장음표시 사용
471쪽
446 E p IS T O L aedetrahi, pro nostra in te paterna benivolentia aegre tulimus. Videbamus etiam eXemplum in ea re toti Germaniae ac Principibus , nobilibusque praesertim, perniciosum proserri, si imperitae plebes illa ratione subducere se a superiorum obedientia ; & ordinem omnem disciplinamque vitae turbare & confundere conarentur quae Cum omnia gravia nobis &dura videbantur, tum nihil durius , quam quod cum tanto animarum fidelium detrimento ista nobis ch rissima & dilectissima natio invictae Germaniae tantis incommodis Zc Calamitatibus erat vexata . Itaque tunc paterno affectu studioque moti mandavimus dii. filio nostro Laurentio Tituli S. Anastasiae S R. E. Presbytero Cardinali, nostro & Sedis Apostolicae de latere Legato , ut nihil curae laborisque - omitteret,pro reducendis ad verum Dei cultum sanctunque & sinceram fidemChristi iis qui aberrassent, ac Circumspectioni quoque tuae omnem & meae a ctoritatis,& auxilii consiliique sui opem offerret atque praestaret: quod & illum fecisse omni cum diligentia , scimus . Cum autem nunc ab eodem Cardian ali Legato nostro intellexerimus, Circumspectionem tuam , ut bonum & religiosum Sacerdotem mmagnanimum & severum Principem decet,quorumdam amicorum & necessariorum Principum auxilio speque suffultam , instituisse experiri, ut illa, pravo paucorum consilio a fide , & Deo , & Episcopo suo debita , aversa, ad saniorem mentem reducatur civitas; ac si paternae hortationes non valuerint ,
472쪽
IAc OBI SADOLETI honestam illi vim ctiam &justam adhibere ; laetati non parum hoc nuncio sumus, tuamque in eo plurimum de virtutem collaudamus & prudentiam,Cimcumspeetionem tuam in Domino enixe hortantes,ut capere & exequi hujusmodi consilia digna tuo genere, & illa qua es praeditus dignit*te non postponas, operamque omnem dare, ut quae tibi commilita animae, in interitum abeunt errore suo sempiternum; tua vigilantia & severitate ad lucem vitamque revocentur . Nollemus vim , si aliter fieri posset. Sed si non potest, omnis vis quae salutem affert iis quibus adhibita est,est indulgentia & remissione sanctior. Quamobrem nos quidem, ut magno animo ad id opus ingrediare, tibi auctores sumus,ac ut omnes vias eXperiare quae prodesse possint, humanitatis quidem primum & mansuetud inis; ac si illae non profecerint, etiam severitatis;quando utrumque omnino est charitas. Ac nos quidem ad diversos Principes Germaniae amicos tuos, & necessarios scribimus , hortantes eos ec commonentes, ut tibi adesse firmo auxilio, communemque causam tueri tecum velint ; suamque Virtutem & opem omnipotenti Deo , & saluti patriae suae,in illa excindenda Lutherana peste,serre ac praestare : quod facturos certo credimus . Agitur enim nobilitatis , & potestatis , salutis omnium Principum causa communis , quae etiam cum honore , & causa summi Dei conjuneta est; quos etiam cuperemus ad simile foedus omnes , ac in Ratis nen. conventu inter illos clarissimos proceres faetum sutis
473쪽
4 8 EPISTOLA fuit, cum Circumspectione tua convenire; ut e set omnium incolumitas Communi tutela, 8c defensione tutior. Nos, si Circumspectio tua rem bene cogitatam , dc coeptam insistere atque exequi perseveraverit, non sumus illi, neque auctoritatis nostrae brachio , neque omnibus auXiliis, quae praestare a nobis potuerint, defuturi: idque tibi pollicemur,ac etiam ut perseveres & pergas , injungimus; qua etiam de re , ad nostros in Hispania Nuncios scri psimus, ut apud Serenissimum Caesarem omnem opexam , quo ipsius tibi quoque auxilio adsit Serenitas, adhibeant, & interponant: sicut de his tecum supradictus Cardinalis Legatus noster latius aget,cujus litteris fidem habebis. Datum Romae die 7. Febr. Is a s. anno secundo.
XCI. MATRI REGIS CHRISTIANISSIMIy.DIlecta in Christo Filia salutem, di Apost. B
nedict. Quantum dolorem acceperimus, &quantum animo fuerimus perturbati ex hoc casu acerbo , dc inopinato , qui filio tuo Regi praestantissimo, 8c nobis omni amore charissimo accidit, tuae prudentiae est existimare . Sive enim illius studium erga nos , dc sanctam Sedem Apostolicam , sive virtutem atque animum dignum illo honore quem
ll Consolatori ob filium Franeiseum I. a Carolo v. tapium 3 edita est Genealog. Sabaudia Guiehenon l. 3. pag. 43 6. nos eam alicubi e Arehivo valleano restituimus t erat tamen de in codice illo nostro cum in
474쪽
IAco EI SAD LATI 469 gerebat , sive rerum humanarum imbetillitatem variosque , & incertos Casus cum animo nostro coisgitamus , omnia sunt ejusmodi, ut magnum in eo detrimentum videatur secisse haec Apostolica Sedes ,& universa Christiana Respublica . Nos quidem
adhuc propemodum stupemus , nec satis mentis sumus compotes , cum defigimus cogitationem no stram in consiliis summi Dei, qui haec rara, & mirabilia quandoque evenire vult, ut ab omnibus in telligatur, unam esse in rebus stabilem , Ac firmam , quae ipsi tribuitur fidem, ac pietatem ; cetera omis nia incerta , Caduca , fragilia, quibus confidere nemo sapiens possit. Cujus rei documentum, si unis ruam alias, nunc prosecto maximum , & apertiumum a Domino Deo datum est . Sed tamen . etsi res luctuosa, δc acerbus est dolor, quem te matrem indulgentissimam pro tali filio accipere necesse est ,
Cujus nos etiam calamitatem patrio maerore prosequimur ; attamen tibi prudentissimae & religiosissimae seminae omnis tanti doloris levatio ab eodem ipso Deo petenda est . Illa enim disponit res nostras secundum altitudinem divitiarum consilii sui, per quam quae nobis saepe aspera & intolerabilia videntur, eadem proficua & salutaria sunt. Siquidem multa sensibus nostris gravia incidunt, Ac molesta,
quae eadem animabus afferunt salutem . Omni enim honore Ac dignitate hujus mundi, salus animae multo est praestantior , quam maxime affert, dc comparat patientia, cujus omnis actio , atque exerci-
475쪽
ες O iEPISTOLAtatio in rebus adversis cernitur . Atque , haec nos
non ideo scribimus, quin ma&imam spem habeamus, di filium aliquando tibi,& regnoGalliaeRegem suum, di nobis, ac Sedi Apostolicie nobilissimum Principem restitutum iri ; quam spem in nobis , & Dei
honitas, ac providentia, Caesaris benignitas valde confirmat; sed ut NobiIitas tua patienter suum casum ierendo, atque ipsi Deo ultro gratias agendo , omnemque suam fidem in eo collocando , Celerius divinam opem , ac clementiam impetrare mereatur . In quo nos quoque , nec tibi, nec filio tuo deerimus. Quantum , & noitrae apud Deum preces . & apud optimum Caesarem valebit auctoritas, instabimus , & nitemur, ut sit filii tui salus , ac libertas in pri itinum locum re1tituta r quod majore cura, dc studio efficiemus, quam audeamus nunc
polliceri. Tu si quid esse in nobis albiciare, quod opportunum esse possit ad tuum dolorem Consolandum, atque levandum , ita volumus confidas , id totum tibi paratum esse , ut nihil simus gratius hahituri , quam ea omnia tibi priestare ossicia, quae certissima esse testimonia possimi nostrae singularis ,& propensae in tuum . & filii tui amorem volunt iis . Datum Romae die 4. Martii Isas. anno se
476쪽
XCII. MATRI REGIS CHRISTIANISSIMIDIleeta in Christo filia. Quod intelleximus te
aliquantum aegre tulisse , quod noa , qui prius dilectum filium nostrum Ioannem Cardinalem de Salviatis Legatum ad Carolum, Regesque alios,& Principes, communis pacis 8c concordiae causa destinatum iter per Galliam habere institueramus, deinde commutato consilio , ut maritimo cursu uteretur injunximus; id nobis non parum molestum fuit: nostras enim actiones optimo animo susceptas in suspicionem adduci, non possumus satis aequo animo ferre , praesertim apud te; quae de nostra in te , ac charinimum in Christo filium nostrum Regem Christianissimum , natum tuum amantissima voluntate , si adhuc parum certa es, & etiam nunc dubitas , prose sto rem alienam a tua prudentia , 6c de nostra fide, ac natura injuste detrabis; si vero non dubitas, planeque esse conscia potes, nos animo
amicissimo nihil aliud, nisi de pace universali, dc de filii tui salute, ac liberatione cogitare , indignum est, te vel suspicari aliquid sinistrum de nobis, vel si nihil suspicaris, dare tamen indicia, dc sermonis argumenta, per quae ceteri, te suspicionibus adversus nos offensam existimare possint. At nos , quod ad rem ipsam pertinet, qua cura fuerimus, qua sol, F f a citu-
ε satisnete qaeren I,quod Io. salν latum Legatum ad Carolum rimissam in in trimum iter suseipere Iussisset ι 2 de asserenito filio in libertatem . Disi tiroci by Cooste
477쪽
sa EPIs TOLIEcitudine, ut ne bellum immite & asperum, quod imminere in Galliam, atque erupturum esse videbatur , recrudesceret, totaque Christianitas diuturnis armis alIlicta & debilitata, hoc etiam vulnere concideret ad ejus perniciem prope supremo , testis Dominus Deus,& testes toties a nobis, & tanta Cum cura scriptae misseque litterae , testes nuncii, quos jam multos ob unam hanc causam quoquoversum destinavimus. Sed haec testimonia ita volumus apud te fidem obtinere, si tu ipsa quoque optima testis es: sunt enim haec omnia a nobis , tua Nobilitate conscia, acta, & transacta; & nunc , cum Leg tum nostrum jussimus ad Caesarem ire , atque in Huspaniam de pace , & filii tui liberatione , & hujus
sanctae Sed is dignitate a sturum ; prima nostra cogitatio fuit, ut ad te ille primum contenderet, Conferre tque , & communicaret tecum nostra consilia, quae maxima ex parte ad tuum Commodum pertinebant. Sed cum repente, & praeter expectationem non solum nostram , verum etiam insciis illis .
qui Caesaris victoriae in primis adjutores, & in agendis rebus fideles ministri electi erant, qui ejus consilii participes ferent, dii. fit. nobilis vir Vicerex Neapolitanus Serenissimum filium tuum in Hispaniam
transportasset , nos hac inexpectata re Commoti, ac dubitantes, si Legatus noster deliberanti Caesari non adesset in tempore, ne quid fieret consiliis nostris & pacis , & dignitatis conservandae Contrarium ; Legatum approperare jussimus, dc omisso itinere
478쪽
IA OBI SADOLE PI. 6ς 3 itinere terrestri, quod longum , & tardum fore videbatur, classe navigare. Dabat autem nobis causam non Caesaris ipsius mens, aut parum propensa ad omnem Clementiam , & humanitatem voluntas,
sed quia sciebamus , quam multi esient, qui quo aut
actiones suas clariores facerent, aut fidem , & industriam suam magis jaetarent, ceteros , & facile,& libenter calumniarentur e quorum iniquitati, in ipso articulo capiendae deliberationis fuit occurrendum , ut ipsius Caesaris, quanquam firma, & reeta per sese mens, nostris tamen etiam consiliis , & monitionibus adjuvaretur . Consilia autem nostra quae sint, quanquam tuae Nobilitati notissima esse debent, tamen hic aperte , & ingenue profitebimur, cupere nos & suadere , ut belli Causae omnes amoveantur, ut salus, & dignitas filio tuo reddatur, ut noster. & Sedis Apostolicae honor conservetur :huc. Curae omnes nostrae, huc cogitationes tendunt, in quibus non minus Caesari ipsi consulimus , quam aut tibi & filio tuo , aut nobis. Cum enim dipni-
tatem utriusque nostrum illius voluntate confirmari quaerimus; maximam illi prosecto attribuimus dignitatem, qui quod victor tanti belli extitit, potuit etiam casu evenire: sin autem bellum , dc victoriam pace, & prudentia composuerit, erit ista laus jam propria , & perennis ipsius Caesaris .
Haec sunt, quae a Legato nostro ad Caesarem desexuntur , quae quia celerius deserenda erant, idci co eum jussimus maritimis cursibus approperare:
479쪽
4ς4 EPISTOLAE& tamen mandavimus , ut cum primum appulisset Massiliam , homincs certos ad te mitteret , qui texerum harum omnium redderent Certiorem , tuaque mandata exposcerent, dc illa ipsi Legato referrent; quod ab illo fuisse factum non dubitamus. Illud pro nostrae conjunctionis amore Nobilitatem tuam paterno actetu monitam volumus , ut minas, &verba atrocia, quae isthic in nos & Legatum nostrum jactata feruntur , compressa esse velis; quae etsi incredibilia sunt, tamen cum sermonibus hominum circumferuntur,omnes in eam opinionem adducunt, tanquam parva apud Vos habeatur Sedis Apostolicae ratio : quod cum nostrae & ejusdem Sedis dignitati
contrarium est, tum Vero rebus vestris etiam Inutile . Nihil enim in existimatione , ut nobis vide tur , neque in Opinione acquiritis, cum honori Sedis Apostolicae, & nostro detrahere judicamini ἡSed haec , ut salsa sunt, sic etiam ut falsa esse appareant , a vobis est, tuae potissimum Nobilitatis prodentia operante , contendendum. Nos quidem , quantum nobis datum desuper fuerit , neque de amore nostro erga te , & filium tuum ι neque de e ra conservandae communis omnium dignitatis quidquam remittemus ι omniaque experiemur, ut imtelligant omnes, oscio boni pontificis, diligentiam nostram non deitiise ; sicut Deo freti . & in bonitate Caesaris fiduciam habentes , piis nostris consiliis
divinam clementiam opem confidimus allaturam Datum Romae. SadoI.
480쪽
Iaco BI SADOLETI. 6ssXCIII. CAESARI .
CHarissime &c. Etsi diebus superioribus,cum bel
lum in Italia maxime arderet, nos miserantes duram hujus nobilissimae regionis conditionem ac gregi nostro dilecto, pastorali cura affecti, alia quadam via ad communem pacem tendebamus , sublatisque inter Serenitatem tuam,& Regem Francorum distidiorum causis, concordiam suadebamus: tamen postquam Deo omnipotenti aliud visum est, atque
ejus nutu ac numine , arma non per compositionem
dimissa sunt, sed per victoriam detracta; id quot
evenit , evenisse nos quidem laetamur , ut ad arbitrium & providentiam tuam, cum magna tua gloria bello feliciter confecto , ipso Francisco Gallorum Rege capto , & in tuorum ducum potestatcm re- .dacto, salutis & quietis omnium spes ac ratio delata fuerite in qua constituenda hoc tibi magis elaborandum est, quo sunt in te divina beneficia majora. Nam cum tua Serenitas assecuta suerit victoriam , cui similem , nec prisca unquam saecula viderunt , non in eo tua magnitudo ampla est, quod viceris; potest enim hoc saepe etiam indignis fortuito'ca-1u evenire ; sed in eo tua virtus praeclara & glori sa futura est , si hac victoria, juste, temperate, prudenter usus fueris . Quanquam nos hoc magis ex abundantia cordis & amoris erga te nostri scribi-
I De victoris gratulatur , quam de Francisco I, retulerat Disit jgoo by Coo le