Antonii Bononiae Beccatelli cognomento Panhormitae Epistolarum libri 5. Eiusdem orationes 2. Carmina praeterea quaedam quae ex multis ab eo scriptis adhuc colligi potuere

발행: 1553년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

LIBER deinceps grauiora quaeda mediteris: haec enim,quae adhuc edidisti, vel aetati concedi possunt, vel licentiae iocandi. Ita & Virgilius adolescens lusit in Pliapea,

et multi praeterea, qui post lasciuos verius,seuerioribus vacaverunt. ut enim Terctius noller refert haec aetas alia vitam affert,alios mores postulat. Itaq; tuu

est iam missam facere licentiam,& res serias describ re, ne arguatur vita impura libelli obscoenitate.scis enim non licere ide nobis, qui Christiani sumus,quod olim Poctis, qui Deum ignorabant. Sed fortaue sus Mineruam. Tu ipse hoc idem sentis,quod laudo, probos,&te ad maiora hortor. haec bono animo accipias rogo .ego enim tuus sum: tu Poggium ascribe tuis .Plura scripsissem si per otium licuisset: veru aliis erimus longiores,si haec nodisplicuerint. Uale,' me, quando id mutuum tibi fieri intelliges,ama. Romae. iiii.Non. Aprilis. cntonius Nanhor. Potam Florentino.

V. C. S. S. D. Pistolae tuae,quae veterem sanh & antiquum

' illum eloquentiae Romanae morem prae cae teris mea sententia exprimunt,ad me,ut iusseras,perlatae sunt:eas tametsi auctorem obticuisses, abs te tamen pro singulari quadam elegantia prosectas animaduerterim. habent enim epistolae tuaen scio quid excelsum,suaue,acre,opulents,graue, alcy

212쪽

ea quidem insgniter,ut qui tuas illas esse dubitarit,auctorem quoq; praeter te non inueniat oportebit. oblectarunt me itam ct affecerut,cum ob alias causas,tum vel maximo,quod opusculum meum tibi no iniucundum extitisse significas,nec non Antonii Lusci Poetae non obscuri iudicio laudatum,probatumq;. qua quiadem ex re mihi,atq; libello meo plurimum gratulari licet:mihi, quia locupletissimos hos mihi laudatores compererim,qui pro sua ipsorum singulari eloquentia queant ex fumo fulgorem exhibere atq; ipsum, si modo velint, Ter stem vel queuis alium abiectissimae conditionis virum illustri laude perspicuum reddere:

libello, quia in doctissimorum hominum manus tamdem peruenerit, quos certus equidem eram minimdreprehensuros lasciuiam eius: quippe cum plurimos norint viros doctos,graues,sanctos,ct graecos,& n stros talia scriptitasse, atq; inter manus adhuc versari

Catullum, Albium Tibullum, Propertium, Iunium Iuvenalem,M. Valerium Martialem, S prius P. Virgilium, P.Nasonem, Poctas egregios,&latinos, qui plerunq; verba adeo nuda proferunt, ct dictu foeda, vi haud sciam,scena ne magis, an lupanari digna videantur Ego quidem vir humanissime tot summos

oratores,tot summos viros memoriae proditu comperio se se hoc generis studio & oblectasse,' exercuisse, ut ignorem medius fidius qui se potius non oblectarint,quam qui se oblectarint.uam ipsum Philoso-

213쪽

e t , LIBER i

phorum principem Platonem non quidem Christianum hominem,sed qui Deum no ignorauerit, immo unum Deum seruauerit, caeteros vero A ngelos,vel Daemones dixerit,constat versus, & quidem petulantes secisse in Astera,in Alexim, in Phaedrum pueros:item S de Dione Siracusano, & generaliter versus eius uo nisi molles S amatorios extitisse, E quibus hos tantum hoc loco commemorem, quavis aliquantb licentius,ut ait Gellius, liberiusq; ex graeco in latinum conuersos.tu Platonem lepigissimum Poetam audi,audi inquam Platonem Poetam lepidissimum. : Dum semiulco,suauio, - Meum puellum suavior, 1 Dulcems florem spiritus. Duco ex aperto tramite, -6Anima aegra & saucia t Currit mihi ad labia, . Rictumq; oris peruium,

Et labra pueri molliau Rimata,itineri transtum Ut transiliret nititur:

- Tum si morat quid plustulae: Fuisset in coetu osculi, Amoris igni percita Transisset,& me linqueret,

. Et mira prorsum res foret, . Ut ad me essem mortuus,

214쪽

α V ARTUS , 8t , . Ad puerum interuiuerem. Solonem quel, Sunum ex septem sapientibus habitum θ seuerum vi rum,& verum Phisosophum,nemocst qui nesciat: atramen eum smiliter quidem versus lasciuos edidisse palam est Item Diogenem Cynicum, Zenone Stoiacum, Zcium Lacedaemonium, Calimacum: in quibus velpraecipue numeranda est Sapho Lesbia, cuius verius, qui etiam latini extant, ad Phaonem Siciliensem amatorem suum, adeo impudici,adeo procaces, alioqui adeo elegantes sunt, ut cuilibet legenti pruriginem excitent, etiam ipsi Nestori , Priamoq;. Enimuerb,ut Horatius in poeticis institutionibus scriptum reliquit, semper Poctis,atq; pictoribus concessum fuit quodlibet audere,licere.cum verblasciuiam

delegerint,ea lex est Poetis,ct verissima illa quidem, qua Catullus dixit. Nam castum decet,& pium Poetam Ipsum, versiculos nihil necesse est,Qui tum de-n i habent salom,ac leporem, Si sint molliculi,ac parum pudici, Et quod pruriat incitare possint. quod& Valerius Martialis eruditissime simul di facetissime probat in haec verba: Sed hi libelli, tanquam coniugibus suis mariti, non possunt sine mentula placere. Ego itaq; tantorum virorum exemplo ultor,

maiorum Eraecepta custodio, denim aliquid struere studeo, quod sit in suo genere perfectum, fremat

licet Odus nescio quis ex ultima vulgi faece: qui nihil furiosi habet, praeter cerebrum, utim Vir male-

215쪽

LIBERuolus, falsos putans me proinde earum pudicum

quia versculi mei molles,ludicriq; ium:ciuasi in caetera bona,itaillud quo' nescierim, quod icilicet eo iucundiores futuri lunt nuiusmodi versus, quo minoricum seueritate composti,atq; eo sanctiores iudicadi, quo apertiores sunt.qua in re si meo testimonio satis non fidit. Madaurenti illi magnae auctoritatis viro n5 potest non adsentiri,qui non ineleganter ait,Platonis versus tantb pudicitius compositi, quanto smplicius professi. dissimulare enim,& occultare peccantiS,profiteri,& promulgare ludentis est.Et sane perquam ridiculum est,eos impuros interpretari,qui spurcis verbis utantur,cum res exigit. sane qui medcndi scientia morbos curat,tii cum oDscoenis partibus medicamenta adhibere volunt, obscoenis vocabulis id explicent opus est an idcirco eos vita obscoenos arbitrabereZScimus Voconium Poctam summa castimonia praeditum fuisse,& tamen eum parem Iasciuiam exercuisse sitis indicat epigrama quod diuus Adrianus eius sepulchro inscripsit, Lasciuus versu, mete pudicuS erat.

Rursum quis ambigit Anneum Senecam Christum nouisse & Apostoli Pauli amicum fuisse, di in catal go sanctorum positum caeterus quid Plinio secumdo cr edimus,non seria modo, verum etiam lusus, &sales descripst. Praeterea floret hac in nostra tempostate sacerdos quidam,non minus cotinens, quam disertus,ati eloquens habitus, cuius, ut vulgo loquar,

216쪽

d V ARTVs ν, praedicationibus saepenumero ipse adsui, & nissuradus omnino sum,ita nudis,ac deturpatis affatibus interdum excandescentem in frequentissimum populuaudiui,ut non dicam in templo,sed ne in sero quidem adesse crediderim .an illum propterea turpem iudicabis,quia turpia turpiter,ideli seedioribus verbis calliget minime hercle. Mihi quide,si nescis,eadem mens est,' intentio, nec refert si per lusus ac iocos id ago: nanq; eo modo& nos agere posse maiores nostri,ut praediximus, instituerunt,& instituta perpetud obseruarunt,& sanhomnes:nam s veterum scriptoru monumentis fides praclada est quicun perlegitur, aut rerum,aut verborum smul & rerum lasciuia praelu-st,quorum ex nostris per paucos nominabo: nam si

singulos exequi velim,equidem scribam Orestem alterum,' in tergo scriptum, nec dum finitum necesseestagitur,vt Plinii verbis utar,verea e me non satis deceat,quod decuit M. Tul. Ciceronem, C.Caluum P ollionem, M.Messalams,& Hortesum,ac M.Brutum, L .Silianas, ac Scevolam, Seruium Sulpitium,

Varronem, Torquatum,immoTorquatos,C. Mem

nelium Nepotem, & denit Plinium ipsum: dc quos pene praeterieram, Ennium, Accium :& si non sussiciunt exempla priuata, diuum Iulium, diuum Augustum,Neruam, Tiberium Cesarem,atq; alios se me innumerabiles.Ego quoi tot, tantorumq; Vir

217쪽

LIBERrum exemplo atq; auctoritate fretus,no est qubd v rear hisce carminibus iocari, ludere, ridere: cum sciairas, fletus hac quoq; ratione mitigari posse. mird

quidem his opusculis animus remittitur, refouetuG& ad maiora succenditur. Verum enim vero epigrammata quia breuia licet, arguta sunt,& quibus non copia,sed acumine certamus, potest non otiosus quis perficere: seria vero quia continua & longatiant, sane nis otiosus securusq; non potest. quo fit, vis maxime id concupiscam, ierias res tamen repon re non queam in praesentiarum. distringor etenim mille, atq; iterum mille occupationibus, quibus nullo pacto carere nunc possum. sin vero, quod Deus opti

mus maximus sinat,aliquando extricen, Condere victuras tentem per secula curas,

Et nomen flammis eripuisse meum. Sed quid ego haec tecti,qui itidem,quod ego, lentis, quis pratua eruditione facile cocedis me, sed cum tot tantis viris errare potuisseῖ nam cum neq; Odum, neq; reliquum vulgus tanti fecerim, ut eius maledicentiae ad

ipsum responderem, tecum id agere consili fuit, scilicet apud te virum doctissimum,' qui vulgi imperitiam satis exploratam habes. quererer de eius in me. meosq; mores opinione, falla praesertim, sed ia multa satis superi satis .Redeo igitur ad epistolam tuam; vi ornatissimam, ait officii plenam, ita mihi admodsi

gratam,& iucundam: in qua quidem nihil legi, nihil

218쪽

CL V A R T V svidi quin laeto animo,quin laeta se te acceperim,praeter breuitatem. proinde cura uti posthac ad me longior fias, quod tute perhumaniter polliceris, ut intelligas nihil mihi breuius videri, quam Poggii epistolae longissimae. Vale. r 'ne. I anhor. Potam urro illustri. S. P. D. Eruenit ad nos tande Xenophon tuus, opus profecto dignum, quod Cicero legcdo contereret, ' Scipio velut speculum ad bene, beateq; vivendum sibi proponeret. nunc demum in telligo Cyri Pediam scriptam esse ad aemulationem Reip.Platonis:nam hic quoq; religionis, pietatis,iustitiae,clementiae,liberalitatis,moderationis, cotinentias sortitudinis,constantiar, caeterarumq; VirtUtum ominnium exempla licet intueri:Regum instituta,& orna menta domi militiae ,non dico traduntur,sed ita ex primuntur,ut non legere, sed quodammodo videre,& amplecti omnia videaris. Mentior ni Xenophon rem legens,mihi visus sm belli Dux factus,audax ad obeunda quaevis pericula, doctus ad conciliandum militum animos, inflammatus ad decus & gloriam: tantaq; mei mihi fiducia incessit, ut squis interim lectione huiusmodi excitato, ac prope alienato mihi exercitu ductandum obtulisset oblitus mei, conditi nem haud quaquam renuissem. magna nimirum, ac quippe incrcdibilis Xenophontis vis, ut non iniuria a

219쪽

veteribus traditum fit,in labris eius sedisse quandam persuadendi Deam,talis quidem est Xenophon, sed ct qualis Xenophontis interpres nempe illi pers mulis nam ut Xenophon inaffectata illa dicendi iucunditate inter graecos facile excellit,ita noster hic iucunditate S gratia latinorum nemini vel primo loco concessit:quin adeo ingenii facilitate,& coelesti quoda impetu pervehitur, ut interdum quae suauissima ac duucissima fluunt,ipse contemperet,& naturae vim de industria compescat,& reprimat:elegans praeterea, clarus,pulcher,fusus,tersus,lenis,& aequalis: adeoq; omnibus praeter ametes eius oratio grata, probataq; est,

ut aeque ei atq; olim Xenophonti influere sermonem Gratias usurpari coeptu sit. Merito ergo tibi gratias, ct quidem ingentes habebunt,ac referent, niti ingrati esse volunt,Reges ac terrarum Principes, quibus iustissimi imperii formam exhibuisti. meritb S tibi statuas crigent populi omnes,ac Principum subditi: quibus persaepe accidit,ut felices sint, si bonum Principe sortiantur, miseri si malum. merito & tibi Poggialia celebrabit seculum nostrum, cuius tu tam illustri, &aeterna laude gloriam exornasti. Haec cum ita futura

sint,non tu nunc obtrectatoris tui immo omnium inuidi,teterrimi,ati impurissimi hominis maledicta c5 temnes illius dico, qui tam multa insipienter sapit,qui iteras tantum & syllabas scribentum aucupatur,grauitatem sententiarum, aut verborum pondera nihil

220쪽

αVARTVS a omnino perspiciens.bellissimc hic q uide a Faccio nostro araneus appellatur,quod muscas araneam m re tantummodo consecteturia nonnullis capra,quod nucleum cum nequeat,corticem obrodat: a me vero

non absurde fortassis cymex iampridem vocari consueuit,quod ex spurcistimi pectoris semina putiditama,ct ut poetice loquar,mephitica vel ba frequenter exhalat profecto nihil boni cum infit homini ins no,unde eius animus Saudeat,maledicentia nutritur, liuore disrumpitur,insania concitatur romnesq; sui sumiles,flagitiolos videlicet,ct indoctos baberi concupiicit .ab hoc,& huiusmodi hominibus quicunq laudatura sapientibus negligatur oportebit:contra mal rum omnis vituperatio laus est. Uale ntonius Panfordo i Lamota uiro humanissimo. S. P. D. omachaberis scio,cum tam breuem literarum faciem intuebere,quanqua tu,& si Oreuem alterum ad me scribis, videris tamen ac in ocium breuis.& Laconum more circiicisus: N6um toga,quibus nihil est quod demere postis,ait Poe im existimato erga te beneuolentiam Qrem quanid breuiorem epistolam.Saueum ci I S VmVFi L molam in corde &eum quidem fixu clauo veri cupidinis sed missis quae

tibi ia explorata sunt, velim deleres ex animo Flore

SEARCH

MENU NAVIGATION