Stoicheiosis tes Christianon pisteos = Rudimenta fidei Christianae, siue catechismus : Huic adiunctus nunc est Catechismus alius magis compendarius

발행: 1575년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

p Quoniana nihil hic nisi quod ad

consolationem piarum mentium faciat habetur, ideo recensentur tantummodo pra rnia qua seruis suis Dominus pra parauit. Itaque no additur qua sors impios maneat, quos

scimus a regno Dei alienos esse. α Ex quo fundamentum tenemus cui inniti fides debet, inde elicere verae fidei definitionem promptum

erit.

Ita est. Sic autem definire licet,ut dicamus certam ess e ac stabilem coingnitionem paternae erga nos Dei beneuolentiae:sicut per Euangeliuna Patrem se nobis, Christi beneficio, ac Seruatorem fore testatur. Id Eamne concipimus a nobis, an a Deo recipimus P Docet Scriptura singulare esse Dei donum de experientia id confirmat.

82쪽

P Nempe rudior est mens nostraqIrana Vt capere spiritualem Dei sapietiam queat, quae nobis per fidem reuelatur: corda nostra propensiora sunt vel ad diffidentiam , vel ad peruersam nostriis creaturarum confidentiam , quam ut in Deo suopte motu acquiescant Verum Spiritus sanctus illuminatione sita nos ad ea intelligenda reddit idoneos quae captum nostrum longe alioqui excederent: Iabsque ad certam per suasionem format , salutis promis siones cordibus nostris obsignat

N. Quid nobis boni oritur ex hac

fide, quum semel eam assequuti sum

mus t

P. Iustificat nos coram Deo, inaciustitia haeredes vitae aeternae nos facit. N. Quid annon bonis operibus iustificantur homines, quum sancte innocenter vivendo, approbare se Deo student

P. Si quisquam usqueade persectuS

85쪽

D E E. 8a inueniretur merito censeri iustiis posset: Uerum quum omnes sera uspeccatores multis modis rei coram Deo,aliunde quaerenda nobis est diagnitas, quae nos illi conciliet. 11 Verum, itane sordent e adeo nullius pretii sunt omnia hominum opera Vt giat iam coram Deo promereri nequeante Principio , quaecunque a nobis manant, Vt nostra proprie dicantur, vitiosi sunt, ac proinde nihil posisunt quam Deo displicere , ab eo retici. N. Dicis ergo , antequam renati simus, reformatique Dei Spiritu, nuhil posse nos quam peccare ' quem Mat. . eadmodum arbor mala nonnisi malos fructus profert P. Prorsus ita est. Nam qualemcunque speciem habeant in oculis hominii, mala sunt nihilomitatis quan diu cor prauum est: quod praecipue

Deus intuetur.

86쪽

81 E. vllis meritis Deum praeuenire, aut prouocare eius beneficentiam di quin potius, quicquid tentemus aut aggrediamur operti, nihil quam eius iram

magis ac magis in nos accendere.

Tix P. Sic sentio.Itaque mera sua miseri cordia, nulloque oper respectu nos gratis amplectitur in Christo , acceptosque habet , illius iustitiam nobis acceptam ferendo, csi nostra eL set peccata Vero nostra nobis non imputando.

N. Qualiter ergo dicis iustificari nos fide

P. Quoniam dum certa cordis fiducia ample ' imur Euangelii promissiones, huius quam dico iustitia posiseisonem quodam odo adipiscimur. Id. Hoc ergo Visci iustitiam, Ut nobis per Euangelium offertur a Deo, ita fide a nobis recipi. P. Sic est.

M. Verum,eX quo nos semel amplexus est Deus,an non illi accepta sunt Opera qua Spiritu sancto nos diligete facimus

P. Placent illi quatenus suo fauo-feliberaliter ea dignatur,

89쪽

DE FIDE. 83 non propriae dignitatis merito. v. Atqiii, quum e Spiritu sancto prodeant, anno fauorem Promeret tur

P. At nonnihil semper inquinamenti ex infirmitate carnis admixtum est, quo vitiantur. ra Vnde igitur aut qua ratione fiet ut Deo placeant P. Sola est fides quae gratiam illis co-ciliet, quum huic fiducia certo innitimur , non ventura esse ad calculum summi iuris, quod Deus adseueritatis suae regulam exigere ipsa nolit: sed obtectis eorum vitiis, sordibus Christi puritate consepultis, eo loco habeat acsi perfecta esset absoluta. M. Verum an inde colligemus, operibus iustificari hominem Christia

num , postquam a Deo vocatus est, aut peium merito consequi Vt a

Deo diligatur, cuius dilectio vita e- terna nobis est F.iii.

90쪽

se: atque ideo depreccmurne in iudicium nobiscum miret.

Id. Non tamen bona fidelium opera

inutilia esse propterea iudicabimus. P. minae Uero. Neque enim frustra mercedem illis Deus, tum in hoc mundo , tum in sutura vita ,pollicetur. Verum ex gratuito Dei amore, tanquam ex lolite emergit haec merce : quia nos scilicet primum amplectitur in silios deinde , conse- . Pulta vitiorum nostrorum memo-Τiaa, ea quae ex nobi prode ut, tauore

prosequitur. M. Sed anne sica bonis operibus separata haec iustitia potest ut quiliana habet, illis careat P. Fieri hoc nequit. Nam quum recipiamus fide Christum, qualem se

nobis Offert ipse vero non libera tionem tantum nobis a morte, reconciliationem cum Deo promit

tat,sed Spiritus sancti stimul gratiam,

SEARCH

MENU NAVIGATION