장음표시 사용
481쪽
ΕpIs To LRmus, quam quod judicemus, te hujusmodi monitio. nibus indigere, quem semper novimus tum Deo deinferentem tantum , quantum ab optimo Principe aequum est deserri, tum in amplissimis donis ac beneficiis , quae tibi ab eodem tributa sunt, gratiam illi & pietatem semper reserentem . Sed est hujus temporis occasio ejusmodi, ut nunc maxime per te providendum sit, ut Omnes intelligant, victoriam& selicitatem tuam omnibus saluti & commodo esse , quo maxime modo illa stabilis & diuturna futura est; in qua tamen voluntate ac deliberatione &manere te, & esse mansurum, tum tua proba mens& justissima natura , tum etiam duces & actores tui hic sua virtute & temperantia ostendunt: in eorum enim modestis actionibus jam apparere omnibus in- eipit lumen integritatis & sapientiae tuae. Nos qui- . dem pro nostro perpetuo de tuis praestantissimis virtutibus animi judicio , proque ea benivolentia qua Serenitatem tuam semper mirifice prosecuti suimus, tibi de omni tuo honore, & gloria, & amplitudine gratulamur, maximamque ad nos ex iis rebus laetitiam pervenisse confirmamus . Ac , quod cum voluntate summi Dei, & Italiae tranquillitate, omniumque salute fiat, tibi ad tuam victoriam &klicitatem stabiliendam , augendam , confirmandam , omnem nostram opem , amorem, studium,
auctoritatem, diligentiam , deserimus & pollicemur . De quibus omnibus & aliis etiam, quae arctius& melius meam optimam voluntatem in res tuas osten
482쪽
IAco a I SADOLEr I. gostendant,dedimus mandata per litteras dilecto filio Baldassari Castiglioneo Notario &Nuncio nostro, aut eo absente Io: Corsio Oratori Florentino , ut cum tua Serenitate uberius & plenius agant, quibus . illa fidem omnem habebit . Datum Romae I x. KLLMart. Μ DXXV. Anno secundo.
XCIV. DOMINAE MARGARITAE R. DIlecta in Christo filia. Ex regione Hollandiae,
& circumadiacentibus locis , in quibus tuae Nobilitatis potestas& auctoritas summa est , quot die ad nos deseruntur querelae adversus complures, qui ejus quae nunc debacchatur haereseos perfidia inquinati, vetusta Ecclesiae Sacramenta , & fidem sinceri cultus Christi, non modo transgredi, sed palam etiam reprehendere & oppugnare audent; quorum impietas etiam aliis potest esse nocumento; cumque nos de Nobilitatis tuae religione dc pru
dentia ita sentiamus, ut de Catholica & in primis
a Austriatae, Maximiliani Imp. fillae,quae mortuo Phlliberto tr. Duee sabair-
illae a. so . cui nupserat a. Iso . post Iohannis Hispani Infantis mortem . an Germaniam apud patrem se receperat. Eidem Provinetarum BeIgieartim guram pater commisit a. Isos. ut Miraeus in Curam. Best. easque rexit ma
gna prudentiae fama , de Catholieae Religionis tuendae studio . De suis ipsa ia- ortuniis de vita seripsit, praeter alios multos . de quibus Culehenon in Hist. Gen. Sab. pag. Is. Euefut G vemante des Padis-Bas se aequit rant de reputation parsa pruince o, mer Nisuse eonduite .gup esus les Historaens Hamans ι' om eout lautemet Iosie.Φρarrieulierement des solas qu' elle pririnarrester leprorretqueDisrit en rasProvinees ta mouvelle heresa deIulier. Μechliniae mortua extremo anno I s Io. Huis ergo de coereenais Luthermis Bareticis scribit clemens .
483쪽
4s8 EPISTOL Rexcellente muliere sentiendum est , quam ipsi scimus , quo ingenio & quanta polleat virtute , tecum
communicare eam curam voluimus , quae nos pro
. nostro pastorali osscio vehementer premit. Habemus enim ante Oculos nostros propositum , quid a nobis postulet & requirat ipse Deus, cui soli regnum animarum subjectum est, quibus nulla est preciosior , nec majoris aestimanda possessio . Hujus regni tutandi & defendendi laborem nobis hujus, quem gerimus, honoris pondus infert, quo vices Christi gerentes, de salute animarum soliciti esse debemus. Nec desumus officio , qua nostrae pertinent facultates; nam & consilio & hortatione, &cura & monitis, errantibus subvenimus. Si qui vero sunt pertinaciores, aut si quorum furor salutarem medicinam pastoris sui non recipit, nobis est ad Principatus de Potestates confugiendum , &eorum providentia ad auxilium invocanda; ut eorum auctoritate & metu , qui alias negligunt, ad 'sanitatem reducantur . Hoc nos consilio requirimus Nobilitatem tuam paterne atque amanter, ut adesse nobis ad juvandam rem Dei, & ad fidem Christi immaculatam conservandam serre opem velit, in eis locis praesertim , in quibus tu & jubendi & vetandi obtines potestatem . Ac novimus quidem haec mala ipsa, tibi displicere: sed in tanta virtute re
tanta potestate tua, non solum aegre serenda sunt, quae adversus veterem morem sanctae Ecclesiae tentantur di proteruntur, verum etiam justa severita-
484쪽
Iaco EI SADOLETI. ς 9 te vindicanda. Idcirco enim Nobilitas tua praesecta a Deo est illis populis, ut in obedientia eos re tineat & Dei, & Majorum. Neque vero tu post illum diem , qui extremus paratus est omnibus, quicquam serre poteris ex tantis opibus, quibus praedita nunc es ante tribunal summi Dei , quod magis tibi patrocinio & adjumento esse possit ad immortalem
beatam Vitam consequendam, quam curam & dii, gentiam adhibitam inter tuos, ut animarum salus, quarum maxime Deo cura est, inviolata custodiretur . Hoc est proprium virtutis tuae, hoc pietatia &religionis , quam semper erga Deum integram pr.estitisti, ut & vetus tuae laudis opinio apud omnes homines confirmetur , & spes beatae immortalit
iis tibi apud Deum sit exploratior. Nos hac eadem de re ad dilectum filium nostrum Erhardum tituli sancti Chrisogoni Presbyterum Cardinalem Le dien. scribimus injungentes , ut diligentiam & λ- Iicitudinem circa ista adhibeat; cui tua Nobilitas omni ope & auxilio ut velit suffiagari, illam in D
mino valde adhortamur. Datum Romae apud Sa ctum Petrum die xx I. Aprilis Μ. D xxv. AIMO se
485쪽
ICv. CAROLO ROMANORUM IMP tCHarissime in Christo fili noster &c. Cum a pris
mis temporibus Pontificatus nostri, intelligentes in quam curam dc laborem, & in quae tempora Christianae Reip. nos ad tantae onus solicitudinis Deus omnipotens vocavisset, institissemus procurare & suadere pacem , sine qua Christianitatem tot & externis ic domesticis malis, damnis, in commodisque attritam, proximam esse exitio videbamus : recordamur, nos ex ossicii potius nostri debito, quam quod spe ulla teneremur, ad eam actionem tunc adductos fuisse . Etsi enim Deum sciebamus omnipotentem mutare saepe repente consilia hominum in melius , & quae dissicillima videantur , ea cum omni facilitate conficere , tamen in tantis armorum contentionibus & diversis Principum Christianorum sententiis non cernebatur paci locus, quam cum suadebamus, & ad eam hortabamur, proponebamusque ea quae nobis videbantur ad pacem propiora esse , studio magis & desiderio conscientiae nostrae satisfaciebamus, quam spe proficiendi aliqua sustentabamhir . At vero nunc , postquam ejusdem Dei omnia gubernantis judicio, quod tunc commune tibi cum aliisPrincipibus fuit, id totum videtur esse ad tuae Serenitatis arbitrium,
a Diligentissime de paee seribit; & quod a Turcis perieulum immineat, &quod turbis Haereticorum serviat Germania o
486쪽
Iaeo AI S A DOLET I. 46 Ipotestatemque delatum , ut penes te unum jus belli pacisque sit; eadem quidem sumus cupiditate &sententia , ut conficiatur pax, sed spe & fide ducimur multo majore . Satis enim aspirare coeptis o-- ptatisque nostris Deum cernimus , cum quod ab eo supplices precabamur , ejus nobis concedendi ....
ad optimum & Maximum Pontificem dignissimumque taesarem videmus delatam esse potestatem. Nos vero, qui tanto studio curabamus pacem, tunc cum pacis pene omnis ratio desperata erat; nunc in tanta spe nostra , tanta expectatione justissim ae& Clementissimae tuae mentis ac voluntatis , si ab illa
pacis actione desisteremus , faceremus injuriam prosecto & ipsi Deo & honori nostro , neque tunc pacem voluisse, sed aliud quiddam spectasse videremur . Sed si quippiam habemus vel habuimus un-j quam desideriis nostris magis propositum,quam Pa cem, digni sumus quos non exaudiat Deus. Si vero nostra consilia ipsius Dei honorem, communem Christianitatis salutem, & bonum optatae pacis spectaverunt , eumdem Deum oramus, ut Serenitatem
tuam, in cujus manu pacem esse voluit, pacis jubeat esse effectricem ; hoc est, ut quod sanctistimam mentem tuam desiderare cernimus nihil enim clarius est , quam te velle pacem & appetere ejus conficiendi & transigendi , remotis impedimentis Omnibus , tibi a summo Deo tribuatur facilitas . Sed Cur pax maxime necessaria sit, aliqua dicenda sunt, non tam illa quidem nova genere, quam gravia diu
487쪽
turnitate . Quibus nisi citum remedium adhibeatur. ut in effoeto mortali corpore , longior morbus exitium & mortem affert, sic in Christianitate jam defatigata Ac attrita proximus est interitus expectandus. Urgent enim dc opprimunt duo gravissima m Ia atque incommoda Christianitatem,quorum alterum est a Tuicis, qui continuis successibus elati, &nostra ignavia ac negligentia in spem maximam erecti, Christianae Reip. penitus opprimendae ineunt rationem . An tu trecentarum navium paratam
jam classem & terrestres exercitus in armis adesse julsos, alio consilio, aliaque mente coactos esse putas, nisi ut Septentrionales Christianorum provinciae ab ipso littore Illyrici usque adPoloniam impiis illis armis & signis obruantur 3 An nos haec soli imtelligimus, tuaque Serenitas harum rerum ignara est 3 Deseruntur quidem ad nos primum ex omni parte querelae, nec quicquam jam crebrius aures nostrae percipiunt quam oppidorum Christianorum direptiones, hominum praedas , eXcidia agrorum , cum quotidie sere miserorum sanguinem effundi, viros & virgines in teterrimam servitutem abstrahi,
urbes, & oppida capi audiamus. Sed in his malis illud longe gravissimum malum est, quod qui periculo proximi sunt , quorum in periculum cum nostro conjunctum , ii tamquam laethali somno oppressi , nullam videntur ducere sui propinqui
exitii rationem . Atque hoc malum eXternum
est . Quid illud intestinum ac domesticum, quo
488쪽
Ixeo BI SAD LETI. 663 nullum majus neque perniciosius ulla unquam spexit aetas quod tua Germania tantis jam cladibus & seditionibus involuta est , ut nemo in ea jam sit, qui habeat exploratam rationem non solum dignitatis , sed etiam salutis suae. Increbuit enim in animis imperitarum plebium furor immissus illis a Dei hoste,& ejus hostis ministris, impiarum haeresum
auctoribus , per quem, conjurationibus nefariis popularium , omnis nobilitas di omnis ordo Ecclesiasticus in exitium vocatur , qui suror quorsum irrupturus sit, graviter pertimescendum est. Non enim cernimus finem neque modum . Sed per Deum immortalem, si tantis calamitatibus afflictae & perditae Christianae Reip. celeri pacis remedio non su Veniatur, quid tandem spei aut salutis reliquum omnibus esse potest 3 Quis vero alius pacis & auxilii praeter te idoneus futurus est auctor, qui ejusdem
Dei omnipotentis beneficio, tantis e caelo muneribus es illustratus, ut facile appareat, quaesivisse si-hi Deum secundum cor suum Regem unum, tanquam
alterum Davidem , qui Dei hostes conterat, populis fidelibus parcat; cuous tu Dei & propter Virtutem ac religionem , amplissima beneficia meruisti, &ejus beneficentiae propter pietatem gratus esse vis, ad pacisque consilia aspiras. Ac pro tua singulari sapientia optime cernis, remedia, & auxilia tot perniciosis Christianitatis cladibus quam primum esse necessaria. Sed ut voluntati tuae locus sit ; ut quod
religiosissime, & christianissime designasti, opere &facto
489쪽
464 . E n I s T O L nfacto compleas ; idcirco haec est a nobis tecum suscepta adhortatio . Confidimus maxime bonitati tuae, deserimus virtuti, prudentiam quoque & magnitudinem animi cognoscimus. Sed si honori Ac gloriae tuae satisfactum a Deo est, si quae prisini belli & controversiae causa fuit, ea est & tua insigni victoria, & ipsorum consessione hostium terminata: si nihil est majus aut amplius L quod moderatis reprudentibus animis posci ab immortali Deo possit, quam quantum tibi caelesti illius beneficio est tributum ς Oramus precamurque Serenitatem tuam , ut inconditionibus pacis tractandis de te ad eam partem ...ut magis propter desiderium pacis,faciles & benignas conditiones tulisse , quam propter dissicultatem conditionum, paci locum non reliquisse vide Te.. Hoc petimus, hoc hortamur, neque dubii sumus , te ad omnia liberalia & humana promptum esse. Sed ut tua praeclara mens , in sua bonitate &sententia permaneat, deprecamur. Nemo unquam
princeps suit, qui majora senserit erga se Dei omnipotentis promerita , quam experta est Serenitas tua. Sed nemo etiam extitit unquam , qui illustriorem occasionem habuerit reserendae illi gratiae Scimus nos & testamur , & vades & sponsores inter te & Deum esse volumus; si tua auctoritate & ct mentia , his luctuosis temporibus constituetur pra , nullum unquam Principem δc Regem nullum , aut majus obsequium Deo praestitisse, aut ullo tempore esse praestiturum . Carpimur paulatim , conci dimur a
490쪽
Iaco BI SADOLETI. 66ς dimur , in angustias redigimur, atque ex orbe terrarum universo , qui iere totus aliquando Regi
Regum Christo Iesu Salvatori nostro paruit , intres vel quatuor Christianitatis provincias repulsi ila coarctati sumus, quae solae restant integrae : aliae, aut penitus Deo rebellarunt, aut impiis sectis &haeresibus ad rebellandum sunt propinquae , aut in tanto periculo constitutae sunt, ut quali pro desperatis & perditis habeantur. Quaenam quaesumus tanta nos agit praecipites Dei ira , ut pestem & inter tum nostrum ipsi met approperemus 3 Convertamur ad ipsum Dominum , &cum illi iras & injurias nostras condonaverimus , speremus ab eo consequi misericordiam ; quae certe non deerit , si pie dc humiliter fuerit petita. Et haec tamen omnia in manu tua potissimum, fili carissime, sunt, quae si te, ut confidimus , ad constans pacis consilium converteris , erunt tuo ductu & imperio non salvae solum Christianitatis res, verum etiam florentes. Non minor est gloria parcere hostibus devictis , quam eos vincere ; pietas autem, & virtus, & sapientia . multo major , pro coelesti imperio serre signa in Dei hostes, quam pro terrenis rebus depugnare . Nos certe ardentes benivolentia erν te , dc studio laudis tuae , ea confidimus tibi, quae arbitramur utilitati , dignitati, amplitudini tuae accommodata quid Dominus Deus appetat , perspicuum est ,
nullum quidem illi est pace gratius & placabilius sacrificium : tua mens jam plurima & clarissima