장음표시 사용
471쪽
gloria Dei Patris', omnia sine sine et Voluntate et natura illi erunt subjecta : et ipse post omnium sibi subjectionem in ea subjectione et charitate manens, in qua Semper, et ipse ut Filius subjectus erit ei qui illi subdidit omnia: nullus audiens Christianus ignorat, quia sides ex auditu, auditus autem per verbum Christi ut sit Deus omnia in omnibus, Semper monarchiam et potestatem habens Omnium, cui gloria et honor, laus et gratiarum actio , per unigenitum ejus Filium Dominum et Salvatorem OS-trum , in Spiritu sancto , nunc et per omnia Saecula Saeculorum. Amen. n
473쪽
I. EostuΜ praecedenti disputationi hac disputatione respondeo', qui cum Dominum nostrum Jesum Christum fatentur quidem Deum , sed Deum verum et cum Patre unum Deum nolunt sateri, duos nobis inducunt deos di Versae disparisque naturae; unum verum, alterUm non Verum contra illud quod scriptum est: audi, Israel, a Dominus Deus tuus Dominus unus est'. mo enim si de Patre dictum volunt intelligi, sequitur eos ut Christus non sit Dominus Deus noster. Si autem de Filio, Pater non erit Dominus Deus noster. Si vero de ambobus, prosecto Pater et Filius unus est Dominus Deus noster. Ac per hoc illud quod in Evangelio scriptum est uit OgnOSCant te γ Unum Verum Deum, et quem misisti Iesum Christum M ,, hoc eum dixisse accipiendum est . Ut te et quem misisti Jesum Christum cognoscant unum verum Deum. Quia et
Scriptus anno Christi 18 : Vide Retract. lib. , cap. 52. - Vide D. Guillon, tom. xxII pag. 8I-86. - Deut. VI, 4. - 4 Ioan xvII, 3.
474쪽
de Christo dictum est a Ioanne apostolo IpSe est VeruS Deus et vita aeterna' uII. Item cum dicunt Christum si volt intate Dei et Patris
sui ante Omnia specula conStitutum, coguntur consiteri
Filium Patri esse coaeternum. Si enim aliquando Pater sine Filio fuit, erat ante Filium aliquod tempus, quo Pa ter in illo solus fuit. Et quomodo erat ante omnia pecula Filius, ante quem fuit tempus quo sine illo erat Pater Porro si ante omnia tempora Filius erat; non enim aliter intelligendum est, si In principio erat Verbum n et, u Omnia per ipsum facta sunt v quia et tempus sine aliquibus creaturae motibus non potest esse, et ideo per illum facta consitemur et tempora, per quem facta sunt omnia )procul dubio coaeternus est Patri Filius Sed voluntate Patris dicunt constitutum , s nolentes dicere Deum de
Deo aequalem genitum atque coaeternum. NuSqUam autem legunt ii voluntate atris Filium ante omnia saecula Constitutum. Sed hoc propterea dicunt, ut prior illo Videatur voluntas Patris, qua eum constitutum volunt. Et argumentatio eorum talis esse solet interrogant enim utrum Pater Filium volens an nolens genuerita ut Si responsum fuerit quod volens genuerit, dicant : Prior est ergo volunta Patris. Quod autem nolens genuerit, quiSpotest dicere Sed ut noverint quam inania loquantur, etiam ipsi interrogandi sunt, utrum Deus Pater Olens an nolens sit Deus. Non enim audebunt eum dicere, nosse Seesse Deum. Si ergo responderint quod volens sit Deus, eo modo illis inferenda est vanitas sua, qua dici potest prior illo esse Voluntas dux quo quid dicitur stultius ΘΙΙΙ. Deinde dicunt eum voluntate et praecepto Patri S, coelestia et terrestria, visibilia et invisibilia, corpora et spiritus , ex nullis extantibus, ut essent, sua virtute se
475쪽
cisse s Ubi ab eis quaerimus, utrum et ipse a Patre ex nullis extantibus factus sit, hoc est, ex nihilo. Quod si dicere non audebunt: Ergo Deus est de Deo, non ex nihilo factus a Deo. Quae res indicat unam et eamdem Patris Filiique naturam. Neque enim homo, pecus, Vis, Piscis, possunt ejusdem naturae gignere filios, et Deus non potuit. Si autem tanto impietatis abrupto audebunt ire praecipites ut dicant, et unigenitum Filium a Patre ex nihilo constitutum, quaerant per quem actus sit a Patre ex nihilo Filius. Non enim per se ipsum fieri potuit, tanquam ameSSet antequam fieret, ut esset ipse per quem fieret idem ipse et quid opus erat eum fieri qui jam erat 3 Aut quomodo siebat ut esset, qui jam erat antequam fieret Porro si per quem alium a Patre factus est, quis est ipse alius, cum omnia per ipsum facta sint Si autem a Patre per neminem factus est, quomodo per neminem aliquid a Patre factum est, cum per Filium, hoc est, per ejus Verbum, facta sint omnia
IV. Et antequam faceret, inquiunt, niVerSa, Omnium futurorum Deus et Dominus, revet creator erat Constitutus et omnium futurorum in natura habens praescientiam, et in faciendo in omnibus expectans Patris jussionem: ipse voluntate Patris descendit de coelo, et venit in hunc mundum, sicut ipse ait: Nec enim a me ipso Veni, sed, ille me misit'. Vellem isti ut dicerent, utrum duos constituant creatores. Quod Si non audent, UnuSest enim, quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia': unus quippe Deus est ipsa rinitas, et sic unus Deus, quomodo unus creator quid est quod dicunt, jubente
Patre creasse Omnia Filium, tanquam Pater non Creaverit,
sed a Filio creari jusserit Cogitent qui carnaliter sapiunt, quibus aliis verbis usserit ater unico Verbo. Formant
476쪽
enim sibi in pliatuas male cordis sui quasi duo aliquos, etsi juxta invicem, in suis tamen locis constitutos, unum jubentem, alierum obtemperantem. Nec intelligunt ipsam jussionem Patris ut fierent omnia, non esse nisi Verbum Patris per quod facta sunt omnia. Quod autem miserit Pater Filium, negari non potest. Sed considerent, si possunt, quomedo eum miserit, cum quo ipse venit. An ille mentitus est qui ait u Non sum, Solus, quoniam Pater mecum est'. n Sed quomodolibet
missum intelligant; numquid de diversa natura est, quia Pater mittit et mittitur Filius r Nisi forte potest homo
pater mittere hominem silium unius ejusdemque substantipe, et non potest Deus: Cum homo missus ab homine mittente Separetur quod Deus non potest. Sed ignis mittit splendorem suum, nec potest Splendor missus separari ab igne mittente: quamvis et ista quia creatura est visibilis,
non omni ex parte huic rei sit comparabilis. Cum enim splendorem mittit ignis, longius pervenit splendor, quo ignis non pervenit. Unde splendor ab igne qui est in lucerna missus, si loqui poSSet, non utique posset verum dicere in pariete, quo in lucernae igne pervenit, Ignis qui me misit mecum Si potuit autem missus a Patre Filius dicero, Pater mecum est. Cum igitur haec a Patre missio Filii prorsus ineffabilis sit, nec capi ullius cogitatione possit, quomodo hinc ostendant Filium alterius atque inferioris essentiae non inveniunt; quandoquidem nec homo missus ab homine, diversam naturam mittentis et missi
IV. Hic autem etiam hoc potest intelligi, ut eo ipso a Pater Filius missus esse dicatur, quod Filius hominibus apparuit in Carne, non Pater. Quis enim mittitur illo ubi est Ubi au tem non est sapientia Dei, quod est Christus, de qua legitur:
477쪽
si Attingit a sine usque ad finem fortiter, et disponit Omnian suaviter tu Cum ergo ubique sit etiam Filius, quo mittendus fuerat ubi non erat, nisi apparendo Sicut non apparebat Quanquam et Spiritum sanctum missum legamus, qui certe in unitatem personae suae naturam non assumpsit humanam. Nec a sol Filio missus est, Sicut scriptum est Cum ego ero, mittam illum ad vos' used a Patre quoque, sicut scriptum est uem mittet, Pater in nomine me, sibi ostenditur, quod nec Pater sin Filio, nec Filius sinu Patre misit Spiritum Sanctum, Sed eum pariter ambo miserunt. Ιnseparabilia quippe sunt opura rinitatis. Solus Pater non legitur missus, qnoniam Solus non habet auctorem a quo genitus sit, vel a quo procedat. Et ideo non propter naturae diversitatem, quae in Trinitate nulla est, sed propter ipsam auctoritatem Solus Pater non dicitur missus. Non enim splendor aut fervor ignem; sed ignis mittit, sive splendorem, Sive servorem. Quamvis haec longe sint dissimilia, nec inveniatur aliquid vel in spiritalibus vel in corporalibus creaturis, quod ei Τrinitati, quae Deus est, merito Conferatur. V. Dicunt etiam Et quia de omnibus spiritalibus et rationalibus gradibus, propter qualitatem et fragilitatem corporis paulo ininus ab Angelis inferior minoratus homo
videbatur, ne e vilem peraret, et de Salute sua desperaret, Dominus Jesus honoran facturam suam, dignatus est humanam carnem suscipere, et OStendere, quia non est homo vilis , sed pretiosuS, sicut Scriptum est: si Magnus
, homo et pretiosus vir . , Et ideo solum hominem Patri suo haeredem, sibi enim cohaeredem facere dignatus est, ut quod minus acceperat in natura, plus haberet in honore. ηHaec dicentes, hoc volunt intelligi, quod humanam car-
478쪽
nem Sitielium ana alii ina Christus aSSumpserit. Quae propria haeresis Apollinaristarum est sed etiam istos, id est, Arianos, in eorum disputationibus, non solumori nitatis di- vel Sas esse naturaS, Sed etiam hoc sentire deprehendimus, quod animam non habeat Christus humanam. Verum id in hujus disputationis consequentibus evidentius apparebit. Nunc ad haec eorum Verba quae propOSuimucho reSPOndemus, ut recolant in Epistola quae ab Hebraeos est, de Christo esse intellectum quod scriptum est Minorastin eum paulominus ab Angelis et videant non ad di- Versitatem et inaequalitatem naturae Patris et Filii valere
quod dixit is Pater major me est sed ad illud potius quod in brma servi propter infirmitatem, in qua pati et
inori potuit, minor etiam Angelis factus est. VI. Item dicunt: Tum, inquit, venit plenitudo tem poris, misit Deus Filium suum natum ex muliere δ. Ipse qui voluntate atris carnem Suscepit, ipse et voluntate et praecepto ipsius in corpore conversatus est, Sicut ipse ait: u Descendi de coelo, non ut faciam Voluntatem meam, η sed voluntatem ejus qui me misit M. Ipse et voluntate Patris triginta annorum baptigatus, voce et testimonio qΡatris manifestatus, voluntate et praecepto Patri Evangelium regni coelorum praedicabat, sicut ipse ait: in aliis, civitatibus oportet me Evangelium praedicare, in hocn enim missu Sum'. v Et, Ipse mihi mandatum dedit quid dicam, aut quid loquar Et sic Ohmlate et praecepto Patris ad passionem et mortem propera Vit, Sicut ipse ait : Pater, transeat a me calix Ste non tamen quodn ego Olo, sed quod tu vis'. v trapostolo asserente et dicente hediens, inquit, factus atri usque ad mor-
479쪽
n lem, mortem autem crucis . umis testimoniis sanctarum Scripturarum quid persuadere conantur , ni Si propterea
Patris et Filii diversas esse naturas, quia obediens Patri ostenditur Filius P uod tamen de hominibus non utique dicerent : neque enim si homo filius homini patri suo sit
obediens, ideo amborum diversa natura St.
Quanquam et hoc ipsum quod dicit Iesus Descendi
de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed Volunta-
η tem ejus qui me misibo u ad illud referatur quod homo primus Adam, de quo dicit Apostolus : uter unum hos minem peccatum intravit in mundum, et per peccatum, mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt': faciendo Voluntatem suam , non ejus a quo factus est, universum genus humanum propagine
vitiata culpae et poenae fecit obnoxium. Unde a Contrario, per quem liberandi fueramus, non feeit Voluntatem suam, sed ejus a quo missus est. Ita quippe hoc loco dicitur voluntas sua, ut intelligatur esse propria contra Voluntatem Dei. Neque enim cum obedimus Deo, eaque obedientia dicimur ejus facere voluntatem, nolentes id facimus, sed volentes ac per hoc si volentes id facimus, quomodo Voluntatem nostram non facimus nisi quia illa dicitur voluntas nostra, quando Scriptura ita loquitur quo intolli gitur esse propria contra voluntatem Dei 3 Hane habuit Adam, ut in illo moreremur hanc non talitat Christus, ut in illo viveremias. De natura quippe humana hoc recte
dici potest, in qua extitit per inobedientiam olim tas propria, quae Dei voluntati esset adversa Caelorum quod attinet ad divinitatem Filii, una eademque voluntas est Patris et Filii nec potest ullo modo esse diversa, ubi est natura rinitatis immutabilis universa. Ut autem Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus non saceret prO-
480쪽
pilam , quae De adversa est, Voluntatem, non erat lantum
homo, Sed Deus et homo : per quam mirabilem singularemque gratiam humana in illo sine peccato ullo posset esse natura. Propter hoc ergo ait Dis Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui me misit ut ea causa esset tantae obedientiae, quae omnino sine ullo peccato esset homini quem gerebat, quia de coelo descenderat , hoc est, non tantum homo, verum etiam Deus erat. Unam quippe ostendit eSSe perSO- nam in utraque natura, hoc est, Dei et hominis, ne si duas faciat, quaternitas incipiat esse, non trinitas. Quoniam itaque gemina quidem Substantia, Sed Una perSona est, propterea quod dictum est: si Descendi de coelo, refertur
ad Dei excellentiam quod vero adjunctum est, ii Non ut, faciam voluntatem meam, Tropter Adam qui fecit Silam, refertur ad hominis obedientiam : utrumque autem Christus, id est Deus et homo ; tamen obedientia in illo quae contraria est inobedientiae primi hominis , secundum id quod homo est commendatur. Unde ait Apostolus De Sicut enim per inobedientiam unius hominis , peccatores, constituti sunt multi cita et per obedientiam unius hos minis justi constituentur multi δ.
Nec quia dixit, hominis, separavit Deum, qui hominem
assumpsit invia, sicut dixi, et valde commendandum est, Una pergona eSt. Ipse namque unus Christus et Dei Filius semper natura, et hominis Filius qui ex tempore assumptus est gratia : nec si assumptus est ut prius creatus post assumeretur, Sed ut ipsa assumptione crearetur. C per hoc propter istam unitatem personae in utraque natura n-telligendam et Filius hominis dicitur descendisse de coelis, quamvis sit ex ea quae in terra fuerat Virgine aSSumptus et Filius Dei dicitur crucifixus et sepultus, quamVis haec non