De mundo dissertatio Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1770년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

no naturae admittantur in omnibus saltem planetiς obstat, quod aquae nostrae in orbe Saturni ex calculo Nevutoni I rigescerent, ct in orbe Mercurii in vapores statim, abirent . 1 . Ex huiusmodi conclusionibus, circa materiam , qua . constant corpora planetarum abunde consutantur illi , qui metallorum nomina , quae Chymici ad occultandas suas operationes impossierunt planetis, affirmarunt esse nomina, quae horum naturam declarant . Hinc Solem dicunt esse aurum ignitum , Lunari argen tum , Mercurium hydrargyrum . Uenerem

cuprum , Martem ferrum , Jovem stannum , & Saturn ' plumbum . Nescio quae coloris similitudo inter illa metalla , & illos Planetas, illorumque numerus respondens numero P Ianetarum per adjectum mercurium, qui proprie semimetallum est, confimmavit illorum errorem, qui quando cognovissent dari aliud verum metallum, hoc credo loco Mercurii positissent: Sed septi- mum metallum circa annum I 4r primo innotuit, illud scilicet , quod Hispani vocant Astina det Amo quasi parvum a gentum ex Pinto Meridionalis Hispaniae loco erutum et alii Aurum album, quia per colarem quidem distinguitur ab auro, vix vero per pondus, & alias plures proprietates: alii Aurum laminosum , vel absblute laminam , quia eruitur in lamellis complanatis consermatum, de quo diligens examen instituit Uilielmus Levvis insertum in Transactionibus Philosephicis ad amnum i s 4 Σ , & a Jo M. de Turre , qui multos alios de hoc metallo scriptores recenset 3 , translatum in sua Physices elementa o, Restat in argumento Cadonici illud de proximitate Lunae

ad Solem, quae universaliter affirmatur major esse illa terrae. At hoc enim vero nemo, qui penitus hospes non sit in Physica Caelesti, unquam dicet Nam novit Lunam in sua oppositione cum Sole semper esse remotiorem Terra. Quod si Adversarius - credidit propiorem absblute Soli, quam sit terra , quonam modo deinde credidit debere in Luna esse nives frequentes & tales , quae oculis etiam nudis viderentur Z nisi hoc fortasse intelligat

42쪽

- so. Est pro similitudine planetarum cum Terrasilud etiam argumentum, quod continuas patiantur diei &noms vicissitudines propter notam in illis circa situm axim revolutionem, quae iri illis planetis , qui maculas in disco pr.Ieserunt vobis conspicuas, quemadmodum accidit in omnibus, praeterquam in Sarii no & Mercurio , deprehensa est, ut sequitur , t i . Jovis Dies O.

Martis I. Veneris Ο.Lume 27. Hora

Mina Qua in re quaedam digna sunt, quae animadvertantur . Alterum, quod cum sit in Luna tam lenta circa Idum axim revolutio , fit quidem ut per dimidium mensis sit ibi dies, per reliquum nox, quin tamen unquam accidat nox concubia, qualis in terra, propterea quod Terra lucem emittit per reflexionem in Lunam juxta histonum ci) quindeclupam illa , quam Luna ad nos rinflectit . Alterum, quod dies Jovi assignata, sive ejus supra suum axim integra vertigo ita compleatur spatio decem circiter hor rum, ut harum dimidium semper sit dies, & reliquum sempernox ε, Quod suadet directio macularum , quae in Jovis disco Observantur, ex qua apparet ejusdem axim esse in quovis Eclipticae loco ipsi perpendicularem , adeoque ipsius aequatorem directe semper illuminari a Sole . Atque hinc sequitur non contingere intra annum proprium huic planetae , qui ex duodecim nostratibus componitur aliam in ipse aestatem , nec aliam hyemem , nisi illas quae proveniunt ab eiusdem excelitricitate , per quam modo est aphelius, modo perhielius. Comperta tam insignis celeritas in vertigine Jovis sussicit rationem communiter acceptam de figura sensibiliter elliptica, quae in illo apparet ita ut maior axis sit Tecundum ipsius Aequatorem juxta Shortapud de la Laiade Q sit ad minorem ut 14 ad I 3 , quemadm dum de terra compertum est illam oblongatam esse ad aequat rem, & compressam ad polos . Tertium animadversione dignum D 2 est,

43쪽

. quae vixitin opportunae sunt, ad Iante Cheyne I , , .ut cor pu Joviale, tanto maius nostra hac tellure.& quod in sua a So te distantia habet circiter vigesimam quintam partem, caloris, quo nos as Sole fruimur , postit retinere fluiditatem in suis humoribus, fluminthus, α oceanis sibi pxopriis per vehementiores fluxus & refluxus ex Luriarum attractione provenientes, S recipere aliquod Juci & caloris augmatum: . Remota enim est per celerem illam supra situm axim rorationem diuturnitas noctis, ct ex multis illis Lunis tantae amplitudinis , quanta est nostra haae terra ad diu sas ab ipse Jove latitudiues, collocatas, adest reflexio copiosior lucIs . Similis' animadversio habet locum etiam in Saturno de quo etsi non constet an supra suum axim convertatur, attan en hoc de illo. pariter ex analogia concluditur . Atque ut pro sua a Sole distantia omnium maxima recipe, Tet aliquod lucis de caloris incrementum , creditur instructus

quinque Lunis, de amplo illo anulo ipsum ad magnam distantiam circumambiente .

3I. Tandem non est omittendum, quod a Planetis, sicut a terra nunquam Sol plus nimio aut distans est , aut proximus. Quippe praeter vim, qua singuli tendunt in Solem , manifestant eam sibi impressam celeritatem in directum , quae opportuna est ad describendam circa Solem orbitam mediocriter ellipticam , omnium aptissimam ad ili'rum diuturniorem conservationem , quia hoc modo, ut distilustius animadvertit Derhamus Σ , non subjacent tantae ili caloris & frigoris varietati , quantae obnoxii sunt Cometae nunc Soli proximi, nunc vero ab illo remotissimi. Ex tanta planetas inter& tellurem similitudine quid coimjici aut inferri possit , alii viderint. Equidem habeam prae oculis , quod Sacra .Scriptura concludit, postquam meminit de quibusdam praecipuis partibus hujus mundi, & effectibus materialibus , quos observare possumus , 3 se, obscondisssunt majora his, pauca evim pidimus operum UuI, quae verba

44쪽

intelligi. apte possunt etiam de iis, qtiar sitnt in tot corporibus, caelestibus per Caelorum spatia dispositis, quorum aliqua magnitudinem habent procul dubio majorem nostra hac terra de quibus illud sine controversia est, non fuisse ibi collocata ad hunc dumtaxat finem, ut nos aliqua illorum a longe videremus, aliqua vero selum post inventa telescopiae aliquantulum detegeremus, etsi nunquam, ut ait Derhamus, O quicquam de illis

decerni possis , ns per revelationem , pel per' instrumenta longe

perfectiora illis , quae usque ad haee tempora habemus. Qui cunta, Cornelio a Lapide Σ laudata verba interpretantur vel de Am. gelis, vel de iis , quae praeparata simi Beatis in Caelo , illi transferunt ex improvii sermonem,quem Scriptura antecedenter habuit de rebus materialibus , & ordinis naturalis, ad immateria, las ct sepernaturales . Dum addunt ab illis verbis significari ea etiam, quae in maris & terrae visceribus abdita sunt , & quae apud exteras gentes nobis incognita latent, nescio quo funda, mento arbitrentur in his locis contineri aliquid praestantius spe. ciebus plantarum & animalium vulgo etiam cognitis , ita ut verum sit majora his absondicu esse . Dum tandem volunt per ea verba indicari novos in infinitum mundos, quos Deus creare potest , vim inserunt contextui , in quo cum sermo semper sum rit de existentibus, importune creditur concludere cum possibi libuS .

Argumen am a numero corporum exlesium. Ropositio declaratur a numero corporum caelestium , &α quidem illorum , quae sunt maiora, omissis scilicet planetis & illarum Satellitibus. Hic numerus uno verbo dicitur nobis innumerabilis Nam etsi post Hipparchum , qui primus amte Christum numerare caepit stellas, earumque loca determinare , ut antiquae a novis , quas ipsemet observavit suo tempore , discernerentur facilius de securius in posterum , multi circiter

quam

prelim. circa finem PH. q.

45쪽

16 DE MUNDO. . .

quadringentas determinaverint esse illas, quae oculo nudo distinctim supra nostrum hemisphaerium conspiciuntur, ad quas per tinet Stellarum divisio in sex diversas magnitudines r oculo vero armato ultra 3 Coo non processerit Flamsteedius ci , a quo hujusmodi catalogum ultimo habemus abundantiorem caeteris, qui ante ipsum dederunt, quos nominat Wolfius Σ , qui tamen numerus videtur facile augeri posse per aliquam methodum iis, quae nitide habentur propositae a Pallo in Commentariis

Trevolitanis 3 ; nihilominus qui illas per Telescopia inquirit,

non iam myriadas, sed centenas myriadum myriadas detegit a meque in his illarum multitudinem sistere certi sumus, cum non dubitemus instrumenta, quibus utimur, apta non esse ad subjicienda oculis, quae in quavis di stantia sint posita .. 33. Pro hujusinodi stellisis quae Telescopio deteguntur facilius reperiendis vel designandis maxime utilis accidit illa totius Caeli vetus partitio in aliquot numeratas partes quas Asterismos . seu Constellationes vocant, quia sub certis hominum brutorum aliarumque rerum imaginibus magna ex parte confictis arbitrario vel ridiculis de causis, comprehensae fuerunt plures stellae omnibus visibiles, de quarum aliquibus fit mentio etiam apud Job 4 . Octo olim supra quadraginta ex his numerabantur, scilicet incipiendo a Polo Aretico, Ursa minor, Ursa maior , Draco , Cepheus, Cassiopea , Andromeda , Perseus, Auriga , Corona Borealis, Hercules, Lyra, Cygnus, ophiuchus. Se pens , Sagitta , Aquila, Antinous, Delphinus, Equuleus, Pegasus, Trigonum Boreale, Aries, quod signum est primum ex illis . quae dicuntur Zodiaci, & duodecim sunt cum eo ordine se consequentia, quo jam illa refero,Taurus, Gemini, Cancer, Leo, virgo, Libra , Scorpius, Arcitenens , Capricornus, Aquarius , Pisces, Cetus, Orion , Eridanus, Lepus , Canis major , dc minor , Argo navis , Hydra, Crater, Corvus, Centaurus, Lupus, Ara. Corona Australis, & Piscis Australis. His post apertam ab

annis circiter trecentis expeditam navigationem in aliud terrae hemisphaerium, additae sint hae duodecim, Pavo, Grus, Muran,

Phoenix, Dorado , Piscis volans, Hydrus, Chamaeleon, Musca, Avis

46쪽

Avis indica , Triangulum Australe, & Indus. Atque cum inter hos Asterismos multae aliae reperirentur , quas insermes nomin bant , scilicet sub nulla forma , seu figura comprehensas, ideo recentiores aliqui celebres Astronomi alios addiderunt , cuius . modi est Quercus, seu Robur Carolinum complectens stellas i ter Argum navem-Centaurum , additum ab Hevelio , de sic ab illo appellatum, ut gratificaretur Carolo II. Britanniae Regide simili jure Bartschius& Hevelius designarunit Camelopa

dum,mnocerotem, Leonem minorem , Lyncem, & Canes venaticos .. Ex his maximi olim usus erant duodecim: signa Z diaci , utpote quae distinguunt viam . quam Sol tenet intra a num.& quorum observatio primis post diluvium temporibus monebat homines de tempore, quo diverses fructus colligerent, vel his aut illis exercitationibus se dederent, ut non semel animadvertit & declarat Pluche i . Eadem designari jam selent per hos charaeteres mEx quibus octo prae se ferunt statim imaginem' signi, unde illis nomen factum est . Primus enim repraesentat cornua Arietis: secundus caput bovis: tertius prout olim designabatur, cornua . geminorum haedorum sibi ex ad veri posita , quandoquidem signum Gemini olim pingebatur per duos haedos: septimus exhibet Libram et octi avus Scorpionem vel saltem armatam ipsius caudam: nonus Sagittarii instrumentum: undecimus decurrentes aquas, sive Aquarium : & duodecimus Pisces . 34. Per hujusmodi asterismos , qui omnem stellarum multitudinem comprehendunt, facit certiores reddimur de iis quae de novo detegantur , ut de illis 36 quas Galilaeus monuit

in suo Nuncio fidereo ope Telescopii se reperisse in Pleiadibus. praeter septem illas oculo nudo visibiles , quibus Piriades constant , vel de i88, quas Rheita χ) testatur ibidem se numeras. 1e r & de illis , quas idem Galilaeus in ense & cingulo orionis

numeravit usque ad 3o: &de 2 r , quibus nebulosam capitis

ejusdem Orionis constare dixit: & de i et, quas Hugenius 3a ibi

47쪽

dem deprehendit: εc de Σcoo , quas in toto orione Rheita numeravit. Viam lacteam multorum opinio est splendore sito a caireris Caeli partibus distingui propter congeriem plurium fixarum , quae ibi ad varias distantias distributar mi, atque illos laudant, qui id jam olim apud Manilium suspicati suerunt i .

Densa sellarum turba corona '. Contexit flammas, ct lumine eandet, D fulgore nitet collato clarior orbis. - .

Idem coniiciunt alii de aliis stellis, quae Nebulosae communiter appellantur, ut de Praesepi in Cancro, de illa in aculeo Scorpii, di de alia in oculo Sagittarii, postquam aliae, quae olim habebantur nebulosae, deprehense ex dictis sunt esse complexum Stel- ,

larum.' as. Hujusmodi stellis, quy ita fixae in Caeso sunt, ut semper possint conspici, addantur illae non paucae, quae Fixae tem porariae appellari possunt, quia nihil habent, neque de Planetis neque de Cometis, sed aliquamdiu videntur , aliquamdiu occultantur , & ut plurimum paulatim evanescunt. Celebris est multorum scriptis maxime Tychonis Brahaei illa, quae in Cathedra Cassiopeae ad novembrim anni Is a primo apparuit immobitis Stella stiperans sub initium in splendore & magnitudine Ly- .ram & Sirium, quae gradatim tandem evanuit mense Martio, anni I s74 ; nunquam amplius deinde visa . Mirabilis etiam est illa , quae in collo Ceti post Joannem Phocylidem Holvvaldam in Decembri anni 1638 diligentius coepta est observari , quae intra dies 33o, modo major ac lucidior, modo minor & Obscurior etiamnum deprehenditur referentibus Bullialdo , Hevelio , Cassino , aliisque citatis a Niev ventitio Σ), & Wolfio O , qui meminit de aliis, ut sunt, novis stellis: quius ad do

histonum iterum iterumque in de his agentem , cujus etiam opinio est, has esse Stellas fixas similis naturae cum Sole nostro , in quarum superficie concrestant tantae saeces , ut illarum adspectum nobis vel partim , vel omnino , vel ad tempus breve , vel ad longissimum auferant , quemadmodum in Sole nostro vide-

48쪽

mus' per Telescopia coalescere aliquas maculas, quae ipsius pamtem aliquam modo majorem modo minorem nostro adspeetui subripiunt. Hanc opinionem sequuntur etiam Malebranchius ci de ortandus ca) , qui determinate deinde loquens de Stella in collo Ceti o) putat probabilius esse illi contigisse stiperficiem. magna ex parte insectam maculis, quae dum ad nos obvertitur per suam circa proprium axim revolutionem, necesse est ut totam stellam reddat nobis invisibilem . Wolfius ex dictis supra , &alii suspicati sunt, hujusmodi novas stellas esse Cometas alic ius fixae, qui in maxima distantia ab illa tunc sint, quando nobis apparent . Alias de iisdem opiniones , de quibus tota tantique Astronomi citati a Derhamo O, & Wolfio s post Ricciolium loquuntur, apud hos ipsiss invenientur. Interea oculis ipsis subji- citur , primo quidem a nobis numerari non posse Stellas Caeli ,

ut Scriptura dixit, 6 Enumerari non possum seuae seli , & alibi, ) ί pice Caelum , numera Seius , si potes . quae in

sensu literati sumi posse ac debere iure post similes animadversiones concludit Ricciolius 8 : Secundo vero solum Deum ill rum Creatorem non modo hunc numerum nosse , sed quidquid singulis proprium est penitus intelligere juxta illud , quod scriptum est , ς Q; numerat multitudinem Stelia ram,'omnibus eis nomina vocat: Τertio tandem obrui mentem nostram consideratrine Potentiae Dei ex iis selis operibus, quae confuse intelli gere possumus .

Argumentum o rispositione αγο 'um Caelestium.

Ropositio decIaratur III. a dispositione hujusmodi codia porum . Illa in iis , quae subjacent nostris observationibus, cujusmodi sunt Planetae talis est , ut omnium opportunissima sit. Planetae enim qui maJori

mole sunt, ad majorem a Sole, E circa

49쪽

circa quem revolvuntur distantiam positi inveniuntur, ut ad o hi tam suam peragendam latior etiam campus concederetur . Rursiis singuli tendunt in Solem ea vi, quae est inverse , ut qua dratum ipserummet distantia: a Saldi, quae utpote' coniuncta

cum directione tisitem eodem tempore impressa in directum facit , ut ipsi describant lineam circa ipsum Solem is quae in seipsam redit, de tempus quod insumunt in hac lilaea integre describenda , invenitur constanter esse ut radix quadrata cubi distantiae illi usa Sese , in qua singuli unt . Praeterea linea haec , quam describunt, ellipsis quaedam est.. in cuius alterutro foco Sol versatur: Quod in causa est , ut illorum diametri intra unam ipserum periodum semel appareant minimae ,cum longius distanta Sole , dc semel maximae,. cum omnium minime distant. Elliptica autem orbitae illis data est, quia ut ait Derhamu& I , congruentior haec est vel ad illam agendi potentiam etsi instrumentalem& passi am. , quae data est materiae. vel ad illas , quas statuit Deus leges, juxta quas singulae partes materiae in singulas agerent; In hypothesi enim , quod orbita. illis, describenda con-ntituta fuisset circularis , periculum erat, ne brevi per spiralem vel a Sole abirent in infinitum , vel in Solem ipsum inciderent. Eademque ratici ab eodem Derhamo affertur de electa ea gravitatis lege in materia , quae esset in ratione reciproca quadrati distantiae ipsius ae centro in quod dirigeretur, cum posset eligialiqua alia ratio , quae excogitari potest , ut ratio inversa cubi , vel alterius cujusvis potentiae . Atque hae leges non Blum observantur in planetis primariis circa Solem se moveotibus, sed etiam in secundariis, cujusmodi sunt unus Terrae, quatuor Jovis, de quinque Saturni satellites. ordinatissima haec dispositio corporum caelesti um , quae nostris oculis subjecta sunt arguit ordinatissimam pariter esse illam, quae est in aliis omnibus , quorum tenuis Blum apparentia nobis concessa est , cujusmodi sunt Stellae fixae. Quod enim nobis nullo ordine per Caeli spatia dispersae vi deantur , non alia nascitur de caussa , quam ex eo , quod ext locu m constituti simus, ex quo aptitudinem dispositionis illorum Possimus contemplari. Non aliter ac quae oculis praeci aram sui speciem praebent militum acies, si ex opportuno loco inspiciati

tura

50쪽

tur , eaedem nihil nisi confusam multitudinem hominum appa rent iis, qui ex minus commodo loco eas prospiciant.

3 . Ropositio declaratur IV. a numeri animalium Brutorum, quae in hac nostra tellure observantur. Horum singula etiam omnium minima, & a nobis nihili habita Philosophi omnes cum S. Augustino i fatentur esse quid essentialiter perfectius Sole & Stellis ; Haec enim corpora sunt inertia , atra numquodque illorum habet in se principiuin activum . Horum autem multitudo & varietas tanta est , ut ad illorum minus incompletam cognitionem acquirendam , & facilius retinendam distribui soleat ab Authoribus in certas quasi legiones cohortes, sicuti nuper fecit Joannes M. de Turre in Tomo septimo su rum Elementorum Physicae anno i 758 Neapoli edito cum opportunis multorum Iconi sinis. Illa incipit atat; brutorum genere , quod proxime accedit ad plantas , di infimum genus est, di in illud desinit. qiιod propius ad hominem accedit gradatione tam tenui , ut specierum proximarum discrimen figiat attentionem nostram. Ita animantia quaedam rupibus 'semper adhaerescunt , a quibus divisa statim moriuntur : alita iunt quae sensum dumtaxat tactus di gustus praeseserunt r alia etiam auditum: alia oli,stum r alia etiam vissim . Sensus autem hi incredibilem habent in illis graduum diversitatem , uti nihil dicam de varietate sensuum internorum , qui sub nomine instinctus veniunt

38. Porro tria elementa , aqua , aer, dceterra Tunt triplex quodammodo aerarium , iii quorum v quiniue Mundi creator Deus constituit tria animantium drversa genera , sub quibus tot species continentur, ut illarum numerum nemo mortalium adhuc fuerit assequutus . Pisces dicuntur aquarum incolae. Sacra Scri- .ptusa illos vocat Σ reptilia , de de illis pronunciat, 3 I sic in mari γ repulis, quorum non es numerus. Quot enim stat di .

SEARCH

MENU NAVIGATION