Quibus fontibus Plutarchus in Vitis Fabii Maximi et Marcelli usus sit .

발행: 1865년

분량: 56페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

IIBUS FONTIBUS LUTARCHUS I VITIS

FABII MAXIMI ET MARCELLI

USUS SIT

CONSENSU ET AUCTORIΤΑΤΕ AMPLISSIMI PHILOSOPHORUM ORDINIS

UNA CUM SΕΝΤΕΝΤ IIS CONTROVERSIS

IM PHILOSOPHI HONORESBITE OBTINENDOS DIE XIII MENSIS NOVEMBRIS ANNI MDCCCLXV Η. XIL L. S.

PUBLICE DEFENDET

ADVERSARII ERUNT:

5쪽

Heerentum, qui primus de fontibus et auctoritate uitarum lutarchearum disputauit, minime rem expedivisse,

inter uiros doctos constat nam enumerauit tantum auctores ab ipso lutarcho nominatos; quemadmodum uero iis usum esse Plutarchum existimauerit, raro pronuntiauit, quae pronuntiauit nunquam argumenti probauit quanta fuerit neglegentia, exemplo illustrabo in fine uitae Marcolli lutarchum disortis uerbis Liuium et Valerium Maximum laudaSSe, quamquam rei, cuius auctore eo fuisse dicit, nullum apud Liuium aut Valerium Maximum est uestigium, ne animaduertisse quidem uidetur Heerenius itaque nostris temporibus extiterunt, qui eandem quaestionem retractandam sibi sumerent atque accuratius de nonnullis uiti agerent quorum exemplum Secutus ego in sontes Fabii Maximi o Marcelli, quarum uitarum post Heerentum lare nulla rati habita est, denuo inquirere SuScepi. nam Marcelli quidem uita prorsus neglecta est, quae autem de

Fabii Maximi uita exposuit C. eterus in commentatione: Livius und olybius, Halis 1863 pag. 59-65, non probabilia mihi uid sentur esse cille enim similitudine, quam nepe

6쪽

inter uicesimum alterum librum Liui es lutarchi Fabium Maximum intercedere animaduertebat, inductus Liuium praecipuum eius uitae sontem scisse demonstrare studuit cui uiri doctissimi sententiae ut assentiar, cum tantum absit, ut quam minime Liuio usum esse lutarchum persuasum mihi sit, eo magis incitatus sum, ut quae mihi uidebantur

persequerer.

II. Poteri opusculum die uellen Plutarch's in dendiographiem de Romer, quod nuperrime editum est, in manus uenit, postquam iam totam quaestionem absolui. neque inest in iis, quae de sontibus Fabii Maximi o Mar- colli pag. 51-57 7 80 disseruit, quod in meum usum

conuertere potuerim, quia et longe aliam uiam iniit et quod suspicatus est multum a mea sententia distat quam uero proposuit opinionem, eam mea me quaestione relata

7쪽

Uum manifestum Sit, omnes rerum geStarum scriptores ex auctoribus in historia conscribenda adhibitis unum, cui prae ceteris fidem habebant, praecipuum ducum sibi elegisse, in investigandis eorum sontibus ante omnia id mihi

uidetur agendum esse, ut Ostendatur, quem potissimum quiSque auctorem secutus sit qui auctor quis fuerit inuitis Fabii Maximi et Marcelli, ipso Plutarchus non indicat. nam in uita Fabii Maximi praeter Posidonium, quem

sontem primarium habere nos historiae eius longe a temporibus bulli Hannibalici remotae uetant, neminem nominat, in uita autem Marcelli quamquam multos auctores laudat Polybium, Liuium, tabam, Cornelium Nepotem, Caesarem Augustum, Valerium mimum, PoSidonium, tamen nulli unquam notam addit, qua perSpici OSSit, quem potissimum secutus sit itaque cum a lutarcho destituti simus, Obis confugiendum est ad cetero auctores, qui de bollo Hannibalico scripserunt, ac comparatis iis cum Pluta cho uidendum est, quae rationes inter eos et Plutarchum intercedant et quid ex iis aut fontibus eorum de Plutarcho conici possit quo e numero diligentissime excutiamus necesse est Liuium et Polybium, qui uberrime hoc bellum d0- scripserint et qui non solum ab ipso lutarcho lauduntur comp. Pelop. et Marc. 1 Sed etiam mirum quantum conspirent cum O. neque uero neglegi debent relicui auctores

huius belli.

Sed priusquam ad ipsam comparationem accedamus, haud alienum erit de eorum auctorum, qui in Cen Sum Ueniunt, sontibus et auctoritate pauca praesari ac Polybium

quidem in earum rerum Romanarum enarratione, quarum

ipse aequalis non fuerat, nam relicua historiarum pars ad

8쪽

nostram quaestionem non pertinet sere omnes et Graecos et Romanos auctores, qui res illa ante eum memoriae prodiderant, legisse ac consuluisse e legibuS, qua a rerum

Scriptoribus obseruanda censuit, XII, 25, 0 27 28 et

Seueritate, qua ipse has leges obSeruauit, suspicari licet. praeter Graecos uer auctores eum Fabii ictoris ' anna

libus usum esse ipsius testimonio constat Ι, 14 15;58 HI, ). neque uero temere iis credidit, sed quo eX-cellebat ueritatis studio et subtilitat iudicii summa cum

diligentia omnia examinans errata detegebat et emendabat, re praetermissas supplebat, leues mittebat, confusa ac turbatas in certum ordinem redigebat, quippe qui pS m0- numenta antiqua perscrutatus esse ac familiaritat Scipionis usus multa a uiris clarissimi audisset, quorum ductu auspiciisque imperium Romanum ad tantum plendorem ac potentiam productum erat, qui uariis itineribus regiones, quae testes fuerant memorabilium facinorum, perlustraSSet, qui Philopoemene ac parente Lycorta praeceptoribu enutritus in ollis rebusque publicis administrandis bene uer-' Nam quod Polybius Fabium Pictorem, ubicunque eiu mentionem facit reprehendit quin etiam III 8 9 ἀλογίαν ei obicit, ex eo

minime erui potest eum Fabii annales Sprevisse aut e iis haurire noluiSSe ut opinari uidetur C. Peterus pag. b. acerbita enim cenSurae nihil habet miri quia ita a saepe acerbius quam iustiu in mnes fere auctore inuehitur omnium tamen, qu0rum fidem reprehendit, Fabi maxime pepercit immo fatetur , 14 Fabium et Philinum πειροτατα de primo bello Punico scripsisse neque de induStria a uero aberrasSe uideri. at pr0fecto longe aliis pinor conuiciis eo lacerat, quibus nullam fidem habuit conferas quae de Sosili et Chaereae historiis iudicat III 20:

προς μἐν vν α τοιαυτα τῶ συγγραμμάTων, οἱ γράνει παιρεας καὶ Σωσιλος, νειν ἄν δέοι πλέον λέγειν ο γαρ ἱστορίας ἀλλα κουρεακης καὶ πανδημιο λαλιας ι iani γε δοκουσι τάξιν εχειν καὶ δυναμιν tum ne res quidem ipsas a Fabio narratas Sed iudicia quaedam ab eo de rebus geStis prolata refellit denique si maiores Fabii hiStoriae partes auer abhorruiSSe cognouisset, certe n0 saepius fidem eiu exagitare OmiSiSSet, praeSertim cum timeret, ne qui nomen eius ac titulum libri intuente quaecunquae ScripSisset ut certa arriperent III., ).

9쪽

satus ac fortunae uicissitudines quam acerbissime esset expertus huic uero dignitati ac praestantia Polybi officit orationis siccitas et durities atque frequentia ratiocinationum egreSSionumque, qua me satigamur quaque factum est, ut magi quam par erat a ueteribus neglegeretur. RP0lybio quam plurimum distat Liuius quibus enim uirtutibus illo praestat hic est inferior, quibus ille caret hic

floret sermonis enim elegantia et iucunditate, qua primuse annalium scriptorum ieiuno dicendi genere emergens uniuersam populi Romani historiam illustrauit, et ingenuo SenSU Rc candore, quo in rebus clarorum uirorum describendis ductus est, aequales et posteros pari admiratione imbuit a cauendum est, ne hoc fingore occaecemur atque intentius inquirentes in compositionem et argumentum historiarum haud leuia uitia animaduertemus ad historiam enim conscribendam accessit inius, priuSquam e reSSam imaginem eius cogitatione finxisset, annale uero neque Omnes quos data opera sibi conciliare poterat conquisiuit, neque eos quibus usus est tanta quanta debebat cura adhibuit aut ubique omnes consuluit, sed tum hos tum illos SecutuS St. contra eodem loco haud raro uarias diuersissimorum auctorum relationes permiscuit ac confudit unde errores, loco obscuros et inter se repugnantes extitisse nemo erit qui miretur antiquis autem monumentis, quae tunc Satis multa superfuisse e Dionysio Halicarnase di-Scimus, adeundi nullam operam dedit, ut tuo iure diceres non monumenta Liuio sed Liuium monumentis defuisse. accedit quod accurata terrarum cognitione Mnime erat instructus et a re publica gerenda remotus non potuit esse ea Sagacitate, qua quo Deo res diuersis loci gestae cohaererent, quibu causis Ortae, qui euentus futuri essent, perspiceret in tertia autem decade quae nobis conserenda

os Fabium Pictorem, Cincium limentum, Latinum Graecorum Acilii Glabrionis annalium interpretem, Caelium Α tipatrum, Valerium Antiatem, Calpurnium Pisonem, Clodium Licinium et Graecos Silenum ac Polybium se consuluisses ipse profitetur quem mer potissimum auctorem

10쪽

secutus sit in controuersia ' est, aliis Polybium aliis Fabium ictorem sontem primarium fuisse contendentibus. cui contentioni aliquam lucem nostram quaestionem alla

pianum, qui maxima cum leuitate et imprudentia summa regionum ignorantiam uariis fontibus historiam suam compilauit nihilo minus non parui aestimandus St, quia plerumque bonos auctores habebat, Dionysium Halicarnaseum Ρο-lybium, osidonium narrationes uero quasdam ad bellum Hannibalicum spectantes e Fabi Pictore, quem Hann. 27. τὰν συγγρ*νεα τωνδε των ργων appellat, fluxisse ammat

' Qui primus de fontibus Liui accuratius disquisiuit r. achmannus Gott. 1822 1828 0mnia, in quibus Ρ0lybius et Liuius congruere uidebantur, Liuium e Polybio petiuiS8 statuit deinde multi extiterunt qui, quod a Niebulirio Vortes lib. 0m Gesta. d. Ister L, 49 et a SchWefero r6m Gesta. I. 110 iactum erat ante medium bellum Hannibalicum non inspectum esse uideri olybium a Liuio, persecuti argumentis firmare student, L . . Nitgsch Q. Fabius Pictor uber die osten ore de hannib. rieges aligemeine Monat88chris 18b pag. 67-84 Michael in Me ei ha Livius en Polybius ais Hauptquellebenutgt2 organo Pr0gr. 1859 Tillimanns quo libro Liuius Polybi historiis uti coeperit Jahn Jahrbucher 1862, pag. 44 . . contra quos ante hos duos anno C. Peterus in commentatione Supra laudata Lachmanu Sententiam defendens ostendit Liuium iam in libris XXI sit XXII

praeter alios annale Polybium potiSSimum auctorem habuisse cui sententiae quamquam in uniuersum aSSentimur tamen longius uirum doctissimum progreSSum SSe arbitramur, quia nimiam uim externae specie ac formae tribuisse uidetur et quamcunque argumenti Similitudinem deprehendit, eam ex adhibito Polybio repetendam esse putat. nam quae sorte cognatio Sermoni ac uectorum occurrit, ea nonnunquam caSu efficitur etiam apud ScriptoreS, qui res easdem tractantes nequaquam inter se cohaerent, Saepius utrum ex ipso Polybio an e c0mmuni utriusque sonte manauerit difficile est diiudicatu praeterea discrepantiae haud leues fugisse uidentur Peterum, quas occasi0ne data infra in medium pro

feremus.

SEARCH

MENU NAVIGATION