiae non modo , verum etiam naturalis, & philosophicae contemplationis veri sectatores, religiosis cultu esto inaequali adhuc viventes manserunt honorati: illi quidem sacro, Et Duliae ; isti vero superstitioso, atque Idololatriae. SUMMARIUM

moralem, aut ea ricam profiteriar Theologiam, teram etiam innocentia vara, s

sanctitate amplias proare debem: Nam sicut eaerata non potest af erae in splendo rem iaminis, iis nan potest intelligere homo malignas m steria pistriis, o eὸ muis infum 3versabstantiale orealtum Dei. a Cum autem contemplatio sit diuina veritatis septo latuitas , maiorem sanctitatem supponere habeι in homine, quὰm diuinaveritatis Deculatio, qua in simplex via adimam. re fieri contemplano incipit in via , o in patria perficitar; ira fanctitas , qua ad tuam requiritaν , est' eo summatur in piaria, incipere debet in via: at ae ita eontemnasiai in hae visa, reae. lationes in enorum Dei uberrim/ Mee-perum, ut non paucia Uod1ιur exemtriis a 3 Debetur ideireὸ veris, σ sanctis contemplatorib/ε νηπι massicam relicitas/ sematur Geologiam , etiam viventibus caetias, o adoratis Datia, qua medius est honoriη-tre latriam , er hyperdasiam: Nam e mnalti magis debeasaν honor, quam viristi ἔuasit etiam magis tam nil exbibendas cal--s, Pam sanctitati, qua urnatibus omni- has adhac maior est . Hum enarrantar sancti viri tu rantemplationibus stinis remitati, 'ibus adhuc vi nemibus nulla castas exhibitas Dit. Ca-

Ne dum tamen est, ne totis cultus etiam

post mortem sit publicas, neque fanis intemplis, uriae in publicis precationibus, nisi post Sammi Pomtificis canonicam πη.

probationem a

niuam Antoniam.

290쪽

Liber Tertius.

erga Dinum Maurum Sancti Benedicti dis palum, qui tanta obsecrata eidem im penderunt, ut omnium egeat in admira

tionem .

et Tanti fecerunt eremiticam , ct contemplati. xam vitam quamplurimi, vi Datiscium ob eius amorem, vel parvipenderent dignitatem . ut Diuus Philippus Benitius: vel refusiperent, ut Diuus Gregorius, NAaeolatis Primas, o Clemens III. vel adeptam ustrὸ relinqaerent , ut Calestinus intus.s Nec defuerunt alii, qui actis ossicam colueram Theologiam, is ipsa fruendi causa,

vel tardιnabita renuntiarent eminentιa, quemadmodum Sanctus Petrus Damianus, vel inuiId retinerent, ut Iacobus Sadoletus, vel ne acciperent retro abirent,vι Andreas Minorita Alexast IV. nepos.

Theodosius Tertius Adramyttenus, Lotba-νius,strio. Regesia insimia proiecerunt sanctocopius Morauia, Iosaphat Indiara , o Elesbaas AEthiopam Reges: commodaverὸ,' ingentes diuitias, Velpo iunior, Uinuisus Dux Spoletanus, Imbertas Uiemnensis Delphinus, Alexander Scotia Regis Fitius, atque a s innumeri. Io Uita contemplativa, seu TMOlogia murica in actu, potest dupliciter considerari, vel scilicet secuniam se , vel ex parte contemplantis: primo modo constituitur principaliter in Dei contemplasioner secundo veta modo, in illorum eontemplatione, quibus contem 'plandis, homo stultum suum ρνincipaliurata bent O Me modo. etiam ad Philosiopbos gentiles spectare pote, .

II Non minus Christiani βοι venerati sunt eo templatiuos Theologos, quam Ethnici suos contemplativos Philosopbos, ut ostenditur de Gan mede, qui eum caelestes contempla. να naturas,.raptum Iovis ab aliquid pro pter egregiam finxeruηt formam .ra Promethei explicatur fabella , qua ostenditur , virum fuisse contemplatiuum 3 quare nou tantam templo,s ara; verim etiam Lam. pari ferorum cursa. ab antiquis fuit hon ratus . Guare non ob furti scelus Caacaso fuit Minatus ; fed quia mentis applicatio ne contemplativi maximὸ detinentur. a s Non Luna Eia, σηis a more capta fuit, Ut fabulantur Poeta sed quia Eη mion,ea tesBum corporum intentus Deculator, σcontemptator extisit, eui rei fabula loeam dedit Luηa ob tam varias luminis formas , o mutatioηes, cum de illa cognoscenda

pracipuὸ esset finicitus; quare per diem dormiebat,s M ta vigilabat.

2 uastis illa palchνὰ resoluitur; scilicet, me

ditatus ηest, an perpetuo somno passur ιacuerit φιmenides Gηosus, quiseptem, Crquinquaginta annos latuit: Nam eam nemo dormiendo fiat doctari certἡ vigilando, o per totum illud tempus meditando, Oeontemplaηdo, famam sue promeruit Diserrina . II Ex poetarum figmentis, magis quam ex bi. βονηs, celebres ρ fati adaucti Iuni Philosophi tantemplatiui; quia Poeta, nobiles

hominum nationes retenta, motas, o studia, pictis rebur, personisque ιmitaudo , ω- alenta nobis virtutum omnium,vitiorum que exempla statuerunt.

v d Ystiea profitentes Theolo am,quippε

IH qui triplici illa via, nempe purgatiua,

I inuminatiua,& vnitiua, Dei,quantum lasest in hae vita, assecutionem obtinenta religione quidem, & pietate non modo, V rum etiam innocentia, sanctitateque vitae, prae caeteris decet esse ornatos. Si nau

que scholasticae, & rationali Theologiae Operam nauantibus f quae ex symbolis, de

obscuris Merarum Scripturarum oraculis, Dei notitiae tantum sumit exordia)omni malitia conuenit esse nudatos Henrie. p. p.

gis mystieae incumbentes Sapientiae quae Vt lib. I. eap.3. u. a. Ostehium est supra, alipsu in supersubstantiale occultum, & Dei caliginem, sine symbolis , creata omnὲ negatione transcendendo pervadit) iustitia, & sanctitate oportet esse indutos Si,, quod enim minus videtur inesse, inestris etiam quod magis videtur inesse inerit. MD ωρ. cap. a. ubi commuiliter Dialectici. Hinc homil. 3 p. super cap. a I. Matib. in D. de iniustis aiebat Chrysostomus sicut caecus non potest aspicere in splendorem l minis et sic non potest intelligere hO- imo malignus mysteria pietatis. Nam, is ut ipse immediate antea ibidem protule. rat et Caecitas spiritualis est malitia cordis.,, Vnde Sap. a. habetur. Excaecauit eos ma- ,, litia eorum; dc nescierunt sacramenta

a Dei. Praeterea et cum ad ipsum super substantiale occultum Dei, sine symbolis peruadere a Deum in se ipso sit contempla.ri est quidem contemplatio Diuinae v

ritatis simplex intuitus. D. Nomas a. . a. lgo.an. I. Er 3.ὶ maiorem supponere habet innocentiam, de sanctitatem, q uam de Deo speculatio, quae sane non est Dei

simplex intuitus, sed ad summum transitu , dc via ad ipsum. D. No. loci cin a t. 3.ev in eoNore reduciturq;ad Meditationem,

ut patet ibidem ad a. a vero simplex Diuinae veritatis intuitus, siue contemplatio adhuc manet in patria inquit enim

SEARCH

MENU NAVIGATION