장음표시 사용
31쪽
. I 8. IV. quia in hypothesi terrae circa Solem se moventis , cum fixas una anni tempestate aspiciamus ab uno extremo diametri orbitae terrestris, & alia ab alio extremo longe inter se remotis , deberent illae in diversis locis apparere , sive ut aiunt, deberet se prodere aliqua in illis parallaxis, si ad aliquam distantiam positae essent, cum qua haberet sensibilem aliquam rationem tota haec diameter ; Nam sicuti dum corpus aliquod in medio cubiculi pendulum respicimus a duobus eiusdem cubiculi extremis, illud referimus ad diversa lacunaris puncta , quae minus semper inter se distant, quo major est illius penduli elevatio , adeoque distantia ab oculo , ita pariter respiceremus fixas diversis anni temporibus in diversis Caeli locis, si illorum distantia a terra non esset respectu diametri orbitae terrestris enormis , & quasi infinita , quod magis etiam explicatum v ideri potest apud Ortandum ci . Atqui parallaxis fixarum est tam exigua, ut nondum tuto affirmari possit quanta sit: igitur trularum a nobis distantia est omnino insignis. Flamsteedius quidem & Ηoctius putarunt olim se parallaxim aliquam in fixis
deprehendisse , sed ipssis ex alibi a) dictis constat se decepisse . olfius autem siladet 3 parallaxim in proxima fixa non posse ano servato secundo majorem assumi , qualem Bradlejus apud Munichenbrookium admisit. Qua posita conficitur eodem observante Musschenbr kio Sirium esse ad distantiam longe
majorem illa quam paulo ante vidimus Hugenium conjecisse , eam scilicet, quam globus e tormento bellico expulsus non curreret niti spatio annorum Io* 166 666 63σ . Atque haec quidem concluditur in assiimpta parallaxi unius scrupuli secundi.
Quam si ne haec quidem admitti possit, sed minui adhuc debeat,
ut ex recentissimis observationibus Eusebius Amori 6 dicit constare, jam fixarum distantia extra nostram imam imaginati nem ut ita dicam collocatur. Quod si praxes Astronomis notae tam enormes distantias a nobis concludunt in Sirio fixa nobis proximiori , facile est videre per regulam proportionum, quam
32쪽
longius removeant illas, quae sextuplo sistantiores credun tur . Nam cum ex iis aliae maiores, alite minores appareant, ut i leant dividi in sex magnitudines , iure creduntur illa majores
apparere , quae stat proximiores nostro Soli : ceterae autem per varios gradus apparere minores, prout per varios gradus a nostro Sole remotiores sunt. Haec enim maguitudo apparens, ex
dictis nascitur non jam ex eo, quod sint aliquae Stellae , quae per Telescopium inspectie non sint tamquam puncta lucida , sed ex eo , quod majorem aliquae ipsarum vivacitatem luminis a minori illarum a nobis distantia dependentem habeant, unde illa nascitur oculorum illusio . I9. Atque hinc crediderim fieri, ut Auctores teste Nolfio, unanimiter numerent aliquas in stellis primae magnitudinis , ut nidebaran seu Oculum Tauri , Riget .. Alliabor seu Sirium , Capellam , Cor Leonis Caudam Leonis , Spicam Virginis , Arcturum, Summam in pede Centauri, Lucidam Lyra , Fomahant, Canopum in Temone navis Argo , Acaritar in extremo Eridani: de .aliis veru controvertant inter se quo in loco habendie sint 3 Sunt enim qui pri inae pariter magnitudinis dicunt esse Procyonem in Cane minori . Humerum Orionis , Cor Scorpii, & Lucidam Centauri , & iunt contra , qui hoc negent-Scilicet illae in controverfiam cadunt , quae cum aliquantulum recedant a vivida luce pro diversa oculorum dispositione is, aliquibus multum, aliis vero parum recedere videntur. Est quidem histon et , qui credit verius posse diversitatem in magnitudine apparenti fixarum nasci non jam a nimis diversa illarum a nobis distantia , ded stilum in diversitate realis ipsarum magni tudinis, quemadmodum noscimus magni Midinem diversam, mali ter esse in Planetis De qua ipsius opinione equidem illud dumtaxat dico male eam deduxisse ex suppositione , quae nequit ex nuper dictis attendi , , parallaxeos Flamststedianae , quam ill ,
credit repertam: esse eamdem. . in tribus P inuis fixi i non parum
diversis in magnitudine apparenti - 2o. Quoniam autem totidem Soles esse Stellas fixas evinci-
33쪽
, tur, satis opportune insertur illarum singulas esse centrum syemmatis similis illi, in quo nos sumus , & vulgo Systema.Ρlane- tarium dicitur , & proinde circa illas esse sitos Planetas, quemadmodum stat circa nostrum Solem , quos suo Fixae illae fo- vent calore , & quodammodo animant, in iisque illas quascunque creaturas, quas Deo placuerit creare , ibique collocare ., quibus suus Sol vitam & pulchritudinem impertiatur , ut ex tota rerum creatarum universitate laudes' resbneiit Dei Creatoris & omnium, bonorum Auctoris . Illationem tanc deducunt
passim jam Auctores , ut Caille i) post Jordanum. Brunum, infeliciter in hac re impugnatum a Keplero Σ , ut suadet Uolfius 33 . Sicuti igitur Sol hic noster est propter mos Planetas ,
non propter commentitium aliquem influxum in Stellas fixas, ita Fixae semel quod totidem Soles sint, satis absurde creduntur ad hunc vel Ellam vel praecipuum finem esse, ut huic nostrae telluri, quae est ex minoribus globis in spatio caelesti collocatis, s mutentur imaginario quodam influxu , vel tenui illa luce, quae per noctem ad nos ex ipsis aliquando pervenit. inae S pleniae, sic oriandus, minime congruent viderem', si aes sitarie condirae, nullaque Amta posita fuissem corpora, quae breum luce. ct calore foverentur; Nibit enim trusra a Deo crearum affirmari potes. Nolfius constituit Stellas illas , quae aliquando in Caelo per aliquod tempus visae sinit, esse Cometas alicujus fixae , qui nobis faeti fuerint conspicui ex eo , quod tunc in suo Aphelio versarentur . Cui opinioni illud accedere argumentum existimat Bestiaminus Martinus 6 , quod regulariter Stellae istae tempbfariae, apparent in via lactea loco scilicet, ubi plini is ciuiu uindi Soles constituti simi. Si in hypothesi, quod Fixae sint centrum systematum nostro huic similium, inquiramus cum
Cheyne ) , quot hujusmodi sistemata paris amplitudinis, quae
essent totidem sphaerae, collocari possent circa hoc nostrum Planetarium systema , invenimus esse duodecim circiter vel tred
34쪽
cim , & totidem reapse numerantur sine controversia ex dis is Fixae primae magnitudinis. Sin autem circa hoc primum sphaericorum systematum ordinem inquiramus , quot aliae similis magnitudinis sphaerae dism ni possint, invenimus illas esse circiter
quinquaginta, de totidem revera numerantur Fixae secundae magnitudinis . Ex quo conficitur arbitrariam non esse hanc hyp
thesim , quod non selum Stellae fixae sint totident Soles, sed
etiam totidem centra systematum nostro similium : i i. χI. Porro quando sint circa fixas sui Planetae , profecto illi debent esse nobis invisihiles. Nam si concipiamus nos removeria nostro hoc Sole tantum , quantum remoti sumus a Fixis, jam Sol nobis tamquam Fixa appareret, jamque nullum nostrorum Planetarum videremus, tum quia lux illorum ad nos non perveniret propter stam debilitatem , tum quia diametri orbitarum , quas ipsi circa Solem describunt, essent quid minimum ex tota illa distantia, qua nos ab illis distaremus, d. proinde insensibiles essent, de quasi collectae in puncto Solis: de a sortiori insensibiles essent ipsaemet diametri ipsbrum planetarum et ergo similiter planetas, qui sint circa fixas, necesse esset invisibiles nobis esse . Haec illorum insensibilitas nobis in terra degentibus
sic etiam declaratur. Diametri corporum minores videntur ,
quo major est illorum distantia ab oculo, sive ut aiunt, apparentes diametri sunt in ratione inversa distantiae a spectatore , saltem quando sermo est de distantiis, quas Plemus magnas
appellare. Ita apparens Solis diameter, qui nobis Terricolis est triginta scrupulorum , si Jovicolae per mentem evadamus, appa reret sex strupulorum: Nam quinquies circiter longius Sol distat ab Jove, quam a Terra si Saturnisolas similiter nos fingamus, eadem Solis diameter appareret trium' scrupulorum, cum gi dupla distantia Solis a Saturno , quani ab Iovem adeoque tum distantia ut unum det apparebieni diametrum Solis, ut so , erit propter inversam rationem apparentia ejusdem diametri ut 3 in
distantia ut io, qualis est distantia Saturni a Sole, utpote dupla illius , quam habet Juppiter ab eodem Sole . Quis igitur possit videre Planetas, qui circa Fixas revolvantur,. si ipsemet Sol ad distantiam Saturni tam exigum evadit 'χχ. Modus hic cogitandi de fixi s ad diversas distantias pini C 2- sitis
35쪽
sitis &constitutis in centro totidem systematum Planetariorum pertinet ad illud , quod dicitur novum Mundi Systenta , ut ait Derham i . quia recentiorum Philosephorum est . Ueteresonini communiter visi stat supponere Caelum, fixarumi claudere siphaerice univcrsitatem rerum corporearum , in cujus centro tellurem volebant collocatam . Quod Aristoteles quidem credebat hoc modo demonstrari, Centrum omnium gravium est centrum Mundi: Sed. centrum terrae est centrum omnium gravium ; errgo centrum terrae est centrum mundi. In quo argumento etsi verum non sit haberi petitionem principii , ut post. Galilaeum dicunt Aue or artis cogitandi 2 , dc Sebastianus Pauli inelegati,ti Dissertatione , qua Systema Copernicanum declarat . inserta sub nomine Tedalgi Penei in Miscellauea variorum opusculo'
rum Venetiis edita anno, I7 3 , attamen negari non potest majorem propositionem , quae, tempore Aristotelis poterat apparere gratuita, esse jam evidenter falsam, cum videamus Satelli, tes circa Jovem & Saturnum moveri, adeoque in illos, non in terram gravitare . Si hujusmodi cognitiones de numero &imagnitudine corporum caelestium affuixissent Senecae, quidnam dixisset, ut homines a terrenis ad caelestia contemplanda adduceriret , qui vi earum, quas pro suo tempore habebat maxime limitatas, dixit Punctum est lud in quo navigatis, in quo bellatu, in quo regna disponiris, minima etiam cum utrinque illis Oceanus quibus similia protulit deinde etiam Plinius . A R T. I C u. L U S I U. A I militudine Aunetarum cum Terra 23. T Eviter delibatis, quae ad magnitudinem & naturam F1I xarum pertinent, redeo ad Planetas nostri Systeinatis, de quibus cum Nolfio ob , aliisque juvat observare quanta cum inra hac nostra intercedat similitudo. In primis non hahent illi lucem sibi propriam , sed eam Elum , quam a Sole re cipiunt ;. Nam si totam partem , quam Sol respicit ad nos obdi
36쪽
versam non habeant, illi videntur vel falcati , vel dichotomi, vel gibbosi, ut omnibus patet in Luna , & per Telescopia inias Venere . Quod si Luna paucis diebus ante & post Novi lunium praeter tenuem sui partem lucentem, ostendat etiam, reliquum globi tenuissimo quodam lumine sparsum , id acci dit, quia tunc terra secum jacens in eadem quasi linea sub Sole , totum fere. suum discum multo ampliorem Lunari eidem obvertit, a quo tantum recipit lucis, ut sit aliquid, quod ad nos iterum refletii possit. Rursus si alter Planeta alteri interpona tur, ut impediat ne radii Solis ad illum perveniant, hic obsturus apparet, vel nullo modo conspicitur ex quibusvis terrae locis oculus in illum convertatur, contra ac accidat in Sole, qui quia propria sibi luce fruitur , illam non amittit nisi relate ad illa terrae loca, quae sunt intra umbram Lunae jacentia . Et quando inter nos de Solem directe versentur, Solis partem aliquam pro sua magnitudine nostris oculis eripiunt, ita ut aliqui ipsbrum ut Venus Mercurius tamquam maculae quaedam: supra ipsius discum moveri videantur. 2 4. Haec Planetarum cum Terra similitudo, quantum ad ii luminationem per Solem habet hanc dissimilitudinem, quod calorem longe diversum singuli habent. Calor enim a Sole excita tus in Planetis est in ratione inversae quadrati distantiae illorum ab ipso , quandoquidem sequitur rationem qua lux ab ipsis diffunditur. Quare ex nota aliunde distantia singulorum Planetarum a Sole , defituri potest , qualis sit ratio, inter calorem , unius, ct illum alterius. histonus assumpta illuminatione teletae in media distantia a Sole pro unitate, illam singulorum Ρlanetarum pro media eorumdem distantia sic determinat Corpori in ipsa superficie Solis tribuit lumen ut sis o Mercurio, o
Veneri, ΣTerrae & Lunae. IMarti
as; Alterum similitudinis caput est in opacitate, & densitate materiae . . Aetque opacitas quidem rite insertur ex refle
37쪽
xione lucis . . Circa densitatem vero nulla esse potest controve sia si quidem ejus nomine venit quantitas materiae sub ipsbrum volumine comprehensa, quae cum possit esse major vel minor, Philosophi emunt majorem esse in illis, qui Soli viciniores sunt, quam in illis, qui longius distant, ita ut praeeunte Nevutono proponant etiam catalogum, in quo statim apparet, quam rationem habeat unius densitas ad illam alterius. Quoniam autem singuli hujusmodi computum instituunt, quia putant accuratius in dies posse traetari elementa hujus calculi, scilicet distantias illorum a Sole, de diametros apparentes, subjiciam tantummodo tabulam, quam recentissime de la Lande pmposuit, statuens
modo qui sequitur se habere hujus di densitates ci).
Atque haec densitatis gradatio mirifice congruit cum diversitate caloris, quem singuli a Sole patiuntur ex necessaria consequentia diveriae eorumdem distantiae ab illo, quia inquit Gravesande
Σ eongruit EP causis finalibus, ut densior planeta fit Soli etiam
propior , cum materia omnis densior ad sperationes naturales obeundas majorem cadorem requirat .
16. Tertium similitudinis caput consistit in montibus , vallibus , atmosphaera , & partibus non selum solidis sed etiam fluidis,quae non secus ac in terra, in planetis etiam reperiuntur. Argumenta quae haec persuadent, dicam res,andendo Joanni Cadonico , qui nuper haec omnia negavit de omnibus planetis , - quia inquit in Luna non siriat montes 3), neque ullae partes fluidae sive aquae ; Nam aliter haberet Luna atmosphaeram , inquam vapores vi Solis attraherentur, & quidem a sortiori, cum Luna tanto At terra hae Soli proximior adeoque magis expo-pta et i caloris ejus et neque sunt nives, & nubes, quae etiam
38쪽
i 'equentes ibi esse deberent; Nam haec nec nudis oculis videntur unquam per noctes serenas, nec novimus Observata unquam esse ab ullo Astronomorum . Reo. nego assumptum . Ualles &, montes Lunares , quos
jam olim Clearchus apud Plutarchum Σ ex conjectura statuerat, sinit jam ferme a duobus taculis, sive ab inventis telescopiis extra controversiam ; Nam quicunque telescopio aliquo ipsam inspiciat extra ipsius plenilunium , evidenter videt esse in ea partes altiores & partes humiliores ; Ubi enim pars illuminata desinit, & quando ea est dichotoma , hoc est illustrata per dimidium disci nobis visibilis, clare videbit collucere aliquas ipsius partes longe ab hemisphaerio collustrato positas, quas necesse est esse cacumina montium, quorum aliquos Ricciolius quidem subductis rationibus conclusit elevari perpendiculariter supra globum Lunarem circa octo vel undecim milliaria Bononiensia , adeoque longe altiores esse illis, qnos habet nostra tellus quorum maximi sinat altitudinis perpendicu Iaris trium dumtaxat vel quatuor milliarium . At Derhamus 3), qui geometricam methodum mensurandi hos montes tradit, putans aliquem in observationibus Ricciolii irrepsisse errorem,adhaeret potius Hevelio , qui nullum ex montibus Lunaribus superare dicit duo iuilliaria.Praeterea in ipsa parte illuminata conspiciunt urplura loca modo quodam incolistanti obscuriora , quod satis suadet esse campos montibus circumvallatos, qui donec a Sole
satis oblique illustrantur , parum Iuminis ab ipi participant . Similes montes esse in Venere persitasit jam Blanchinius in suis Hesperi Phosphori notis phaenomenis . illis aliorum pIan tarum deest quidem haec oculis hausta evidentia , sed iidem susficienter deducuntur vel ex inaequalitate luminis, quod ab illorum superficie reflectitur , seu maculis , quae in omnibus det guntur , qui permittunt se observari, vel ex analogia . 27. Quod pertinet ad Atmosphaeram Lunae, hanc visam esse satis manifeste in quibusdam Eclipsibus Solis totalibus testantur
Transactiones Pliilosbphicae locis citatis a Ullistono b . Et
39쪽
4 olfius ex summet observationibus in simili eclipsi, concurrentibus aliis argumentis talem in ea atmosphaeram statuit , qualis est circa tellurem , vaporibus & exhalationibus persepe infe- .etam, quae deinde i sub forma roris ae pluviae denuo in Lunam, recidunt, cti fulgura emittunt . Pro eadem est & illud argumentum, qu ' in Solis Ecllipsibus non totalibus optime respondeant
observationes cum calculo, quoties supponantur radii Solares , qui radunt peripheriam corp,is Lunaris refringi lineales versus, quae e centro Lunae ad oculum deducatur per inflexionem qu tuor secundorum , quam iam olim Euterus 2 o cui nuper diiDfragatus est Sejourius apud de la Lande 3 tribuit Atmospha rae Lunari . Accedit , quod aliquibus astronomis citatis a Vol- fio contigit videre planetas accedentes ad Lunam mutare is figuram suam circularem in ovalem, quod tamen non accidit constanter, ut .alite observationes testantur apud eumdem morusum . Quoties vero id accidit, toties habetur planus quidam essetfius refringentis atmosphaerae, quam aliunde Whistonus 6 dicit terrestri rariorem , & Euterus citato nuper loco millaes rariorem esse determinat. Pro atmosphaera aliorum planetarum sunt etiam sita argumenta , inter quae pro Jove est illud, quod supra eamdem eius disci partem ad nos obversam aliquando maculae quaedam observantur , quae alias non apparent, quod non posse explicari nisi per alterationem atmosphaerae Jovis Eschinardus credidit, ipsique confirmavit Jo. Dominicus Casisini ab eo interrogatus .
28. Quod tandem pertinet ad partes fluidas 'planetarum , illae ex cognita ipsbrum atmosphaera plane inferuntur, & in harum numero collocantur jam passim a Philosephis quaedam , quae in ipsis obseruantur maculae. De aliquibus in particulari Lunae maculis credo notum lippis & tonsbribus eas communi jam consensu ab Astronomis vocari maria , quia aliquid his simile esse arguunt tum ex tentori luce., quae ad nos reflectitur a
40쪽
& mari: tum ex earumdem partium laevigata superficie , quambpraeseserunt in quadraturis et & Hugenio , qui in suo Cosmuheo-ro ex eo , quod in iis , quae vulgo maria Lunae dicebantur, observaret, inaequalitatem lucis , negabat esse vera maria, resse Iidet Derhamus ci inaequalitates illas lucis reputari posse totidem: vel insulas vel scopulos . Quare invaluit jam mos, ut in mappa Lunari, quam varii protulerunt juxta suas observationes , quaedam maculae insigniores communiter distinguantur a reliquis per nomina marium , quae Hevelius quideri desumpsit ab illis,
quae habent ea terrae, ut mare Mediterraneum , AdriatiCumis ,
Caspium : Ricciolius vero , quem plerique iam imitantur alia composilit prorsiis diversa , ut mare serenitatis nubium procellarum . Similiter maria Cassinus apud eumdem Derhamum 2 arbitratus est esse in Iove fascias illas a nobis per tesescopium visibiles.& alias in ipQ partes minus relucentes, ea motus ratione, quod si procul a terra Oceanum nostrum intueremur . hic fasciae i in moreri appareret, & alia ejusdem maria viderentur loca re liquis obscuriora , & quae elevantur nubes in eius atmosphaera
essent totidem maculae figurae instabilis, quales etiam in Jove deprehendit citatus Cassinus diligentissimus hujus planetae observator. Nec dissimili ratiocinio idem concludi potest de Venere , &Marte , in quorum pariter disco diversae partes inaequalis lucis conspiciuntur. Quibus magnum etiam phndus accessit ex Sacris
Literis, quae praeter aquas hujus nostrae terrae nos docent esse a
alias aquas, a quae super Caelos sunt. quas inquit Tirinus ) essse aquas proprie dictas ct fluida exigit iam isma Seri ura, quae ubique fere disint in aquas superiore a nutabus , ct inferioribus aquis , itu sentiunt Putres , Do res . Si igitur procul a terra exstant aquae proprie dictae fluidae . cujusmodi non sitiat sparsi per terrestrem atmosphaei am vapores, nihil repugnat illas coniscere esse in quibusvis planetis hatur Taltem analogae cum nostris aquis, ut dicit Cheyne Ne enim hae ejusdem omni