De mundo dissertatio Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1770년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

versissima genera in iis, quae vivunt in aqua aut dulci aut salsa dumtaxat , praeter illa , quae in utraque bene se habent. Cetenomen est proprium cuidam generi piscium mole insignium, ad quod pertinent primo Balaenae, ex quibus parvae reputantur,quae longitudinem habeant pedum 6o , aut 'o , cum sint aliquae supra pedes Ioo usque ad 2oo. Hae moda, qui describitur a Pl che I , capiuntur in Oceano magis Boreali, quoniam ab illarum carne extrahitur copiosum oleum , utile medicis , pictoribus , pellionibus , lanariis , & iis qui saponem conficiunt, de picem illinunt navibus. Sub eodem genere sunt orcae, quae disrunt a Balaenis, quia orcae habent dentes, quibus illae carent, & e Tum loco donantur quibusdam quasi rastris longis plures pedes , quae veneunt sub nomine ossium Balenae . Quare non est legitima imago illa, quam de Balaenis dat Plinius , quod sit Σ caro

immense densibus tru lenta. Sunt & Monocerotes, sive Un, cornes sic dicti propter eburneum cornu , quod a capite proten' ditur per pedes I 4,& etiam amplius, eleganter conformatum in cochleam figurae conicae, ipsbrumque dentes ex ebore pariter stat longe candidiori, quam illi elephantorum, d pluris proinde aestimati. Huc spectant etiam Physeteres, Pistres , & Canis Carcharias dictus, qui fauces habet armatas. triangularibus dentibus in quinque aut sex ordines dispositis, de tantae capacitatis, ut admittant integrum etiam hominem . Dentes hujus piscis hobentur jam lapides illi, qui in insula Melita effodiuntur crediti olim fulmina intra humum extincti , aut linguae serpentium , unde Glosse trae laudiunt ,. quae factae sint petrosae , dum illuc

appulsum S. Paulum unus ex illis laedere tantavit . 39. Qui aliquas ideas piscium mediocris, magnitudinis quaerat, illorum saltem , quibus vescimur , author essem ut consuleret primo patricios , tum cives , & tandem plebem . Patricii cnim ad suas mensas Elos admittunt Accipenseresis Rhombos , Dentices , Gladios , Umbras , Xyphias, Auratas, Mullones , Lingulacas , Muraenas, Loligunculas . Ostreas , Majas, Lupos , alios, qui pluris emuntur. Cives autem: cum contenti esse dibeant illis ,. qui muroris . venduntur , nominabunt Capitones,

52쪽

seu Mugiles, Passeres , Congros, Scaros, Cantharos , Nienas, Pelamydes . Plebs autem illos, qui teruntii aestimantur , Saeptas, Rayas , Polypos , Pastinacas, Tincas, Lucios , Cyprinos , Barbos parvos Leuciscos. Inter pisces edules mi etiam ahguil- lae , trinae , salmones, clupeae, thymalli, gotii , mustellie . his auditis noverit de aliquibus dumtaxat piscibus mentionem . factam esse , qui tu remotioribus ab Italia regionibus fortasse minus noti sunt, & alios esse alibi , qui sibi penitus ignoti sint. Quare ut melius instruatur opus erit , recurrat ad Auctores, quide ichil logia scripserunt, Aristotelem , Plinium , AElianum , &Oppianum inter antiquos, de inter recentiores Rondeletium, Ges nerum, Aldrovandum, Ruischium,Scheuaerum, alioque Hultori. qui tamen fassi sunt identidem contingere , ut deprehendantur aliqui pisces, qui novam quamdam speciem videntur constituere. 4o. His relictis argumentum insigne admirabilis aquatilium multitudinis exhibent conchiliae , quae testacea audiunt a testa durissima simhi & levissima quae operiuntur , 'quemadmodum

crustacea alia dicuntur a dura crusta , quam Circumferunt', ut

est in cammaris , cancris, astacis, squillis . Quam multa ill sint , docent amplissima musis , quae ex hujusmodi testis instru- .untur , quorum aliae unis alvae, aliae bivalvae, aliae multi valvae t . &quamplurimi Au res, qui de his scripserunt. In qui bus laudantur praecipue Philippus Bonanni, qui agit de Conchis Marinis , in suo libro Reerearis mentisinoeuli Iidice edito Rbmae anno I 64I , Latine I 684 . Et Martinus Lister, qui historiam Conchyliorum bivalvium edidit Londini m. i58ς. Et Georgius Euerhardus M phius, a quo habemus theatrum Co chlearum , Concharum , & Conchyliorum Lugduni Batayorum anno I ri Et Theodorus Κlein , qui protulit Tentamen methodi Ostracologicae , seu dispositio naturalis cochlidum & concharum Lugduni Bata vorum anno I7s3 . Argenville, qui edidit Conchyologiam Parisiis anno i so . In conchis simi mu euli , & pinnae his similes ,' sed mole majores, qui quando, Junt in aliquo loco consistere , ex se emittunt contra vento 88c tempestates quasi anchoras quasdam , multa fit oc6 im Hli

conglutinata , ex quibus auctore Plucis ci in Sicilia piobiles, telae

53쪽

telae contexuntur. Sunt conchae, quae margaritas producunt, quibus in series unisermes dispositis ornatae mulieres magnifice circumspiciunt. De . harum productione memini me legisse existimatum esse, illas esse totidem guttas roris in ipsas delapsi . dum apertis valvis liberiam aerem respirarent, qui deinde iisdem ς usis induruerit : sed melius idem Pluche iὶ opinatur illas

nasci. ex eo humore, qui cum deberet expandi , dc concrescere in testam, propter malam habitudinem animalis intra ipsum coa-idunatur 2 condensatur , non secus ac calculi in aliis animalibus generyntur . Obsiei vat enim has non reperiri in omnibus hujus- di conchis , quia non omnes illarum Incolae sunt infirmae . de ejusdem, col'ris esse cum illo . qui respondet upra testam in lo- 'co , cui inae adhaerςnt, ita ut rubra inventa sit concretio loco unioim in eo loco, quo rubra erat fascia . Sed praeter dotes singulis speciebus proprias, sere communis omnibus est eximia cum

symma varietate pulchritudo A idem Pluche, qui de aliquibus conchiliis magis 'singulatibus figuram exhibet S declarat, ad-.γertit illorum et Dimonarium nondum est e eompletum. Ex Plinio hanc huius nomenclationis particulam referam . Sunt 3 plana concapa ringa Iunota . in orbem circumacta , dimidio orbe caesa. , in dorsum .elata : laevia rugata demiculata I ristar penicemurieatim tantorto , mar Ae in mucronem emisse, foris effuse , intins replicat : jam dij Hione adrgula a , crinita, mJa: can Glatim pectinatim dipio , Imbricatim undata, cancellatim reti lata :. in obliquum, in rectum expansa: densata porre Anu to: bres nodo ligata , solo latere cyηnexa, adplausum aperta, a buccisam a ecuros. Nihil dicam ide illorum nitore coloribus αornamentis De his legi potest Daniel Bariolus C, qui ea qua

pollebat eloquentia & peritia linguae Etruscae contexit eorum concin iam enumerationem , quam tamen postquam in longum pertraxit ., dolet se deficere a vocabulis, quibus alia a se in L &sbservata exprimat, ἀoncluditque nullum Regem aedes sibi fa-hricasse quae pares sint illis , , quas Deus construxit pro hoc animalculo m generς , quae diligentior Anatomia coacta est contemnere Iamquam informia . '

54쪽

pROPOSITIO I. ' 39 i. Conchiliis sunt qui adjungunt corpora illa lapidosa 5 ,

quae e selo effodiuntur,& Belemnites appellantur propter similitudinem , quam habent cum sagittis, de quibus multi extant Auctores, quorum alii volunt eos pertinere ad genus animalium, alii ad genus plantarum , alii ad illud fossilium.Sed. inter animalia & quidem maris a plerisque numerantur , quorum tamen aliqui negant esse conchilia alii vero, assirmandi & acriter tuentur .. Utriusque partis argumenta brevi refert Jo. M. de Turre i pluris aestimans illa, quae negant Belemnites esse coim. chylia r pro qua tamen opinione est nuper Gustavus Brander in Transactionibus Philosophicis anni i7 4 Σὶ , contendens illos esse talem speciem testaceorum, quae in ignotis nobis maris' alicujus vel locis vel pi ofunditatibus naturaliter vivunt , & cujus aliqua individua in generali terrae subversione ab aquis dIluvii huc illuc dissipata , ct in aridis locis relictae induruerunt . .

ponunt Corallia , Madreporae , Usticae Marinae, Spongiae; ali que similia, quae nequicquam, .ut mox planum faciam , Pluche ct Jacobus Parmn propugnant esse plantas aquaticas , . quemadmodum credita jam olim fuerunt ab antiquis , ut Ovidio sa) &Plinio Gratis. vero, Vitalianus Donati in Philosophicis Transaetionibui eadem vult pertinere ad quoddam. creatu rarum genus. mediiiiii inter vegetabilia & animalia . . Equidem sentiam cum Peytanellio , qui ea statuit esse testacea , quae ita multiplicantur , & invicem adhaerent , ut siesilitudinem: vegetobilium induant, non secus ac favi non sunt vegetabilia, sed apum. opera, quae in ipsis commorantur. In hanc enim ille sententiam

devenit ex suis ψbservationibus: annorum. plusquam triginta', eamque luculenter expotat,in tractatu. manuscripto , . quem de

hac re dono misit ad Regiani Societatem Londihensem, etsi Gallus ille esset, & cujus compendium aliquod habetur in ejus T ansaetionibus 6 anni i set . Eamdem propugnavit Bema dus Jussieu in Commentariis. Academiae Scientiarum ad. a

55쪽

etium I 74Itamquam certo veram supponit BusAnius i instat. soria Naturali Gallice edita anno I 74 .

. A3. obiicit Pluche Σὸ . Saltem corallia Comes Marsilii

extra controversiam posuit pertinere ad genus plantarum ex floribus , quos in illis deprehendit aperto in aere contrahi, it , aquis vero explicaui.-illos, quos Marsilius credidit flores nihil aliud esse ,

. quam minima animalia , quae in iis tubulis inclusa , cum intra aquam sunt, seras aliquantulum erumpunt, quemadmodum aliet attentius rem intuentes statuerunt. Confirmatur responsio , quia

gum certum sit corallia in eam partem , quae respicit fundum maris , sitos ramos tendere, jam si plantae essent, toto Caelo di-itarent a caeteris indubiis plantis, quae ad superficiem aquae as surgunt, & non contra . Rursiis dicendum esset suppost os illossores , , vel inclusiim in illis semen non jam decidere in ipsum , Andum , sedisiursiim ascendere , ut iterum aliqua saltem horum pars impingens scopulis vegetaret , reliquis interea ad superficiem aquae assurgentibus . At quis unquam haec observare potuit in illis locis quae corallis abundant 44. II. Objicit Parson 3 . Non sunt eae produe iones e. ludendae a genere Uegetabilium, quae habeant speciem , εc in , stacteres plantarum et & contra quas nihil prosertur , quod evi-ὰenter demonstret non posse esse vegetabilia: & quae nullam rum .ius habent proportionem cum robore de stabilitate illorum ani malium, quorum dicuntur artificia : Atqui ita est de controvem sis productionibus: eigO Aes concim, Species plantae non habetur nisi in corallis, eaque non invenitur nisi in figura externa , quae ramos repraesentat; Nam disseis a quovis modo , & per microstopium observata nullam organizationem praeseserunt , sed merum insectorum opus apparent, ut intelliget quisque , qui illorum descriptionem S delineationem consideret, quam varii protulerunt, inter quos est citato loco Pluche , ct Joannes Ellis

in Transactionibus cum aliis, quos nominat. Quod vero

56쪽

durities & stabili as coralli de fimilium longe discrepet a gracilitate inlactorum , hoc non favere advertiriis ostendit tum , inemplum cancrorum, qui quotannis teneri fiunt penitus abjecto duro indumento. quod paulati in renovant, non aliter quam ex durescente per diversa strata expiratione : tum illud mollium animalium, quae in conchyliis vivunt, hoc est rub amplo & γ- trossi cortice, qui circa ipsa concrescit, & quidem in multis sine controversia ex molli illoriim substantia , non secus ac videismus testas cochlearum restaurari, siqua ex parte frangantur, ex iudore illo seu ia umore , qui ab illis expirat, de paulatim b.

durescit 44s. Sed ut unde digressis sum redeam, quanta rursiis est in omnibus aqua iram incolis animalibus seecunditas . Eviden; est nullum esse anni tempus , quo maria de flumina suos piscatores non sentiant . Videmus quotannis certo tempore ingentem fi ri, piscationem in Mediterraneo thynnorum , alecularum , Sapuarum . Novimus in mari Britannico similem harengorum multitudinem e Cimbrico Oceano turmatim aestivo tempore venientem colligi . Appellunt sepe in Europae portus naves ex remotiori Muudo plenae salsamentis praecipue ex AIellis marinis quae etsi vili pretio stent pro singulis-libris, nihilominus sua in G. gni copia eorumdem dominos locupletant. Brevius fibrtasse aestimani potest immensa piscium foecunditas ex numero Ovia um , quae reperiuntur in illis, qui sent ovi pari; Dantur enim aliquae illorum 'ecies viviparae , ut Cete, Delphini , & a Isae , quae tamen in aliarum comparationem dc paucae sunt , dc minus multiplicantur, forte quia ad usum & cibum vel nostrum vel aliorum. animalium non siint accomodatae . In oviparis autem fuit, qui

in una tinca IO OOo ovorum numeravit, 2o ioco in uno cyprino, 'decies & etiam nonagies centena millia in uno Meilo iuxta Regnavitium ci , & Pluchem Σ . Facilius humerantur ova testudinum , quia haec molis sitiit tractabilis, & ad edendum suavia,& ab iis deponuntur in exiguis Bueis quas in arido maris litore ad hunc finem ipsis mei e Bdiunt, ubi calore Solis spatio, die- .rum circiter riginti quinque excluduntur Quaevis autem Hstu-

57쪽

do sepius singulis annis haec enititur , nec minus quam o flaginta , aut nonaginta dc amplius singulis. vicibus, quae nisi venato res antequam nascantur, furarentur , & volucres cum primum nata simi, devorarent, plus nimio illarum species augeretur . Admiratio , quae ex tanta ovorum multitudine nascitur , illam impedit , quae sponte Occurrit, dum ex una parte. consideratur vis iminensia pistium omnis generis , quibus aquae redundant, &ex alia indoles piscium, qui in mutuam perniciem conspirant, ut vitam quisque suam tueatur; quandoquidem qui mole maj res sunt , vescuntur minoribus ,. quos proinde peisequuntur: qui autem minores sunt, ovis maiorum insidiantur, quae sibi clam subripiunt, & devorant .. Sed nihilomin As semper abundant pisces tum majores tum. minores, nec ita illorum species extinguitur , quia scilicet ea singulis data est foecunditas, quae iblorum edacitatem superat ἀ46. In genere tandem piscium, quae vitam vivunt etiam extra aquam , quare amphibia Blent appellari , multa sunt genera, . di sub unoquoque genere multae species .. In his continenturas aci, & testudines tam fluviales quam marinae, & phocae. Harum plures species numerat Jacobus Parson i , quas dicit incipere ab illa , quae non saperat longitudinem unius pedis , aradatim, ascendit ad immanem magnitudinem: de in sinautis speciebus tantam dicit esse diversitatem colorum in villosa illorum pelle quanta oriervatur in canibus venaticis .. Mitto huci spectantes. Crocodilos . , dc his inimicos. Hippopotamos, MIchneumonas , . qui maxime: in fluminibus. Africae reperiuntur . Inter amphibiα numerabo etiam pisces. volantes , quorum nubes quaedam in Oceano occurrunt teste Daniele Bariolo Σ . Horum figuram, dat Pluche in tabulis,.quae pertinent ad dialogum de Piscibus , . in.qna videtur piscis alis. duabus praeditus, ex membrana compositis quibus tamdiu in aere se sustinet quamdiu illae molles , quia humidae perseverant.. 47. Volatilia habent quasi dominium aeris , quae tanto somtasse numerosiora: sunt piscibus , . quanto aer amplior est aquis . Sed quis eorum diversa genera , varietatem , numerum , col

58쪽

res, proprietates, cantus, indolem non ita admiratur, ut postquam multa multi dixerunt, fateantur multa adhuc superesse dicenda . S. Basilius aliquid de illis dicere aggressus profitetur, esse i unum idem commune volucrum nomen, cinfinitaI autem di ferentios , inenarrabuem va Setatem. Possunt haec distribui in quatuor classes . Prima est de majoribus , in qua Struthio celebris propter texturam , amplitudinem , & pulchritudinen plumarum , quarum usiis maxime est in tragicis persbnis , obtinet primum locum, nisi illi hunc primatum forte contendat Cuntur Peruana , de qua alibi Σ memini . Ad eamdem pertinent Aquilae celebres propter sublimem volatum: Anseres, Anates , Querquedulae , Tetraones propter sitam pro libito in aquis& in aere commorationem: Pavones propter pulcherrimam totius corporis formam exceptis pedibus, & elegantes pennarum colores admirabili varietate dispositos t : Galli Gallinacei prppter quemdam fastum & arrogantiam : Falcones, Accipitres, Nisi, Hieraces, Milui, Uultures propter lagacitatem, qua sibi victum

ex aliorum animalium carne comparant: Alcedines, Ardete ,

Mergi, Corvi marini propter similem industriam venandi pisces , quibus vescantur: Grues propter prudentiam -, qua in Castris quodammodo manentes se dirigunt ,& ordinem quo transmigrant et Ciconiae propter pietatem in suos parentes jam senes: Psittaci propter imitationem vocis humanae: Gallinae propter abdicatam quodam imodo liberia tem procul a domibus vagandi,

3. Secunda est de mediocribus, in qua sunt columbae mansuetae & foecundae: turtures tristes et gementes: Perdices, Phasiani, Attagenae, de aves dictae externae , mensarum deliciae et Graculi & Picae loquaces: Bubones , Noctuae , Ululae per um bras solum Molitantes , ct alia

Tertia est de minoribus , in qua aliae laudantur praecipue , quia iucundae palato, ut Turdi, Coturnices, Miliariae,M6tacillae; Αlaudare aliae quia pulchrae visu, ut Cardueles & Fringillae r aliae quia gratae auribus , ut Acanthis, Linaria , Atricarilla.'& praeceteris Luscinia . Haec sub vesperam quamdam quasi musicantis Academiam in silvis aperit, in qua audias suavissimam vocem 'F 1 omnis

59쪽

omnis generis modulationes unico hiatu diutissime variantem . - Jam ludit de laetaetur: iam gemit de lamentatur : jam in notas altissimas escendit, jam in profundissimas dilabitur . Dum cred res ad extremum cantiunculae pi operare per crispam vocem , audis per aptissimam connexionem proponi aliam novis & vel cioribus modis exequendam . Mitto alias multas ex minoribus avibus . quae si minus participant de praedictis dotibus, alias tamen habent proprietates , quibus celebrentur. Tales sunt Hirundines . quae condicta die hyeme appropinquante omnes ab uno loco in. alium commigrant, vel illae saltem, quae in Boreali ter a se parte vivunt, absconduntur in caecis antris vel in ipsb aquarum profundo, inter se glomeratae, ut referunt plures, Auctores

iide digni, quos citat Pluche i .

49. Quartam dicam de minimis , in qua collocabo Τroclamium , quem alii Regem. avium per Ironiam credo appellant, fusci coloris, incomptis plumis , sed grati cantus: & Trochilum non cristatum , elegans δέ concinnum animat: & duas illas spicies nobis ignotas , de quibus idem Pluche meminit Σ : altera Colibrius dicitur, altera avis musca. Cia ibrius describitur

nobis tamquam miraculum naturae propter colorum venustatem,

qua omnes mes superat &propter parvitatem, qua sisti.avi mus cae cedit. Collum habet rubrum , ventrem flavum, alas virides , pedes de rostrum nigra , oculos quasi ex chalybe perpolito, caput viride sparsum aureis punctis, dc supra caput cristulam distini tam omibus coloribus, qui sint in toto corpore. In multu qui citantur agentes de Avibus, celebratur maximeWillughbius, qui illorum, delineationes nativis coloribus .distinctas edidit . lRecentiu& anno 176o Brissonius eorum volatilium sibi. cognitorum , quae. aves dicuntur, Ornithologiam edidit laudatam a Tr voltianis 3 , quam habita ratione Elum ad rostrum, alas, ct

ra , pedes, dc pennas distribuit in ordines , sub quibus coli cat II y genera sub his I soo specie v. o. Terra obvia magis est singulis hominibus. Illa exhibet ubique innumeras animalium sucies sibi proprias, quas in tres

60쪽

classes in totidem mundos dividit Sacra Scriptura i , Jumenta scilicet ,. Bestias Terrae, & Reptilia . Jumenta juxta Interpretes sunt animalia grandiora , quae hominem praecipue juvant. In his equus, animal quadrupedum pulcherrimum, qui donec vivit usiis praestat ac commoda omnis generis omni hominum ordini, quibus implendis abunde provisum est per multiplicem quasi illorum s ciem. Dantur enim equi collo crassiores , amplis humeris , ventrios, di mediocii statura . His quin

rum major copia est , trahuntur vel asse riantur pondera , vobvuntur machinae, & alicubi etiam stilumfinditur ad semen recipiendum . Dantur contra equi erecti capite, ardenteς Oculis, leves collo , agiles incessu , graciles corpore , tenues cruribus.

Hi quibus quaedam Hispaniarum regna, & variae Asiae de Africae regiones' abundant , nati unt ast militiam , ad venationem , ad triumphos ad pompas ; Prompti enim exequuntur equitis nutus , & vel in hostem irruunt , vel seram assequuntur, vel sibi& sessori plausium artificiose pedes movendo concilianti Dantur . tandem equi proceri corpore , colore insignes , crinibus speet bilus, . incessu magnifici , qui e nania, Hollandia, de aliis Borealibus regionibus per Europam sparguntur in aedibus Ρrincipum ., quorum dignitati egregie inkrviunt, quoties urbes perlustrantsi. id dicam de Bobus, qui praecipuum sunt Agriculturae. instrumentum , in qua postquam ab anno tertio , vel quarto aetatis usque ad decimum patienter laborarunt , tamquam. rude donatos sinimus libere spatiari per abundantiora pascua , donec pingues effectos e. vita dimittimus, decorum quasi sepulcrum iii nostris ipsis visceribus tribuentes, & ne illorum quidem pellem negligimus , quam in varios usiis convertimus . Mitto boves . lactarias, quae concessas sibi per daem ad pastum camporum herbas nobis inutiles reddunt vesperi commutatas in succum lactis abundantem quo pauperum mensa si panis accedat, lauta jam est : illa vero divitum diversis deliciis, quarum lac est primum fundamentumcumulatur et arca tandem domini novis quotidie . opibus ditescit propter abundantem butiri de casei mercem, quae intra annum ex illis extrahitur , de sine dubio tanti divenditur

SEARCH

MENU NAVIGATION