Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

466 EPISTOL Esigna dedit virtutis dc religionis in summum Deum maximae; nemo est qui non ita e X istimet, pursonae dc dignitatis tuae ipsum esse patronum & protectorcm Deum: quantum illi debeas , cogitare tuum eth; nostrum admonere , quid nobis Videatur , tantae contervanda: Dei gratiae ecte expediens. Illud quidem extremum , quod nostri erga te amoris est adjungimus' cupere nos quicquid egeris &consulueris, 'id Deum ipsum immortalem dc omnipotentem , bene dc te liciter tuae Serenitati evenire jubere : quemadmodum de his, & siqua reliqua sunt , mandavimus dilecto filio Baldassari Castilioneo Notario & Nuncio nostro , ut cum Serenitate tua ageret ; cui illa fidem summam priebebit. Datum Romae sub anulo Piscatoris die γ. Μ i Isas. Pontificatus nostri anno secundo .

DIlecte fili. Litterae tuae die II. , & Ta. hujus datae, gratae nobis majorem in modum , & jucundae fuerunt: declaraverunt enim candorem, Jc virtutem animi tui, de nobis ac rebus nostris aman

a Nuncianti ea quae acciderant osse ose respondet. Epistola In die adseribendo certe mendosa t nee enim convenire simul possunt annus rea . R Clementis annus a. Falsum esse primuin annum liquet ex die quo Borbonius obiit s. Maii I say. Praeterea vel ex privatis.Sadoleti .litteris conitat, eo an inriti v. Mail iam eum Carpen oracti futue . Ad hunc ergo annum I Ia s. cIa metatis , a dic R II Kal. Decembria secundum pertinet epistola .

492쪽

JACOBI SADOLETI. ψ6γ& in posterum facturum non dubitamus . Dum enim curas, ut nota nobis sint , & ea quae accidunt,3c consilia cum illis tua , satis plane ostendis quam erga nos geris benivolentiam, ab optima eam dc sincera procedere Voluntate , pro qua, ut debemus , pari certe tibi amore, & studio respondemus; quod utinam accidat, ut re possimus declarare. Nos&de iis quae scribis ad nos sentimus idem, quod tu ,& ut nos de singulis rebus quae in dies eveniunt facias 'certiores te valde hortamur .... quem pro se ctum, Curae, Jc adminis rationi rerum Caesaris in illis locis admodum gratulamur . Sapiente enim re probo rectore , omnia sperandum est recte , 8c moderate esse agenda , quod tuae mentis bonitas , con

siliique prudentia & pollicetur, & pnesti tura est.

Datum Romae die a o. Iunii 1s 27. anno. secundo.

XCVII. HERCULI GON ZAGAE .

Il. Fili . Gravem nostrum dolorem quem exbon. mem. Sigismundi Cardinalis Gongagae

G g a patrui

r consolatoria de morte Cardinalis SIgismundi longa gae . Mortem subiste ait oldoinus r. 3. eol. 26r. ex monumentis Vaticanis dis 4. ρνε I, a mciaeonio vero.ς. Octobras . Ciaeonium errasse vel hae epistida deumnstrat a Herculem mire laudant huius temporis historiel . praeterea Bembus . Hosias . Sadoletus. Natus annoa xv.creatus est Epileopus Mantuanus .cedente eo munere Sigismundo patruo . Aunorum xxi I. Cardinalium collegio ann. sa T. Cle mente adscitus : Concilio Tridentino Legatus praefuit; cui muneri immortuus mense Martio Is 63. Extant ad eum Sadoleti privata epistolae, atque inoer e ιιb. RU. l. qua consolatur eum de fratris morte, atque inter eetera I uti m

alter mihi facile veniret in mentem, qui tecum videretuν esse compἀν- a qui in tanta nobilitate tantam mansuetudinem cte. Disitigoo by Cooste

493쪽

468 EPISTOL Rpatrui tui morte accepimus, cum alia quidem multa sunt.quae possunt consolari: nam 8c ipsius, quoad ViXit, virtus , ac pietas erga Deum , propter quam certa prope spe & credulitate nos ra, ejus ipsius Dei est misericordiam consecutus; & honoris splendor

ac dignitas, qua nobilillimam domum & familiam

Vestram exornabat, magnum aflerunt nobis aeoritudinis levamentum : sed nulla res in nobis consolandis est praulantior, quam quod in te, fili perdilecte, 8c in praeclaris tuis virtutibus conquiescimus . Ut enim translatae plantae , saepe laetiores uberioresque consurgunt; sic in te dc accepta a Majoribus nobilitas, & dotes patris, Patrui, aVorumque tuorum e L floreicunt etiam magis, accedente doctrina, cui tuita deditus es, ut optimae artes in te cum optima mente & natura, quasi ad te certatim ornandum, Contendere Videantur . Quamobrem nos te , ut si filius esses ex nobis natus, humana etiam benivolentia

Prosequentes , ut vero talem & tantae spei in Chri- 1lo filium paterna charitate complexi, Devotionem vestram primum in Domino hortamur , ut serre aequo animo casum hunc doloris tui,& divinae voluntati acquiescere non postponas. Quod vero dc nostri in te amoris proprium est,& tua eximia virtute

probitateque dignillimum , tibi in verbo veri summi Pontificis pollicemur; nos quicquid honoris &Ornamentorum in patruo tuo vestrae familiae amisi sum est , id totum in te ipso restituturos ; teque in proxima Cardinalium creatione , cujus tempus non

longe

494쪽

I A c o EI SADOLETI. 469 longe abest,ad honorem summi ordinis,& ad amplitudinem eximiae illius & praestantis in Ecclesiam Dei dignitatis libenter & s udiose esse sublaturos: in quo quidem honore ac judicio, & nostrae erga te voluntati satisfacimus , & hujus S. Sedis commoditati cujus etiam interest, tales & tali spe praeditos, tantisque virtutibus ornatos habere penes se sitorum honorum & maximorum praemiorum participes equorum & dignitate , ipsa quoque resplendeat, &consiliis adjuvetur . Datum Romae sub anulo Pisc, toris Pontificatus noliri anno secundo.

XCVIII. MARCHIONI MANTUAE .

DIl. fili. Gravi nuncio turbati sumus ex obitubon. mem. Sigismundi Cardinalis Gongagae patrui tui'; neque ideo, quod aliquid illi mali accidisse existimemus, qui cum virtute & bonitate eximia parem erga Deum pietatem habuit conjunctam , & fratre tuo , fratris sui filiis clarissimis, or-patissimisque viris Τ, aliis quoque muneribus & auctoritatis & opum a Domino Deo ita insignitus, ut omni ratione beate vixisse in hoc saeculo cxistimandus sit; sed quia nos hominem charissimum , sancta

495쪽

4 o EPISTOL ESedes Apostolica Cardinalem dignissimum hoc maxime alieno tempore amisimus . Quod si nullus proprius hujus damni nobis incsset dolor , possemus ei vel de praeterita vita gratulari, vel de praesenti , & aeterna quam assecutus est gaudere . Siquidem com fidimus summi Dei misericordia , illius optimae voluntati assistente, ad immortalitatem illum beatae idicoelestis vitae fuisse sublatum . Sed , ut hac ille felicitate jam fruatur , nos tamen ejus morte , ob singularem nostram qua illi affecti fuimus benivolentiam,

non possumus non dolere ; cum praesertim tuo quoque dolore non mediocriter moveamur: paterno

enim affectu tuam Nobilitatem prosequentes, omnia tua & laeta & tristia, aliqua ex parte ad nos putamus pertinere . Quoniam vero hujus acerbi casus unicum levamentum patientia est, & divinae voluntatis in bonam partem acceptio ἰ nos quidem molestiam nostram, ipsius defuncti memoria,& recordatione illius praestantium virtutum consolabimur; tuam Vero Nobilitatem ita ad aequitatem animi revocare contendemus, ut si quid in patruo tuo tibi δc familiae tuae amissum honoris . atque ornamentorum est , id simus tibi, Deo concedente, propediem relaturi, tuumque moerorem,quoad nobis licitum fuerit, in non minorem laetitiam Conversuri. Datum Romae sub anulo Piscatoris die 8. Octobris Isas.

Pont. nost. anno secundo .

496쪽

IX. BARONI . DIlecte Fili. Cum in hoc gravi , ,& turbulento

motu , quo Turcarum tyrannus ad bellum inferendum Hungariae se apparat, eas partes curarum,

dc solicitudinis capiamus , quas onus praegrave Pontificatus nobis imponit , videamusque dc auxilio nostro opus esse & consilio; auxilium quidem illud mittimus quod possumus: summam enim albquantae pecuniae ex maximis vcrum nostrarum , &Sedis Apostolicae angustiis comparatam ad te transmittimus; quam , dc omnes illas pecunias , quae reliquae apud te , aut dilectos filios Fascaros depositae sunt, volumus per te in hoc omne opus defensio

nis istius regni dispensari, sive te ipso expendente , sive per alios, quos judicaveris idoneos, diligenti

tamen ratione omni per te retinenda, quando , 'Equomodo impendatur. Consilio autem in eam rem potissimum instamus , ut cari simus Ludovicus Rex in castra se conferat , dc in suo exercitu animandis,

atque adhortandis ducibus, militibusque suis versese tur : nisi enim id faciat, Ac offensionem belli ac

I Contra solimanum ad sust Inenὀum bellum in Munearia, petuntarium sui fidium mittit. Iampridem Leo, vix factus Ponti sex, in lante Thoma caid. Stri- .goniens bellum iuverat ut refert Isthuanus lib. 3. Idem multo magis se eit, eum L lidoviens Hungariae Rex Stephanum verbeleum ad se legasset ut perielitant regno succurreret. clementem vi I. so. a reorum nummam millia eidem Ludovi eo Regi in sisse narrat Rayna laus ad A. t 3 aff. n. 3 ρ. Res tamen in selieiterestitit , ut idem illi, uanus itasti lib. v D t. Buda ex pus nata a Solimano . N post milerabilem Mohaeianam cladem pere itate Rege in Caras paludibus.

497쪽

4 a EpIs TOLI periculi certiorem , & ipsius Regis , ac nominis IIungarici ignominiam cernimus . Quare volumus , ut tu nostro nomine , toto animo , toto studio contendas ab eo , ut in hoc nobis omnino obtemperet; neque monitiones noliras posthabeat ullo pacto, aut negligat; quod ut ardentius , & magis assidue exequare , etiam tibi injungimus , ut ipsius Regis personam comitere , non tamen armis , 8c tumultui bellico te immisceas; non enim est nostrie , nec Apostolicae Sed is dignitatis , ut Nuncii ejus, armis,3c vi, sed , ut consilio , & prudentia rem gerant, quorum in te utrumque abunde est; quatenus quidem tuto , dc sine periculo licitum erit, ut cum Rege conjunctus sis , nostrasque illi monitiones , ut ingeras . Hoc est , quod tibi mandamus ; illud etiam statuentes, ut quae tibi ad iter . dc moram cum persona regia eXtra Budam civitatem trahendam necessaria sunt, tum in equis, quam in cetera supellectile,& nostris dc Sedis Apostolicae pecuniis honeste compares; in quibus omnibus tuam sol itam fidem , prudentiamque adhibebis . Datum Romae . . Sadoletus.

C. FLECTORI . V Enerabilis Frater . Quot & quantis, pro debi

to ossicii Zc solicitudinis nostrae, urgeamur

498쪽

IACO EI SADOLETI. 473 angustiis hoc tempore, Christianae Reipublicae ancipiti, & periculoso , Fraternitas tua potest ipsa per sese , etiam sine 'litteris nostris existimare . Nam .& Christianitatis nondum sedatae, & compositae graves motus Veremur , & ab immani hoste , Turcarum tyranno non jam metus neque terror ;

id quod antea fuit; sed praesens , & ultimum , &

terra, & mari Christianis rebus imminet exitium,& istius inclytae Germanicae nationis domesticae inis. commoditates nos permovent. Ac nos quidem,quam tum homini fas est, quantum a Domino conceditur,& cura , & studio , & iis auxiliis , quibus possvinus laborantibus subvenimus, discordesque animos placando , bonos hortando , in periculo positis opem serendo , sicut modo regno Hungariae, & illi amictae nationi pecuniarium subsidium extractum ex maximis Sedis Apostolicae dissicultatibus misimus , nihil praetermittentes, quoad nobis datum est, quod ad Patris , & Pastoris ossicium pertineat, &qua vires desunt, amore , & dolore gregi nostro compatientes . Sed inter ceteras curas , illa nobis quoque insidet non mediocris , quod in hoc propinquo Germanorum Principum conventu , qui Spirae indietiis est, cogimur extimescere , ne Pra a rum haeresum semina aliquid vencni mali pariant,

per quod Fidei Catholicae, & Ecclesiastico nomini

499쪽

74 EPISTOL Rdetrahatur . Quamquam magna est nobis spes in ipsis Germaniae Principibus posita, qui& propter prudentiam cavebunt, & propter religionem obviam ibunt, ne impiis Ministi is pessimarum potestatum tantum audaciae, & facultatis tribuatur. Ac inter ceteros , cum nota sit nobis Fraternitatis

tute virtus , & in suscepta fide constantia, etsi non dubitamus quin illa, etiam sine hortatu nostro, pro gradu , & honore sibi a Deo collato , arcem delensorem veritatis , & rectae Religionis se praebitura sit; eam tamen ex amore potius , quam ob necessitatem hortandam duximus , ut ad id quod sua sponte factura est addat etiam aliquid , voluntatis ,& operae nostrae causa , qui plurimum vii tuti ipsius fidimus, atque in fraenandis, & coercendis te mcrariis perniciosisque haeresibus , siquae ipsi serere giganta volent, consulat, de Fidei Catholicae, & dignitati auctoritatique Ecclesiasticae; qua sublata, omnis jam reVerentia , Omnis erga Superiores obedientia perierit: quod ita esse , utinam incommodo exemplo non essemus edocti: studiumque suum

praeterea & omnem conatum adhibeat, ut regno

periclitanti I ungariae aliquod firmum auxilium ab ista fortissima natione praebeatur, ad quod non solum cura, sed celeritate est opus ; ita regni illius Ics , ut te nosse Credimus, ingruentis hostis Turcae rapin .e & direptioni expositae sunt, quibus tu certe consiliis , & actionibus, & maximam tibi apud Deum merce em , & apud homines gloriam

500쪽

I A et o B I 'S A D o L E T I . 67ς es comparaturus ; nos vero ita obligaturus, ut

omnis tibi ossicii , dc benivolentiae futuri simus debitores : sicut latius tecum dii. fit. noster Nuncius , nostro nomine aget, cui Fraternitas tua fidem adhibebit Isa 6. Clemens VII. Sadoletus

CI. CAROLO V. ROMANORUM IMP.

Semper Augusto .

Charissime in Christo fili noster salutem &

Apostolicam benedictionem . Non opus esse credimus , apud Serenitatem tuam multis verbis uti, ad demostrandum, quo jam per tres annos studio , quibus nos curis & actionibus, a nostri vi delicet Pontificatus initio , tum pacem communem totius Christiani nominis, tum privatim tuam amicitiam & conjunctionem nobiscum procuraVe rimus atque appetierimus; sunt enim omnia aetacogitataque tibi propemodum aeque nota ac nobis :sumus nos quidem conscii, nihil praetermisisse , quod vel ad boni Pastoris ossicium erga universum gregem , vel ad fidelis amici animum in tuam Serenitatem speciatim pertineret. Quorum tamen bonorum operum, atque amoris ersa te nostri eum sumus exitum consecuti, ut repulli jam toties a benevolentia & conjunctione tua , cum nullam aequitatem conditionum, nullum indicium veri amoris

a In edit. arbitramur a

SEARCH

MENU NAVIGATION