장음표시 사용
501쪽
476 B p ISTO LRapud te invenerimus; sive eorum artibus 8c dolis, qui nos cum Serenitate tua nunquam conjunctos esse voluerunt; sive tua mente, oppressionem Italiae 8c imminutionem nostrae dignitatis meditante, ad ea consilia a quibus 8c natura dc voluntate semper abhorruimus necessario sumus compulsi , serius quidem multo quam aut plurimarum rerum indignitas , aut honoris nostri, dc publici Italiae boni ratio postulabat. Sed cum ad extremum ventum esset, cumque patientiae nostrae diuturnae atque magnae jam nomen oc opinio ad negligentiam rerum publicarum , converteretur ; coacti sumus tandem ea capere arma , quae dc justitiae, Zc Italiae libertati, 8c nobis ipsis possent esse praesidio , non offendendi cujusquam causa, sed tuendi 8c conservandi honoris atque ossicii nostri. Etenim ut commemoremus breviter causas, quibus adacti sumus ita facere ;meminisse potuit Serenitas tua, nos cum in Cardin latu essemus , tibi summe addictos atque conjunctos, dc viro f. r. Leone X. fratre nostro patruele, 8c deinde etiam mortuo , quo rerum tuarum is exitus esset. dc ea gloria, quam tumet optabas, non laboribus , non periculis nostrae personae propriae , non impensis pepercisse. Cumque deinde Divina providentia ad Pontificatus honorem vocati fuissemus, tuique tunc hostes in Italia magnas copias haberent,
etsi pro Pastoralis ossicii debito ab illis armis nobis
abstinendum erat, tamen ne rationes tuas impeditas relinqueremus , non solum Florentinorum, sed
502쪽
IACOBI SADOLETI. ATTsanctae etiam Romanae Ecclesiae copias in tuis subsidiis & casti is versari permisimus ; nec Vero pecu nias suppeditare cessavimus , nec ante quam depulsum illud periculum fuit, destitimus tuis ducibus favere & juvare Postea vero , cum hic Pontificatus honor etiam in nobis patris personam exposceret , decrevissem usque abesse ab armis de bellis , exercitusque & milites nostros, tuis jam bene constitutis rebus, & non modo non inserioribus, sed superioriabus etiam quam hostium tuorum , revocavissemus ἔtamen armis a nobis depositis , neque fideli consilio Ducibus tuis in Galliam transeuntibus , neque inde pedem referentibus pecuniarum auxilio, pro rerum nostrarum tenuitate, defuimus φ. Successit ex illo intempestivo in Galliam transalpinam tuorum trans tu,celerior Ac gravior in Italiam Gallorum irruptio, Rege maximi nominis exercitum ducente, ac urbis opulentissimae Mediolani ab illis receptio . Quo tempore , cum duces tui de defensione illarum regionum spem totam posuissent, ac de earum insu
Per, quae tuae erant propriae, periculo CommoVeren tur,nos etiam in magno nostrarum rerum metu essemus; eis conventionibus occurrere coacti fuimus imminenti periculo , quas tu optime nostri. Ex quibus vidisti tu profecto & cognovisti, quae nobis esset cura, quae cautio rerum harum Lut nihilo minus tibi rebusque tuis, quam & nobis 8c nostris caveremus. Haec tu si nosti, quae ad te certe pervenerunt, nihil opus
3 In ed. adfuimus male . a In edit. cum .
503쪽
4 8 EPISTOL Ropus est illius temporis actioncs nostras comprobare apud te , singulareque quoddam studium noli rumstatus honorisque tui ostendere ; facile enim hoc t ibi res ipsa declaravit: sin autem vel non cognovisti, vel oblitus es, erit tempus commodius, quo ista exponemus , qui & Gallorum transitum in tui regni fines multis rebus remorati suimus; Ac cum si societatem illorum voluissemus sequi, maxima nobis praemia, non solum proponerentnr , sed etiam essent parata , ab instituto nostro non discessimus: plusque apud nos amicitix tuae memoria quam praemium ullum valuit. Secuta est victoria tuorum adversus Gallos , qua adepta, cum omnis nobis sublata contentio videretur, cumque jam sine cupiditate& partium suspicione tibi videremur foederis vinculo haerere posse, magnumque in eo beneficium It liae Zc Christianitatis totius positum arbitraremur , non foedus solum secimus, sed quo tui duces egentes pecuniae alere, & sustinere exercitum possent, eumque a nostris finibus abducerent, centum illis dedimus ducatorum millia, conditione apposita, ut si de foedere aliqua dubitatio tibi oriretur, illae nobis
pecuniae restituerentur. Eo foedere plane a te non . accepto, nec probato;cum Propter aemulationes quin
rundam ex ducibus tuis , Ac ingrata ceteris Consilia, hon. mem. Piscariae Marchio nonnulla jactare tr clareque,coepisset, quae in detrimentum tui status in
504쪽
tus aspernati; quaerentes scilicet, si tu nobis deesses , sicut jam deeras , ubi possemus niti atque considere ; tamen Ineque a verbis ad facta aditum ullum tentavimus, Jc vincente tuam in nos duritiam amore erga te nostro , recordamur te admoneri mandasse , ut duces tuos in Italia , quorum in manu res tine ellent curares de te esse contentos: quo certe officio probare debuimus, esse nobis vehementer curae quietem dc stabilitatem rerum tuarum . Deinde Vero , maximo cum gemitu & dolore nostro atque Italiae totius , cum iidem duces tui statum Mediolani occupavissent, atque arcem, in qua Franciscus Maria residebat circumvallare instituissetit, . tamen, postulante a nobis curam securitatem adversus indignitatem tantam Italiae periculo, Omnibus notis atque ignotis flagitantibus, paratis qui arma & auxilia conferrent, cunctis prope Christianitatis Regibus nos animantibus ; cum non Videremur posse resistere monitis,querelis, precibusque iblorum ; cum nos officii nostri debitum, Italia: calamitas & periculum commune commonerCt; tamen adveniente per eos dies di l. fit. Commendatore He rera , a te ad nos tractandi causa ut ipse ferebat)misso , relapsi in pristinam spem & cupiditatem benivolentiae tuae nobis quoquomodo conciliandae, dimissis consiliis, conspirationibus , oblationibu que cunctorum, gravi omnium indignatione &querela,qui se a nobis desertos conquerebantur,ad te denuo
505쪽
48o EDIS To Ladenuo confugiendum putaVimus, quaerentesque tibi comparare gloriam pacandae Christianitatis, &moderationis tuae omnibus declarandae, meminimus, ea conventionum capitula,quae praedictus Herrera a
tulerat, paucis in locis leviter immutata remisisse ad te comprobanda , scripsisseque manu nostra litteras, quibus te per Dei misericordiam obsecrantes, ut depellere velles hanc suspicionem , quae de tua nimia cupiditate omnibus adhaerebat ν & perpetuitatem ac fructum amicitiae nostrae tibi pollicebamur , 8e consilium fidele dabamus, dc quae petenda erant omni cum humanitate 8c benivolentia abs te pete- hamus ; securitatem videlicet Italiae; Duci Mediolani , si quo pacto errasset , clementiam ; nobis ipsis
amorem : quae tot nostra opera atque officia erga Serenitatem tuam , necnon alia quamplurima , quae
tibi quotidie a nobis postulanti prompte semper
Concedebamus, ex quibus tibi commodum atque honor quotidie accrescebat , quemadmodum a te ac cepta dc recompensata sint, in promptu est cognoscere . Primum, omnium tuorum in Italia agentium
iniquitati Jc contuberniis ' ita suimus expositi, ut Cum non omnia statim ex illorum praescripto Jc cupiditate egissemus, de nostra fide Be voluntate Obloquerentur , nosque apud te suspicionibus sinistris
onerare non desinerent ; nec reputantes quid ossicium nostrum honosque deposceret, vellent nos secum in omne consilium , quod illis placeret, ruere Praecipites; atque ubi primum moderatius Zc circumspectius nos contineremus, Omnium praeterito -
506쪽
IACOBI SADOLITI 4 Irum ossiciorum periret gratiar quibus tu prosecto fidei multo plusquam conveniebat habebas . Deinde in Senensi civitate omnes nobis amicos &henivolos tanta tuorum acerbitas & iniquitas insectata est, ut eX terminata omni pene nobilitate , caedibusque multis factis, nihil fieret apertius, quam eas contumelias & Opprobria nobis ipsis impingi ; cum nos patientia Sc dissimulatione , atque ut omnes modestiae partes erga te servaremus , nullum aliud remedium tot innocentium calamitatubus nisi a te ipso quaesisIemus se quod tantum abiuit ut praestaretur ut quotidie pejus atque acerbius illi in clades benivolorum nostrorum, & no strum dedecus grassarentur . Foederis autem ipsius tua rejectio, quod nos cum tuis Oratoribus &agendi facultatem habentibus ictum , & a dilecto filio nobili viro Carolo De la Noy Vicerege Nea Politano comprobatum & ratificatum pro firmissi-
mo habebamus, Cum ejus non tam ratificatio abste , quam eXecutio sola expectaretur, quid tandem
tibi erga nos animi esse ostendit cum si quid in illo pro te esset, id libenter. adscisceres; . in quo vero aut dignitati nostrae aut commodo inserviretur , id infectum irritumque dimitteres sicut in iis quae separatim stipulata fuerant, spolii videlicet terrarum ' locorum Sedis Apostolicae, & aliorum quorumdam repudiatio tua declaravit. Quo etiam eventu non solum pecunias nostras ex pacto Q Η h . com
507쪽
convento non recuperavimus, Verum etiam Conintra promissum, & fidem datam, exercitus tui bona pars in S. R. E. locis & terris prope assidue versata est , tantis & tam gravibus injuriis & detrimentis subditorum notirorum , & crudelitatis , avaritiae& innumerabilium scelerum atque inaudita immanitatis fama . ut horribilis sit auribus humanis intoleranda commemoratio . Accelsit in eis conditionibus , quae inter Serenitatem tuam 8c Charissimum in Christo filium nostrum Franciscum Regem Chri1 ianissimum apud te existentem tra stabantur ;ut de illis nostri Legati & Nuncii aut penitus Celain Tentur, aut ViX atque aegre, cum ipsi studiose inquirerent , de levissimis docerentur , & neque ea quae auditu ex conjectura assequebantur,illis ad nos scribere permitteretur. Quo quidem tempore maXimum dabatur signum tuae &.a nobis alienae , & fidei nosti ae derogantis Voluntatis. Mittimus innumerabilia alia, in quibus nulla unquam habita est ratio nec honoris, uec voluntatis nothrae . Ad illas ipsas litteras , quas ad te tam humane & liberaliter scripsimus, ita responsum a te est, sit ubi clementiam Duci Mediolani petebamns , tu rigorem sjus itiae offerres; ita tamen, ut nequaquam eX ordine justitiae , judicium atque sententiam Pinna antecederet: ubi eorum quae tunc adversus rationes tuas a tuis ducibus jactata de ad nos delata etiam fuerant, culpam in quibusdam esse dicebamus
508쪽
IACOBIS ADOLETI. Φ83 hamus; tu nos quodammodo criminarere, illos immunes criminis faterere: quae tibi benigne
large pollicebamur; ea tu tamquam tibi debita de obligata flagitares. In quo vero perspicuum indicium constitit, nos abs te illudi & pio nihilo haberi , fuerunt ipsa illa capitula Herrerae remisia ad
te , ut Comprobarentur . Cum illi facultas primo concesta uberior esset , quod jam consectam concordiam cum Rege Christianissimo habebas, tu restrictiora multo quam prius & jejuniora transmitasti apertissime indicans nos postremos esse,&contemni abs te , ubi tibi cum aliis amicitia convenisset. Quibus tot animi tui erga nos non bene dispositi significationibus animadversis; cum sive ea tua esset propria voluntas; tuae in nos voluntati vehemem ter diffidere coepissemus: sive quorumdam ex tuis , quod magis credimus,perversitas & maligna suasio; tantum tamen illos apud te posse,vehementer periculosum intelligeremus nobis, totique Italiae perstitimus tamen in studio & amore pacis; perstitissemusque perpetuo , solitaque arma nostra patientiae induentes, permisissemus Deo omnes actiones cogi- . tationesque nostras ; si non tuorum pertinacia in obsidenda arce Mediolani, illiusque ultimum prope discrimen ,nos ad sustentandam libertatemItaliae, discernendumque facta a verbis prope supremo tempore excitavisset: praesertim cum quo minus de tua
voluntate dubitare possimus , tua in Hispania ad deprimendam auctoritatem sanctae Sedis Apostoli
509쪽
84 E P I s T o 1 Rcae , 8c Summi Pontificis dignitatem infringendam proposita pragmatica suere edicta , Ecclesiasticae facultati libertati derogantia; quibus in regno Neapolitano , Ecclesiae Romanae seudo, similia alia consecuta sunt : supradicti quoque Viceregis Ne politani , qui ad nos ut veniret electus fuerat , apud Christianissimum Regem remansio, & cum eo
novarum tecum conventionum occulta & a noliris
ibidem agentibus abscondita tractatio , fixum in te illud consilium nostrae auctoritatis deprimendae, 8c amicitiae omnino repudiandae, perseverantemque in ea opinione sententiam indicaret. Quod confirmavit etiam nobis magis, dilecti filii Hugonis
de Moncada , ad nos firmandae amicitiae causa Cum amplis mandatis, ut serebatur , missi, in regno Franciae mora , tamquam eventum speculantis ; ut si illae res tibi ex sententia consectae essent, nos tunc penitus posthaberemur; ac deinde eodem animo cum Duce Mediolani potius pacisci contendentis :cum quidem interea tui in Italia agentes; ut omnino & extra & intra appareret, Contra nos quoque& S. R. F sfatum iniri consilia ; Parmam urbem nΟ- stram proditione occulta eripere nobis tentavissent o Quibus tot & tantis injuriis & causis , inviti quidem & gementes de te desperare & dissidere
coaeti sumus , nostramque amicitiam & benivolentiam, quam tu toties 1epudiasti, multis & magnis Regibus adjungere ; quorum optimum in Christia
510쪽
IA CORIS ADOLETI. 68ς nam rem & Sedem Apostolicam animum si asper- . nati essemus, non jam Pastoris & communis Patris laudem , sed superbi & insolentis nomen acquisivissemus. Quod cum esset a nobis jam factum,& fide invicem data , foedereque consilieti cum eis Regibus essemus, accessit tum demum itineribus lente & tarde consectis dictus Hugo , nobis tecum
conjunctionem conditiones eas afferens, quas nos cupidi tuae amicitiae , dc ut nobis quidem videbatur , cum communi Italiae & Chiis ianitati Commodo , tui etiam & commodi & honoris privatim appetentes,tam sepe abs te tamque velaemeninter cum requisitsemus , fuimus toties repudiati ac repulsi : quarum nunc accipiendarum occasio &tempus praeteriere. Atque ut impendens Italiae grave 1ervitutis periculum , ac turbationem universe Christianitatis, quantum in nobis est, propulsaremus armis & exercitu Sedem Apostolicam munire sumus compulsi; abhorrentes quidem ab ipsa armorum tractatione, sed tamen nullam aliam viam defendendae justitiae & pacis inter omnes aequis conditionibus sperandae, minime cernentes . Habes rationem nostrorum actorum & consiliorum , quae idcirco summatim a nobis tibi explicata est, ut justificemus non solum coram Deo is enim inspector Co rdiu in est sed etiam coram omnibus hominibus actiones nostras . Et nunc eo animo sumus , atque ita coram eodem Deo ac te testamur ; si Serenitas tua ad aequitatem & humanitatem referre se