De successione principum, aliarumque personarum illustrium pacticia & anomala, quæ fit per confraternitatem, dissertationum nomicopoliticarum secunda, quà themidi spectanda confraternitas sistitur, præside Nicolao Martini, Jc. ... respondente Everhar

발행: 1674년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류:

1쪽

l l .

2쪽

VIRO

NOBILISSIMO, EXCELLENTISSIMO DOMINO I

DN FRANCISCO

ME IN DERS, JCto.

serenissimo ac Potentissimo Electori

& Belli Secretioribus,

muuis nominibus venerando, hanc

de CONFRATERNITATE

Dissertationum Nomico-Politicarum secundam,

e , qu par in, observantia D. D. C.

RESPONDENS.

4쪽

Th. i. onpaternitatis in se consideratae naturam , tum eausas dc assectiones, quaeque praeterea generalioris circa eandem sunt μωνας, uti praecedens exhibuit dissertatio; sie praesens Themidi spectandam sistet, h. e. ad aequi & retano mam seu regulam propius exiget, Nimirum , quia legibus Romano- maximdgnoscit

testamentaria , cognitae sere sunt; inquantum iuri isti, quod aliquem inter gentes, cumprimis Europaeas, usum obtinet, sive scripto, sicturis non icripto, conventionalis haec , de qua sermo est , successio conveniat, ut inde de pactionis hujus, & provenientis ex illa successonis, iustitia,constet, accuratius inquiremus. Quod cum sublimioris, neq; cuivis obviae sit indaginis, altius erat paulo ascendendum, deque Iu-ida

ris, ad quod , velut ad normam quandam notionalem,confraternita tem diximus exigendam, etymo, Yariis acceptionibus, praeprimis ea, quae praesentis est negotii, illius natura, principiis deaffectionibus, late tractandum. In quibus omnibus, tanto nobis hie esse brevioribus licebit, quo solidiora de illis alibi, coeptis annuente Deo, tradentur. i I. Iuris vocem rebus diverss tribui, nec illos amplius latet, qui prima nondum in legali audio stipendia meruerunt; nec operae precium facere illos proinde existimo, qui in varias eius significationes, multis, ac operose, pluribusque pasinis, in primo speciminum suorum seontiis spicio inquirunt, & cramben hanc vel millies coctam lectori eruditoves ad nauseam usque recoquunt. Nobis in illo sensu jam venit,quo H. Grotio de I a. LI.c. I .ns. usurpatur,& cum lege idem es norat,seu

quendam legum dicit completam. Tali modo sumpta voce, Ju d

A scrib

5쪽

Qu/m bimembrem divisionem sua, re putant & illorum nonnulli , qui gentium aliquod jus,naturalieontradistinctum, quodque hoc nomine proprie veniat,agnoscunt, Naturale non unius gentis aut populi , sed totius generis humani ci vitatem respicit: ac omnes adeo homines ad sui obitervantiam, ex natura objecti,obligat. Quae verba,luris hujus, a coeteris juris speciebus 'discrimen insigne citis indicant. Formale in convenientia aut disconvenientia sic loquitur Grati s c. . l. s. Io. cum recta ratione,aut natu- rarationali cernitur, unde nec in bruta cadere posse, ni vocem luris insensum velis ignobiliorem detorquere, quicquid pro jure bestiali Hieronymus Rorarius, aliique contendant, quisunt inter iuris privati Consultos, reliquis accuratiores, facile largiuntur. Quod nam verost convenientiae ac disconvenientiae istius fundamentum , rectius alibi docebitur. iu.

Actus, de quibus jus hoc constituit, tales sunt, ut in se spectati, debiti sint vel fieri, vel omitti: qua nota ius hoc dis are,non ab humana

tantum jur fias divino voluntario, soco ante laudato Gratius monet. Unde non ineleganter, iuris naturalis obligationem a nasura

obiecti oriri , s indesed undere inpraeceptum, duriit Ludov.Mo de Is I tract. I. dio. q. Quae sit ejus probandi ratio , tum subtilior . . tum popularior altera, paulo post explicabimus. - . Alterum ius dicitur legitimum, Graecis, uti diximus, νομιμον, quod idem nonnullis audit voluntarium, eo quod a voluntate legi . latoris praecipientis vim obligandi accipiat. Voluntas illa eum sit

vel divina, vel humanae duplex inde jus voluntarium enascitur; dis vinum scit. ac humanum. Illud quamvis cum iure naturae coniun. der e, sit nonnullis perquam solenne; ab eo tamen aliquo discrimine internosti, curateque distingui, ad multa reserta Nobis denotat E cretum legislateris Dei a voluntate ejus absoluta vim trahens ob lais-

H ALi, qui ies latum. Qualidatae desinitionis nostrae verba, squis dem

6쪽

dem re se habent, quomodo a jure, quod naturale dicimus, hoe dis

serat , clare satis ostendunt. Versatur jus hoc circa tales actus, qui antequam vel fieri yes omitti a DEO jubeantur. licite vel fieri vesnon fieri poterant, quique seposita volun e etyina, secundum se spoctati, via quicquam continent ejusmodi, propter quod fieri illos aut omitti sit praecise necessum. De hoc jure divino voluntario diligenter tractat Gratius aec Ita. ct ca II. σseqq. ad usque sinem c 'tis sin quibus aliqua non abs re sorte desideraveris; quae cum ad Theolosorum spectent examen,huc trahi temere non debent.Nobis jam quidem sussicere potest, juris istius naturam, rudi, quod alunt,Minervo delineaste. Dividitur H. Grotis c. l. dc recte quidem, in illud quod

omnes homines obligat,& quod uni est populo peculiariter aDeo da

Humanum trimembri divi ne, in civile, lathis patens, &at. Oius, dispesci l Grotius c.LI. I singula quoque divisionis istius membra dilucide satis explieat. Quam quidem sententiam suo nunc loco relinquemus, alibi de toto hoc negocio susius dc solidius disserturi. Nos uti praeter jus illud, quod singulorum populorum dicitur, aliud voluntarium humanum non agnoscimus, Ita de illo,quod Gentium nonnulli usurpant JCti,ac naturali dc civili contra distinguunt,ut pote non ente, quod dicamus, non habemus.

Civile, quod & proprium vocatur, S. r.I J-IM G. c. es Icorde LσI eu,quod quaelibet perfectasocietas,iura ruendi seommodi re eo congregata, aut qui in illa societate ius habet,constituit, fuisque ρ si ibit. Hujus a naturali, ac Divino voluntario , discrimen adeo est evidens, ut multis illud ac operose subindicare. li fuerit lumen scenerari. Verbo tantum venit hic notamum, quemadmodum , qui jus illud constituunt, populi. sunt alii, alii nobiliores ac cultiores, ita civitatis unius leges. alterius legibus incrito praeserri; inter omnia vero lura, illud, quod Romanorum civile vulgo dicimus, cultioris Europae moribus, principatum , per plura jam secula obtinere.

7쪽

vII. Hi, in trinis digertationis hujus 'cundae liliane, de iure,eluis

disserentiis, - δε vir οδω praelibatis, ad rem propius nunc. e. demus, an re in quantumjuri vel naturali ,vel voluntario, conis mens Ν, aut ab alterutro, velutroque dissidear pactum confrarerni istis, cura haud perlanctoria investigaturi. Ab illo, quod dignius est. dc una cum genere humano coepie, primam ab ipta DEO originem trahens, jure,naturali videlicet,orsum formabimus. Huic,ans' qt. congruat Factum seu forium, re ctius ut perquiratur, ad quatuor potissmum fuerit respiciendum Primum est; quomodo nobis iis rescat, esse aliquid aut juri natμ ali consentaneum,aut cum eo pugna: re 3 quod quidem nosse aecurate, tum ad multa alia, tum aemunia endae ad extera viae, nobis in praesente haud parum prodest. Ait rum ; an pacti hujuι haesit natura, ut alterius tertiipacto non comprehνυμι laedat, idque per se , non vero per accidens,ut scholae lo- uuntur. Tertium; quantum domini voluntati, indisponenda here irate tribuat ius naturae ,& an quoad actuν alienati s , aliquam in rer bona alicujus omnia b. e. μου universum, aut idorum Eanem. es res

fluuias diserentiam, ius iam congituat Z Et ista quidem tria ad primam pertinent quaestionem. . Quarxum denique & ultimum, quod ad posterioris quaesiti facit eno dationem, est, ut personis pactum hoc

mutuo ineuntibus, ut &illis,quarum interesse quovi modo poterat, solicite eonsideratis, quousque juri huic con nim ι, opendatur. Singula nunc breviter excutienda.

VIII. .

primum quod ali mi; quia praeter Decalogum, breve quidem illud, sed exactum legis naturae compendium,nullae exstant scriptae quam expedita. Quin, eo delapsi sunt absurditatis nonnulli, ut ali-ruod ejusmodi ius omniari dari , praestacte negarint. In quorum

imilia facile princeps est Carnearis, is, qui, dicente Gratia in PoI g. de LR.s Padi revenerat, quod ademias fummum erat, ni profalis non minus,q mpro vero, Piso eloquentiaeposti intende

ρο, culleotamiae, quam es Aristippur, eumque sicuti Brenaici.

' - testa

8쪽

raius uti ur. foverunt non tilia tantum , ccu docet eleganter L Pantiirmῶν s. s. c. I a. sed dc impiae, hodiernis adhuc dum temporibus, in tanta eruditionis luce, inter christianos, suffagari nonnullos, hoc magis videri mirum debet, quo major c revelato Dei verbo lux assul sit. Sed haec alid se ectant. Quomodo probetur , esse alis quid juris naturalis, necne, adeoque cum illo aut convenite aut pugnare , nobis est inquirendum. Ad iantem digitum intendit doctissumus Feldenus Elem.Juris'. Univ Upara. i. cf. N ec desunt a lii qui novas ejus investigandi vias invenire alleborarunt. Lumen scrutan- , tibus accendit II. Gratius de L B. i. duasillius probandi ra mones adducens , quarum altera subtilior, popularior altera dicitur.

Illa rei alicujus cum natura rationali aut sociali eonvenientiam, aut disconvenientiam necessariam ostendit s quae uti plus artis ins nilque requirit, ita dubio procul,altera illa longe quoque certior estae firmior. Quicquid itaque societati civili ordinatae, qualem natura appetit, cujusque vinculum jus est, conservandae, per se conducere, practico judicio percipiunt homines, neque institutum aliquod humanum deprehendunt , juris naturalis esse firmiter eolligetu et Contra ver quievit istam societate ditatuit, ae destruit, aut ut rectius loquar, naturae societatis repugnat, iuri quoq; naturali militare,est omnino putandum. maenam vero sint illa, quae societati it, urdinatae,ejusq;naturae repugnant,exacte designare,non est,nisi illius demum, qui societatis humanae conditionem ac naturam habet in . t unius perspectam. X. Huic secietatis, non cuiuslibet, sed excellentis, appetitus, ra eue rationis judicium, ac voluntatem divinam mentibus inscriptam. in Decalogi tabulis repetitam, neque uno in Scripturis loco declaratam,postea Grotrus jungit. Ad rectae rationis normam exigenda, quae iuris hujus eensentur, nullum est dubium 3 neque proinde tamen juris naturalis origo vere vocabitur recta ratio , quae,quid in actibus

hominum moralibus iustum fit, quid iniustum, dictitat quidem a iste

tamen dictatus neqye imperium est, neque debitum aut seriautomit ti vi sua eiacit, sed ex principiis certis, ac irrefragabilibus, & lumine n turae colligit, ac declarat, actum aliquem menti & voluntati divisa' , in sanctitate ejuidum fundatae, aut conformem esse a aut eidem

9쪽

repugiuare : quodque consequi hine necessum est . ab Autore naturae Deo.talem actum vel vetari vel praecihi. Quae quidem si vera sunt,

sontem juris naturalis ac originem unicam, Dei Opt. Max.voluntatem, in sanctitate & justitia ejus fundatam,ad societatis humanae per. sectioris conservationem tendentem .de qua internum intellectus nostri iudicium recte consormatum testetur, dicere quid prohibet Z Respexisse eo videntur Chrysippus& Stoici, qui juris originem non alis unde potendam, quam ab ipso Iove dicebant. vide Gror. in μου. de

quos in Annot. citat Autores. Quoties itaque actus alicujus auicon venientia aut disconvenientia cum mente ac voluntate divina, retae

rationis dictamine praeeunte, ostenditur, toties aliquid juri naturali vel consentaneum, vel ab eo discrepans probatur. Altera jus naturae probandi ratio popularior inartificialem Rhetores dicerenta quemadmodum plus habet laboris & lectionis, ita minus ingenii iudiciique requirit. Testes lia e producit gentes,si

non omnes, saltem moratiores omnes, illarumque circa ea, quae '

ris dicuntur naturalis, consensum. Huie probandi modo hon multum deferre videtur Ian. Seldenus de LM s G. I. i. c. c. Hebraeorum pro se laudans institutum , qui gentium aut omnium aut compluri um moribus, opinionibus, constitutionibus, jus na turale non meti bantur. Sed & ipse Gratii. c. haud aliter serme videtur dicare, quando non certissima fide. sed probabiliter colligi ait, juris osse naturalis id, quod apud omnes gentes, aut moratiotes omnes tale esse creditur . Quam minime certus autem sit hic procedendi m dus, pluribus, siquidem nobis id agere decretum foret, haut multo labore posset ostendi. Quia enim primo certissimum est, sentes alis quot integras, non in multis tantummodo capitibus,& partibus, jus illud olim violasse, sed integrum quoque pravis moribus & consuetudine perversa, delevisse, ab illis vix sane quicquam exspectes. consulendae sunt, inquies, illae, quae reliquis apparent moratiores. Jamjam respondebitur. Deinde quia praecepta juris litius vel principia sunt, vel conclusiones, eaeque aut prompte & citra difficultatem ab indoctis etiam, ex illis principiis deducantur; aut dissicilius & ab eruditioribus demum per discurius & ratiocinationes alias ex iisdem

principiis inierantur: sive principia ipsa, sive conclusiones spectes,

10쪽

- isto ad censensum tentium rectrsu sit adeo opus, vix invenies Principia illa cum pauca sint,& ob sui evidentiam, quod principiis

proprium est, ab omnibus, qui terminos intelligunt, vera esse agno-icantur, de illis gentium colligere sussagia, cui bono fuerit Z Con- elusiones, evidentiores praesertim illas, quod attinet, cum plusquamst verissimum, non eadem, ut Nepos Cornelius alicubi loquitur,omnibus esse honesta aut turpia,quinimb gentes etiam pro cultissimis olim habitas, moribus circa ea, quae tali modo juris sunt naturalis, disside. re; quis in tanto populorum dissensu, vςl leve aliquod indagandae veritati paratum esse praesidium putabiti Graecos reliquum omne quod erat mortalium, nec ipsis Romanis ab hoc censu eximiis , tur pi barbarorum cognomine infamasse, quis es qui nesciat Z Iidem ut de Romani,AEgyptios, artium doctrinaeque reconditae laude imprimis conspicuos, ob superstitionem ridebant. Hebraeos vero, ele ctam DEO gentem, propter ritus quamplurimos in sacris v sitatos, cumprimis ob circumcisionem tamen, ab ipso Deo imperatam, non tam contemnebant, quam exsecrabantur. De posterioris generiscon lusionibus, ut agatur, operae precium nequaquam puto mereri, eum circa illas suis institutis adhuc magis varient gentes.

XII. Hactenus dicta, quam male tutum sit, gentium consensui plus

aequo tribuere , faciunt manifestum. Quibus tamen hanc probandi, aut ut eastigatius dicam, plurium gentium suffragiis,ea, quae juris naturae sunt, declarandi, viam, q vam nullus, ut arbitror, eruditorum , simpliciter improbaverit, placet insistere, Philosophorum principis Aristotelis autori ta te se possunt etiam tueri, qui jus naturae plus semela posteriore describis, quod ubique eandem vim obtinet X. Euis. c. 7. modo id fiat in subsidium, melioribus ae sertioribus argumentis, quae nunquam militant ignobilioribus,in prima certaminis acie collocatis. Illud interim non possim nona udacter profiteri,plus conatus & pompae, qua triumphi, in ierculis ostentare videri, qui juris naturae ξρος-pta,vel ab Indorum Gymnosophystis, vel a Sinensium Consutio, vel Japonensium Bonalis, ὸ remoto barbarorum hominum aere, in puriorem accersunt Europaeum. Quasi vero magni moliminis res sit, ex autoribus in 'ulgus etiam non ignotis, testimoniorum hinc inde emiseones compilare, autPraeter laborem aliud magnopere desideret. Sed

SEARCH

MENU NAVIGATION