Quid apud Herodotum, ad philosophiam et religionem partineat

발행: 1846년

분량: 75페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

sale conspersi et in olla salientes tanquam vivi , et alia ejusmodi satis superque indicant quanta cum facilitate Herodotus vel ineptissima nugas, ubi interciderent, operi suo immiscuerit. Horum prodigiorum alia animi oblectandi causa credulis propagabantur; sed negari nequit Graecos et Persas magnam fidem praestitisse iis quae harioli extis victimarum inspectis praedicebant. Quid autem sane magis risu dignum quam St tuere similitudinem inter carnis frusta et pugnae fortunam sed imaginandi facultas, semper futuri cupida, aliena erat a vulgari prudentia, quae non divinat sed praevidet, quae experientiae soli confidit,

quae nec promittere Solet nec minari, nec probabilia pro certis habere. Qua neglecta, decretoriae oraculorum voces requirebantur, praedictionesque irrefragabiles tunc cuilibet mendaciis opus erat. Erat, auctore Herodoto, quasi quoddam supe stitionis certamen Graecos inter et Persas. agi, Xerxe cum exercitu proficiscente, equos albos ad Strumonem fluvium sacrificantes, saustum ex intestinis exitum augurabantur . nte pugnam apud

Plataeas uterque exercitus nihil moliri audebat, quod sacrificia certamini obstarent pertinaciter'. Leotychydes et antippus, bonis auspiciis classem et sarum celeriter persecuti, victoriam apud 'calen

42쪽

reportarunt . Quarum rerum mentio apud Hero. dotum tanti momenti videtur esse, ut nunquam quo quisque vatum sacrificantium loco ortus, quaeque in vita sua expertia suerit, referre omittat.

Unde videre licet, istos homines in aestiniatione aliqua habitos fuisse, quamvis ob morum PerVersitatem male notati, ad pessima adhiberentur munera, quippe ex quorum ore indignae istae praedictiones exirent. Nam omnes sere quos citat Noster, homines abiectissimi am antea, id unice agebant ut alios deciperent. Hegesistratus Eleus, famosissimus ethadarum, cui ardonius exta inspiciendi curam mandavit, poenam capitalem effugerat, quam postea Zacynthi luit . isamenus, Graecorum aruSpe aptid Plataeas, Antiochi filius Eleus quidem et ex genere Iamideorum Clytiades , artis suae quaestum sa-ciendo, una cum fratre suo Hegia, jure civitatis a Lacedaemoniis donatus est'. Deiphobus quem Le tychides in Asiam secum avexit, insignis Veterator habebatur, qui nomine usurpato Eveni, aruspicis celeberrimi, Graeciam peragrans oracula argento venditabat . nomacritus Atheniensis et idem ob Μusae oracula gratia lucri vulgata, Athenis expul-

43쪽

sus est, quod usae oraculis praedictiones suas dolose inseruisse convictus suerat . Idem etiam Xerxem ut bellum a Dario susceptum continuaret, hortatus est, oracula, quae lausta in rem essent, omnia ei recitando , omissis iis, quae contradicere viderentur. Quae omnia parum lavent rei divitiatoriae vatibusque ipsis, quorum praedictiones Herodoti sinceritas mirum est quantum infregerit atque imminuerit, licet ipse magna easdem res verecundia prosequeretur. Quam quidem verecum diam non alias tam manifeste declarat quam ubi de Bacis et Μusae oraculis loquitur, quae ob antiqui talem suspicioni erant minime obnoxia . Sed hariolorum nati', Herodoti jam temporibus, eo n-famiae devenerat, ut homo probus esse idem et

hariolus nemo prorsus posse Videretur.

Attamen oracula, hac quidem aetate, ab omnitiusculta, in eodem honore diu mansura videbantur, non obstante philosophiae scepticae incredulitatis que vi, quae in dies augebatur. Apud omnes enim

quas Herodotus commemorat gentes, sub annum

48 A. , sana non deerant, in quibus homines aut corrupti, aut mente capti, praedictionibus deorum nomine fabricandis Operam darent, quibus alii haud inviti deciperentur. AEgyptus mater feracissima superstitionum, fatidicis adytis reserta

44쪽

erat. Hic Ammonis oracula, hic Butis fuere quae semper in ore sunt Herodoti atque alia sine nomine, quorum dolos Amasis rex mirifice detexit delusitque . Nulla fuerunt Persis templa ob eamque causam nec oraculorum sedes: sed magi omnes divinationem profitebantur. Caeterae gentes barbarae aeque a Graeci oraculis utebantur Paeones scilicet

deum quemdam de rebus suis consultum adibant'. Bessis, Herodoto teste, Bacchi erat oraculum ab omni etiam Thracum populo frequentatum 4 Bem que, sicut Delphoruin incolis apud Graecos, comminnis Oraculi custodes erant. Nam hic quoque semina sacerdos, sicut Delphis, vaticinabatur, cujus responsa non minus ambigua quam Pythiae effata erant. Scythae abundabant haruspicibus, quorum erod tu industriam describit per omnia similem iis aditibus quas caeterae gentes hoc in genere adhibebant. Constat enim superstitionis dolos ubique eosdem esse . Erat suus Hyperborseis magus, Abaris nomine, qui omni cibo abstinens, super telo per

aerem latus, omnem terram invisit β. Attamen Graecia ceteras superabat gentes numero

et iam oraculorum, e quibus illud quod Delphis

45쪽

, florebat, erat longe celeberrimum cita ut quantum in res graecas momenti habuerint Pythiae responsa difficile dictu est. Quicumque alii oractatum legit , satis superque novit artificia quibus isti vat,

cinantes usi sunt. Id imprimis curae sui oraculorum ministris ut, quaecumque ad proprias res conditionemque civilem spectarent eorum, qui oraculi

responsum quaerebant, praenoscerent. Nam cum magistratibus earum civitatum, Uarum nomine Deus consulebatur, coeundi viam noverant, et

propheta, id est antistes oraculi, responsa Pythiae dictabat accentu poetico declamanda. ali modo nulla erat difficultas, ubi de rebus civitatis alicujus domesticis agebatur Sed quis dixerit rationem qua propheta usus est, ubi id agebatur, ut de eommodis civitatis alicujus potius quam alterius decerneretur Non est dubium quin quae plurimam obtulisset pecuniam, victricia tulerit suffragia. Cujus generis exempla non desunt, vel apud Herodotum , ut quum Pythia Alcmaeonidarum auro corrupta Lacedaemonios ad Athenas ab Hippia tyranno liberandas exhortaretur, aut, quum a Cleomene subornata, Demaratum spurium esse declararet. ys quidam Europaeus a Mardonio ad omnia Boeotiae oracula consulenda delegatus, turpem -- cerdotum qui oraculis praeerant aviditatem expertus

46쪽

est. Non enim, nisi pecunia data, obtinuit responsa

prophetarum Trophonii, Abarum, Apollinis Ismm

nii, Amphiarai, Apollinis tot Nihil sordidius

est, nihil turpius aviditate et piircitia qua isti veteratores rei divinae quaestum faciebant. Ea scilicet sui oraculorum fides, quorum auctoritas in multorum animis am immunita erat, quibus vero Herodotus, et cum eo alii phares etiam nunc fidebant. Interdum acta praedictis respondisse miratur. Herodotus; sed animus insitae jam antea opinionis vi captus, facile in credulitatem incidit. Quum enim Pythia per ἔπεα πτεροεvet responderet, ii qui

eam consultum veniebant, tabulis inscribere re sponsa debebant, aut memoria retinere. Ita, cum nec ipsa, nec prophetae ea quae semel dicta erant, reviserent, oraculum verba ipsi adscripta denegandi potestatem habebat. Praeterea ore ambiguo

Pythiae loqui placebat, ita ut diversissimis locus

esset interpretationibus illae denique praedictiones, quamvis Verbo tenus relatae non nisi per libros nobis innotuerunt, ut per Herodoti opus, multo tempore scriptos postea quam responsa fuerant lata. Nihil sane est quod eorum fidem nobis attes- totur imo ubi solito longiora sunt, personasque et sacta oculis nostris subjiciunt, quae mente anticipere non est possibile, nonne manifestum est

47쪽

supposititia ea esse Ex his igitur superstitionis et fraudum ossicinis sortes prodierunt, quibus regum et populorum sata regerentur. Oraculum delphicum primum locum occupasse, plurimumque in res publicas valuisse nulla ex re magis quam e Croesi historia patet, qui antequam Persis bellum inserret, per delegatos tentare racula coepit, tum ea quae apud Graeco erant, tum

ea quae in Asia Libyaque Alii Delphos missi sunt, alii Abas, Phocensium oppidum, alii Dodonam; non milli item ad Amphiaraum et ad Trophonium alii

ad Branchidas Μiletum, alii ad Ammonis Iovis templum .mittens itaque ad oracula tentanda Lydos, haec dedit eis mandata ut qua die proficiscerentur ex Sardibus, ab ea reliquum tempus supputantes, quotidie ab oraculis siscitarentur quidnam saceret Lydorum rex Croesus Halyattae filius; et quod singula oracula respondissent, id omne conscriptum ad se referrent Pythia haec respondit: α Venit adae meos sensus odor testudinis quae simul cum agnina carne coquitur in lebete aeneo aeneo item

imposito operculo. Et re vera quidem id ipsum machinatus illo die erat, quod nemo cognoscere aut hariolari posse putaret. agnam itaque vim donoriim Delphos misit, serentibusque injunxit ut

interrogarent oraculum an expeditionem adversus Persas suscipere deberet. Responsum est CroeSum,

48쪽

- 44

si bellum inserret Persis, magnum VersurUm esse imperium. Quo responso Croesus Vehementer gavi sus, oraculo ac Delphorum incolis nova misit dona, et obsemperans continuo Pythiae monitis, quae interdum cum prudentia congruebant, auxilium petiit a Lacedaemoniis, bellum adversus Cyrum inchoaturus L ostquam autem rem infeliciter geSSisset, catenas, quibus ante veniam a Cyro impetratam fuerat vinctuS, Pythiae misit, quaerens

quod se regem liberalissimum pro ludibrio habui

set. Sed γ thia pro suo more respondit immeritis Croesi accusationibus, dicens Croesum malum fuisse interpretem, oraculiam autem semper vera loqui . Praeterea alia quoque oracula Croesi sortem jam antea praedixerant. Scriptum enim erat Gygis crimen luendum esse quinto nepoti; nec Apollo ipse Μοιρα decretum valuit immutare. Ita Μermnadarum familia sortem sat inexorabili destinatam defugere nequivit, perinde quasi infelices Labdacidarum aut Pelopidarum gentes, quorum calamitates tantam tragoediis materiam praebuerunt. Si Medorum porro historiam specteS, mago rum oracula Astyagi consilio esse semper videbis . in aegypto vero Butis oraculi auctoritatem eamdem quam in Graecia Apollinis Pythii fuisse repe-

49쪽

ries Ex urbe uti, ait Herodotus, 'cerino or

culum venerat, fore ut ex omnino annos Viveret,

septimo defuncturus. Id cum aegre ferret, misit ad oraculum contumeliosas querimonias quod, cui pater suus et patruus qui deorum immemores templa clauserant, tandiu vixissent, ipse pie faciens tam cito foret vita defuncturus. Rursus ei venisse dicuntur ex oraculo responsa, ea Propter

ipsum propere vitam finiturum quod non id faceret quod deberet oportuisse enim AEgyptum centum quinquaginta annis amigi idque duos qui ante

eum fuissent reges didicisse, ipsum Vero, nequaquam . sammelichi, eci, Amasis historia fabulis, non minorem superstitionem denotantibus, reserta est e quibus etiam Amasis, qui eodem quo Croesus tempore vixit, cum templis oraculisque Graeciae foedus amicitiamque unxit . Longum sit et fastidiosum memorare singulatim, quibus temporibus locisve 'thia partes suas egerit. Quare praecipua tantum facta consideremus, inspecturi primum qualis ejus opera fuerit in rebus spartanis. Pronuntiat enim sancitque Pythia quaecumque

hic populiis agit, in constituendis civitatis rebus, in legibus serendis, in terris exterorum suae ditioni subjiciendis, in coloniis ducendis, in sedandis dissensioniblis intestinis. Quo tempore Dorienses post

50쪽

mortem Aristodem Peloponnesum occuparent, Lacedaemonii nescii, utrum e duobus illius filiis regem sumerent, oraculum adierunt, quod ipa ut alterutrum eligerent jussit. Eadem etiam ρο-

thia eximiam Lycurgi sapientiae laudem tribuit, nec desunt qui putant, Herodoto teste , illam ipsi es suas dictasse Ipsa quoque nepotibus herae, avunculi Eurysthenis et Proclis, urbis in Libyaeondendae consilium dedit'. Hi heram insulam,

Callistam a veteribus nominatam, incolentes, Parum curarunt oraculium. Cumque coelum aridum ipsorum regioni insideret, oraculum hanc calamitatem ipsis obvenisse edixit, quod suis praeceptis nono, temperassent. Interiecto deinde tempore, coloniam condiderunt in lataea, quae insula orae libyae -- jacet, contra oraculi voluntatem, quod praeceperat ut Cyrenae potius sedem quaererent. Cujus mandatis ad postremum obtemperaverunt nec melioribus usi sunt auspiciis, antea quam ipsum Libyae continentem occupassent. Sic in ceteris quoque rebus ad Cyrenam spectantibus dominabatur oraculi auctoritas. Aliquo post tempore quum Dorieus, Anaxandridis filius, Sparta relicta, coloniam in Libya comderet, fisus procul dubio monitis ab oraculo anti-

SEARCH

MENU NAVIGATION