Antonii Bononiae Beccatelli cognomento Panhormitae Epistolarum libri 5. Eiusdem orationes 2. Carmina praeterea quaedam quae ex multis ab eo scriptis adhuc colligi potuere

발행: 1553년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

LIBER t. Panhor. tonio Cremonae S. P. D. Er Iouem placabile m te oro , atq; obtestor Antoni suauissime,noli succensere lentitudini meae,& parsimoniae, ut ita dixerim,literarum:ardua quidem res benevolis,& familiaribus tardum me reddit meis .Licebit fortassis aliquando te literis sepeliam: in presentia ne Cambio quidem ipsi, cui omnia debeo,possum exarare. Si quid cum scribacostruxeris renuntiato.De Farasella meo si quid senseris scribe, nec meo exemplo tardior fias. Sed dummodo rescribas,una tantum lineola contentus sum. Vale. Ticino. 'ut anhor. 'tonio Cremonae. S. P. D. l Ritetia humanitatis,ac mansuetudinis tuae, i si nostro isti flentio,ac contumaciae non se -l censeas:dum enim studeo satisfacere, ac c&modare adolescetibus nostris, abducor abs te vel inuitus . illis etiam primum commentariolos ad Plautupromisi,quos nunc li me exigunt i ure optimo. patiare igitur te obsecro priores tempore, ut legulei dicerent, potiores esse iure. Pernoctabo igitur cum asinisi lautinis,Verum id ita,ut saltem tecum, ut soles dic re, sabbatizem:nullo enim pacto defuturus sum muneri tuo,sed spatium posco. Tum Saturni quoq; die literas a me expecta,si no quales ipse expetis, at saltem

92쪽

PRIMVsquales ex mediis asinis quivero. tu Vero frequentius

mecum agas, nec metiaris Otium tuum ex negotio

meo. Augusta meus ita a nobis abiit quasi poculo quodam amatorio insanus,senex est,nihilq; venementius admiratur iam pridem,quam tuam,& adolescentium Vrbanitatem . nam Meccenatem colit religiosissime .sed te Dii sospitent,superstitentq;: ego ad Pla tum redeo. Vale,& Cambianum illud numen ex me saluta. Iterum vale suadela mea. Papia. Mitto quammaturissime quinterniones illos ad Mitiensem nostrum.Item an Palatiolus ad nos iturus sit,ine certiores. uae mea sunt,illi diuidua erunt oia. ne. Panhor. Turonio Cremonae. S. P. D. Voniam te aded solicitum, ac propc anxiuvideo in Columnulae nostri salutem, ut ne

Thetis illa poetica in Achillis quidem magis :omnium primum sortem, & valentem, addas &lytum,ct hilarem puellum renuntio,cui quippe nulla unquam in re & tua gratia,& Herculis tui viri fortissimi defuturus sum Ad literas magnu immo necessarium nobilitatis ornamentum quotidie hortor,& v lentem stimulo ad mores nihil hortatu opus est,ing nuus quidem S liberalis est,totusq; aureus, ct suavis, deni Columniess,Romanus, atq; Herculis nepOS:

de quo alias vel ad ipsum Principem aliquid dicam dTu aute i felix, felix redi,atq; obiter viruillum, aut

93쪽

LIBER rectius semideum nostrum,Pontificem dico Laudensem a me plurimum saluta.Cremonae uero cum fueris,& Herculi Romano me gratum efficito,& Caucino tuo uiro ut ais optimo,' ut certe scio pereloquenti. In re autem Catoniana, ct Guariniana te plurimulaudo, ac spero fore, ut haec tui animi benignitas tibi tandem & Deos, & homines conciliet, atq; deuinciat. aut tua fortuna omnino ingrata est,aut tua uirtus sortunata euadat necesse est. Uale bonorum patrocianium, & mea lux .nt. Panhor. uronio Cremonae. S' P. D.

T s tibi curat,& studio est res Catoniana,excitabo tame scabronem,et quod aiunt sponte currentem .uolo a te igitur,et uehemeter

peto,ut Catone ita commissum facias Sperono Quaestori, viro Senatorio,ut quae Catoni ipti iure debetur pecuniae confestim exoluantur .nosti tu,an ea talis pecunia necessaria si amico nostro:tum an pro labori

bus, pro dignitate, pro fide in Principem, mereatur etiam grandiorem.Clarissimo autem Sperono cessura est haec pietas, & benignitas in laudem egregiam,

ct memorabilem. Tum Mecoenati magno,& itS Omnibus qui Mecoenatis sunt,pcrgratu faciet Speronus,

vi non unum Catonem,sed plures si debitores habiturus.Ego quom pro uirili laudes, ct gratias acturus sum,ut qui indigentia Catonis compertam habea, ct quam

94쪽

P R I M v squam bene de Principe mereatur sciam. Obligabiqigitur te,obligabis me, obligabis Mecoenatis omnes Sperono magnificosi nostras audiat preces, S uota. Tu ualecum humanissimo, ac sanctissimo Abbate nostro. Columnula tuus valet, ct deposita omni tristitia ridet, & cantat. Cnt. Panhor. Cntonio Cremonae. S. P. D. Itto tibi oratiunculam Gerardi Pontificis viri tum moribus, tum eloquentia insgnis, quam ex tempore habuit apud Patres illos Dasilienses, elegantem quidem, tua*,S doctorum omnium lectione digni ssimam. Leges tu illam, Sperleges , postea exscribendam concedes studiosis humanitatis, tandem illam ad me remittas, mihi in delitiis reponendam, & conseruandam tanquam alteram animulam. Expecto diu Plautum tuum, meus commodato abest: at tu non lentus , sed mortuus es, ct si non mortuus,certe lentus. Tui quidem illi uersus mihi cordi sunt,eoq; gratiores uenient, ct politiores,quo tardiores. Vale. ni. Panhor. ntonio Mercurio Cromonae. S. N. D. IN exoraueris adhuc domum illam Antonii , u Beccariae equitis splendidissimi,id cu vel,

mentissime cupia,non possum nec a te,nec h

95쪽

LIBER

meo Cabio scire,quod proinde aegriuscule sero,quod

silentiti,& mora ista damno cessit, & cessura est. dum eam quidem a uobis frustra expecto, domum altera amisi: quare si me amas,uel lectis literis ea de re mihi scribas. Gaudentius noster adhuc Placentiae agit. Teuero aduenturum ad nos audio hastiludii gratia, uel nos potius uisendi:quo in proposito ut perstes, noster Caudentius satis suadere potest: eum si uideris amabis,& cum mox non uideris desiderabis. Vale. it. Panhor. 'tonio Cremonae S. P. D.

Roxime ad te scripsi,& pro uirili nostra satis

pactionibus feci,atoe una Palatio nostro literas dedi. Tu uero fles, tuis hisce ut arbitror armilustris mei immemor factus: an recte, & amice agas,tute ipse cogitaueris. Ego quidem ex taciturnitate tua ea saltem uoluptate assicior, quod te ossicio reddundarum superaturus sum. Varronem suscepitam,qua de re tibi gratias neq; resem,neq; habeo,immo tibi succeiiseo potius,quippe qui adhuc ad me nomiseris uocabulorum codicem illum uetustissimum: expurga tuam hanc taciturnitatem, & librum adu

lare facias. Vale.

96쪽

t Pistolam,quam die Martis obsignasti, non

solum accepi, sed acceptam semel, atq; ite

rum sum deosculatus. Vt enim uirtute, ac

probitate te quotidie vincis, sic & dicendi suavitate in singulas horas excellis proinde te hortor epistolis coscribendis dare operam,ut facis:ita quidem S studiis prospicies tuis,& in dies tibi nouas conciliabis amici tias. Sane quidem epistolae cum plurifarie nos exoranant tum vero maxime,quod benevolos nobis quotidie comparant.QSamplurimOS,qUOS nunquam uidi,per epistolas amo,ac mutuo amare certc scio :ego

quidem,non dico tibi,cui omnia beneficia debeo, sed ne ipsis quidem vulgaribus amicis deero hoc epist lari colloquio Quid homine indignius,quam id non

agere quod facile,' cum uirtute possis agere Opi rim uero tua causa, ut per otium sceret no modo frequenter,ac benevole,quod sponte, & iure facio,posse ad te scribere,sed paulo etiam accuratiuS,ornatiUSU', quanquam pro tua propc sngulari humanitate a me non eloquentiam, sed beneuolentiam repolcis, quam,si qua in me est,& est quidem ingens, omnem erga te conferam,ac tradam: ut si quis posthac diligi a me desideret,non sm ut aiunt soluedo, hactenus tecum. Tres illos aureos adolescentes Mercurinum, D ominicum, Franciscum ita diligo, ita admiror , ut F i I

97쪽

LIBER quoddam mansuetudinis, S urbanitatis exemplum mea quidem sententia sunt digni optimi, maximis Principis beneuolentia,qui procurent,ac tractent rcsperardua saerede mihi non ab re placent tantopere Francisco Barbauariae uiro illustri. uidit vir magnus, ait acris iudicii aliquid in adolescentibus, quod dignum Principe,quem unice colit, ac dignum se diiudicaret,quod vel praecipue cedit illorum ornamentis Etenim didici id esse magnum probitatis argumentum,si quis uiro grvus,maximeq; spectato colliabuerit.adolescentes ex senibus iudica. Vale, & apud illos me iterum,atq; iterum gratiosum fac, ad quos si literas nunc non exararim, est quod imputent hisce

commentariis,quos eorum nomine, ac laude in m

nus habeo. Tres illos codices in horas auidissimc e pecto. Item Vale. ete. Panhor. Vettonio Cremome.S. P. D. Pigramma , quod a me quotidiano pene conuitio eSagitasti,in laudem Ambro- siae tuae, seci, ct ecce illud nunc ad te mittor quod retractare debes,& incudi reddere, priuia quam elegantissimae illi matronae legendum tradas . Nam si tandem intellexero illam oblectari carminibus , & Poetas uenerari, faxo, nis fallor, ut numeretur inter praeclaras mulieres . Nam & si

tibi omnia debeo , ct praecipienti quoq; non Q

98쪽

D R I M V S Hiemperare nefas est , tamen erit opera pretium scire, an ea quoq; assiciatur uersbus meis, & Poetae suo gratias habeat: labor enim omnis In ben meritos lenis est,&iucundus. Uale tu nympharum amor,& valeat illa amoris nympha.nt. Tanhor. Vtonio Cremonae. S' P. D. Citur a te tandem mihi redditae sunt epistola & suaves, ct ossiciosae. Doces item

liam quatuor illius generis ad me dedisse superioribus diebus , fit ut harum gustu , illis deperditis vehementer indoleam. Dispereant qua lo omnes & tabellarii,& muliones, quorum inc ria, aut perfidia fraudamur hac perhonesta literaria uoluptate. sed curato deinceps negotiari cautius,cuiq; tuas gemmas crediturus es, etiam atq; etiam consilerato. Perfidis quidem omnia reddundant, ct prosecto lupus est homo homini, ut Plautus ait. Caeterum quod ais, me plusquam satis est,questum spem, & fortunarum mearum moram : id tibi ut caetera assentior,non ut dissidam Mecoenati viro immortali, aut reliquis benefactoribus nostris, sed ut

peccem faciunt agnatorum meorum minae r instant,

iubent, volunt, ut redeam ad eos , alioqui mihi aliunde victum exquiram, ab eis nihil sperem omnino . Quid mihi faciundum sit, fare nunc et an

99쪽

LIBER vis utar comuni diuidundo actione sed long e, &mittale miliaribus disto:anaga id per procuratorem praepotentes sunt,& in nobilitatem hodie non admittitur actio:an vis philosopher,id est misere agam,ut Cambius vestiat id non patitur dignitas,aut genuS, tu mea aetas expostulatiam amodo, ut aut patria repetam, aut si fata negant, uel hic,uel alibi domicilium mihi constituam iam.expecto tamen duro,spero confido, fretus S Mecoenatis pietate, & stud:is aliorum. U.-rum ut senescam intersperandum, id non persuaseri ipse Demostlienes, perispe mihi dicencium e qui sperat,is mancus quodammodo,&multa est. Vale,& Marcolino Saccaro nostro me iucundum magiS,

maga facias, nam Palatio , & Ferussino literas

heri dedimuS. Panhor. ntonio Cremonae S. P.D. l Ostea qu am in Padi ripa 1 me cum Catone

discesiisti describis ea pericula quae magnatam quidemn perardua in via passus QS q,η

deis e,ut iam mihi interfuisse periculis uide V, est imbres. &pluuias sustinuisse, lati transmisisse per tenebras migrasse deviasse, at erra1se' uitam denis desperasse . itaq; dum absenti milia gratularis praesentem constituis. eo quidem eloquen euasisti . ut quae scribis agas. Iam uero tua lege: contremisco,& nisi phrigium mutas, ut Timoth

100쪽

D R I M V S a 4 ille,ac leuius moderaris, pericliter Sipse oportebit. Quae peregisti meo nomine, meo ψ mandato apud

nouros adolescentes lentc admodum audiui : expecto igitur domini Mecoenatis epistolas, postmodum toto,ut aiunt, pectore incumbam: quodq; pollicitus sum nihil uereare, statim absoluam, S plaudite dica: alioqui nec iurato mihi credas deinceps.alia quidem plura studeo,ac molior, quae si Dii dent, & in lucem prodeant,& ipse Princeps,& Meccenas sanctissimus, ct adolescentes tria sidera, & qui me amant omneS, mihi gratias agant,erit necesse,rumpentur & ilia co-dris .Piccinino meo tabellarii festinantia non scripsi, ualeat,& tu quoq; Deos oro.

SEARCH

MENU NAVIGATION