Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

486 sp ISTOLAE , voluerit, nostra arma non solum non adversa tibi, Verum etiam ad res vere gloriosas propicia futura rsin autem in occupanda quotidie magis Italia, &aliis partibus Christianitatis perturbandis , tu non tam naturae tuae quam nos probam semper existimavimus quam cupiditati & consiliis tuorum obsequi perseveraveris, nos neque justitiae, neque libertati Italiae, in qua hujus quoque sanctae Sedis tutela continetur , de futuros . sed justa &saneta arma moturos, non tam ad offensionem tuam tibi enim omnia semper honesta 8c prospera optamus ), quam ad defensionem nostrorum & patriae salutem , communisque dignitatis. Quod , ut ne nobis, nimium aegre invite haec ipsa tractantibus facere necesse sit, obsecramus te , fili ca1 issime, per viscera misericordiae Dei nostri, & per eam spem

quae de tua virtute, tamquam futura Christiano nomini salutari, omnium mentes occuparat, ut Providere velis , quo immoderatis cupiditatibus

repulsis , & aliquid potius publico Christiani tatis

bono condonando , quam omnia Τ ad te trahere conando , haec Italiae fc Christianitatis incommoda& pericula tua moderatione sedentur . Est enim tibi prosecto hujus curae onus commune nobiscum,.& ambo a Deo in hanc solicitudinem pro commissis nobis honoribus sumus vocati: in quo nos ossicio dc debito nostro neque defuimus , neque quantum justitiae patrocinium permiserit de Iuturi sumus . Tu vero , si quae de tua in pacem genetalem

512쪽

4IA ORI SADOLETI. ' 487 voluntate passim serebantur, veras prudentiae &pietatis radices habebant, habes occasionem declarandi , quae sentiebas , omnia vere dc ex animo sensisse , atque operibus verba comprobando . singularem optimi Principis laudem tibi acquirendi: qui si tam nobis vere amorem tuum cupientibus, in liberanda Italia , quam foederatis nostris, in suis justis de plenis humanitatis aequitatisque petitionibus, satisfacere institueris , erit id Serenitatis tuae famae ec sapientiae mesius multo accomodatum , de paciuniversali, securitatique, tam Ierum tuarum, quam totius Christianitatis magis consentaneum . Datum Romae apud S. Petrum sub anulo Piscatoris die a 3. . Iunii Isa 6. Pontificatus nostri anno tertio . . Clemens VII. Sadot

CII. CAESARI. CIquissime in Christo fili noster salutem & Apo

stolicam benedictionem. Aliqua sunt, quae nobis praeter naturam nostram , praeterque Voluntatem , cum summa quadam necessitate incumbunt , quae si praetermittantur , nec boni Pontificis ossicio , nec justitiae faventis, ec patrocinantis Principis debito satisfacere posse videamur, quibus coacti sumus inire ea Consilia . per quaelibertati Italiae, di periclitanti sanctae Sedi Apostolicae praesidio simus ; in quibus tua diu tam a no bis expectata . ec ab omnibus sperata animi virtus Η h dc mo- .

513쪽

48s Ε p I s T O L Ε& moderatio , si eam medicinam adhibere voluerit , quae & felicitatem a parte tua habet , & ut nos quidem recte judicamus, etiam gloriam , &utilitatem ; magnis erit terroribus , & periculis , Christianitas libet ata: de quibus Omnibus sic tibimus largiter ad dilectum filium Baldasarem Cardinalem ut cum Serenitate tua conserat, ac communicet . Obtestamur per Dominum Jesum , patrem omnis misericordiae, Serenitatem tuam , ut animum , & curam adhibere addictum Nuncium auscultandum , & providere publicae saluti, pace aequis conditionibus amplectenda , & continendis suorum cupiditatibus ac injuriis intra legum , & aequitatis fines velit, ut reliquis de vita, & de fortunis suis vivere securis liceat: quod erit non famae solum , & sapientiae tuae melius multo accomodatum , sed tranquillitati etiam tam rerum tuarum, quam Christianitatis totius magis consentaneum . Datum Romae die as. Iunii Isa6. m. I II: Clemens VII. Sadol.

CIII. REGI PORTU GALLIAE

CHarissime in Christo fili noster salutem & Apo

stolicam benedictionem. Credimus non ignorare

2 Sie in apogr. nostro i sed legendum Balaba arem Castilionem et erat enim hie Poatificis Nunelus a p. Caesarem . cuius litterat dum eo munere sungebatur leguntur inter epist. Prmea'. tib. I. a De calamitatibus a Turcatum Rege Christianis importatis . sit ictima uber lux vero de RUmana eaIamitate quae hoe anno contigit . de de qua Histo. rici Omnes s ha vero litterae eiusdem exactam narrationcm habent..

514쪽

JACOBI SADOLETI. 689rare Serenitatem tuam, quo in statu nunc sint Christianitatis res, ancipiti videlicet & periculoso . Nam & bellis inter nos impliciti , & a Turcarum Rege occupata prorsus Hungaria, Italiae tam imminente , quid nobis bonae spei ad praesidia nostrae reliquae salutis ostendatur , plane nil videmus . Quan quam nos illi regno misero atque infelici quibus

potuimus auxiliis opitulati sumus ; atque , ut con

stat,& tibi constabit testimoniis eorui qui illas res

ne noverunt, nostra praesidia , nostrae copiae, nostri milites, aut impedimentum Turcis non mediocre fuerunt, aut illorum certe impetus sua Clade & sanguine sunt remorati. Sed sive ob hostium inenarrabilem potentiam , sive quod Deus id 'quod potius timemus nostris peccatis adversus est, victis & confractis repagulis omnibus, illud est regnum in hostium infidelium potestatem reda-ehum . Accidit illud nobis , illa regna servare Ac defendere cupientibus incommodum ; quod bello era, mus in Italia implicati, non tam quidem contra Caesaris Screnitatem ; nihil enim ab ipso certi mali saut perniciei Italiae parari putabamus ἱ quam adinversus & illius exercitum Duces , qui statu Mediolani occupato , omnibus ceteris similem terrorem sine nimiae cupiditatis injiciebant. Cujus belli per nos suscepti si tibi reddenda esset a nobis ratio , aut si tu clades, rapinas , direptiones, detrimenta mi serae Italiae perspicere potuisses; non dubitamus quin justissimam vel potius necessariam causam

515쪽

49o EPISTOL Rnostram judicaturus fueris . Exercitum quidem. Caesaris sine stipendio tandiu retentum, omnium. bonis & fortunis illi in praedam oblatis , qua licentia , quotque injuriis in imbecilles populos usum fuisse putandum sit, potest per se tua Sere nitas cogitare . Nos igitur ad liberationem afflictae Italiae arma sumpsimus , ut sumus arbitrati, pia&justa; nec quicquam nos aliud spectas . , quam salutem nostrae & communis omnium gentium patriae Italiae , testimonio est , quod nihil in vi storia ad nos emolumenti pervenire pacti sumus, sed tam tum pastoris & defensoris justitiae ossicio sungi voluimus . Contra autem ipsum Caesarem, ejusque res 1egitimas atque proprias ita nihil unquam sumus damni machinati , ut cum superioribus diebus Columnensibus subditis nostris quidem, sed nobis purum fidis, arma in manibus ad portas Urbis nostrae tenentibus , nos quoque firmam manum militum comparavissemus, qua illis facile superiores in Neapolitanum Regnum intrare , & omnia turbare , ac labefiustare potuissemus, simulatque fides est nobis perColumnenses data,eos arma esse deposituros, nihilque contra nos & 1tatum nostrum tentaturos , statim omnia armata praesidia dimisimus, quaque . in parte,si inimico animo tuisIemus in Caesarem, bellum flagrare dc vigere Opol tebat, ea ex parte summam pacem secimus. Erpo in hoc statu res nostrae erant, cum est ad nos de Regis Hungariae morte, α ejus exercitu caeso , ac de Turcat um victoria al-

516쪽

I Aco BI SADOLETI. 49 Ilatum . Quo nuncio perculsi cum cerneremus nisi apta remedia quaerentur , omnia in unam ruinam procubitura, statim coepimus consilium, inspirante Domino, quacunque ratione arma nostra deponenis

di, ac jusso accersiri Ugonem de Moncada Cars, ris Capitaneo , induciarum tempus constituendi; quo interea nosmetipsi ad charissimos in Christo filios nostros Caesarem & Christianissimum Regem accedere & efflagitare inter illos pacem , auxilium labanti Christianae Reipublicae petere atque obsecrare, iram Dei denunciare, omnia denique tentare & asere quae ad prosectum pacis necessaria essent, valeremus, non nostro incommodo , non populorum nostrorum , non periculis ullis, aut maris , aut terrae, nostram piam voluntatem deterrentibus . Hac re sic deliberata , postero die mane advocato Venerabilium Fratrum nostrorum sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Consistorio , signia ficavimus illis hujus suscipiendi itineris mentem nostram, quae cum ab omnibus suis et approbata, . lentium tunc illis indiximus. Vespere autem ejusdem diei, vocatis Oratoribus omnium Principum qui apud uos erant, eamdem voluntatem nostram illis aperuimus, inter quos dilectus filius Martinus de Portu allia Serenitatis tuae nepos , Cujus virtus, industria , prudentia , nobiscum Lepc alias.

tum maxime in hoc omni periculosissimo tempore satisfecit, optimus potest tibi esse tessis ; qui in consiliis periculiique nostris omnibus , labore , di ligen

517쪽

nus quae . . . . Cum ecce postridie lummo mane

tumultuosissimus nuncius ad nos venit . Colum ' nenses oblitos fidei quam nobis dederant , iniquitsma mente & voluntate , Duce jam dicto Ugo de Moncada C.esaris Capitaneo cum ma gna manu esse ad Urbis portas , jamque ingres-1os moenia ad pectonam nostram vel necandam , vel captivandam praeproperos ad Volare . Quo metu subacti , continuo ad arcem saneti Anc elinos recepimus , atque illi noctu , longistimo . . . . confecto cum in palatium venissent , atque ibi personam nostram non invenissent, ad caedes direptionesque conversi sunt . Quo in spectaculo acerbo & lugubri , quid est quod pro calamitate tanti mali scribere apte pollumus p cum oculis nostris videremus rapi , trahi , ferri omnia tam sacra quam profana quamquam in ejusmodi loco quid potuit esse profanum p cum templum illud sanetum & venerabile Beati Petri, quod caput , quod domicilium , quod fundamentum Christiane Religionis semper habitum est, Hispanorum. & aliorum, qui Cum illis erant,manibus cruentis videremus diripi, aras sanguine foedari, omnia sacrorum ministeria distrahi & dilaniari , nec non an- tiquum Sacrarium in palatio , in quo rem divinam perpetuo Romani Pontifices celebrare soliti erant, , ita Cultu & apparatibus ornatum , ut tamen in eo. Plus reverentiae & sanctitatis quam divitiarum esset

518쪽

IACOBI b ADOLETI. 493set, omnibus ornamentis , nullo sacramento Religionis cupiditatem retardante , vidimus spoliatum; quibulque templis & sacris rebusmeque Gothorum quondam nimis ferae mentes , neque Vandalorum Christo non parentium infidelitas, cum in haec e dem loca barbarae illae gentes per vim invasisIent, ullam injuriam , ullum detrimentum propter reverentiam sanctitatis attulerunt; nostri, Chris i nOmen & characterem praeferentes, nullam in partem pepercere , eis ducentibus , atque hortantibus, quos maxime aegre ferre tam atrox delictum & f cinus oportebat . Nec hic illorum immanitas constitit , sed discursionibus factis , cum plurimae domus praedae luissent datae , cumque alias plures idem incommodi sensuras cerneremus, ita dolore

victi & afflictae Urbis misericordia affecti fuimus ,

ut potius ad conditiones devenire , quam tam acerbum spe staculum diutius intueri sustineremus:

magna quidem nostra & Sanctae Sedis Apostolicae indignitate; sed de duobus maximis malis quod minus malum fuit duximus eligendum . Itaque ad pa ctiones descendimus , ut utrinque arma in Italia suspenderentur , quod nos quidem jam velle facere fueramus professi ; sed magnus tamen in eo dolor , quod voluntate faciebamus , id per

Vim facere videri , ut eis . . . . omnibus qui in eo insultu contra nos & sedem Apostolicam ignosceremus ; quod etiam concessimus , conditione apposita , quam tamen conditionem nec illi serva-

Verunt

519쪽

494 - EPIIT LAEverunt, neque , ut apparet, sunt servaturi . His pa-etis conditionibus illa procella summi periculi tum a nobis depulsa est; sed tam subito dc insperato

incommodo consilium nostrae profectionis subi, tum videbatur; dissuadentibus fere omnibus, ut ab itinere desiiteremus,quod jam nullam habiturum esset dignitatem, nec optati exitus pacis conciliandae gratiam . Stetimus igitur ancipites & vehementer dubii, quid nobis esset agendum . Haec linquere uti erant sic tui bata , parum cautum; ad conficiendam pacem non accedere , Parum Pium avidebatur . Cum , re denuo Cum venerabilibus Fratribus nos ris communicata , hoc Consilium captum est,ut mitteremus ad omnes Reges noxos Nuncios; qui & calamitatem regni Hungariae, & necessitatem pacis, & nostrum quoque recentem casum significarent: ae si, coeuntibus eorum ad pacem dc studium concordiae voluntatibus, aliquis eligeretur locus, in quo fieri commune Regum colloquium in i ter ipsos posset, nosinet denuntiarent ad illud Colloquium esse venturos Ac alii ad alios destinati sunt; ad te vero fili charissime,non habuimus dexteriorem prudentiorem Nuncium quem mitteremus, quam tuum ipsius Oratorem , cujus omni hoc tem-POre summa erga nos & hanc sanctam Sedem ossi- Cia extiterunt. Ille enim, nullo labore recusato, saepe inter nos & Ugonem, jamdiu cum nec gladiorum,

520쪽

IAco EI SADOLETI. 69ς pietatem & operam retardaret, omni solicitudine , omni studio & opera conatus est, ut & illorum crudelem vim mitigaret, & nos ad compositionem cum illis adduceret; cui quantum debea- .mus vix possumus explicare : certe nisi ejus industria dc auctoritas intercessisset, aliquod majus malum illo die fuisset patratum . Cum igitur'testis fidelis, prudens explicator, & optima mente atque animo in Christi rem praedictus a nobis esset judicatus,eum in secreto Consistorio jussimus intro. duci, ac illum obtestati sumus, ut iter hoc necessarium ad te pro Christiana Republica & Dei optimi maximi fide, ac pro nostra dignitate susciperet rquam petitionem nostram omnium V.erabilium Fratrum nostrorum preces sunt subsecutae . Atque ipse, ut est in omni pio labore promptissimus , etsi durius aliquantum ducebat. sine tuo jussu a sua lega tione discedere; tamen tanto Consensu nostro& Senatus Apostolici victus, ac optime existimans, Serenitati tuae, pro tuo eximio animo in rem Chri

sti & publicam , id non solum probatum , sed gra

tum etiam futurum, concessit nostrae voluntati; atque hunc quoque, post alios multos laborem ad te proficiscendi, & ad Serenissimum quoque Caesi rem suscepit, ad quem, quamquam & per alios curavimus perferri nostra desideria; tamen in ipso

tuo oratore maximum momentum illius movendi, .& suadendi posuimus . Quae autem a tua Seremta te requirimus, ea haec sunt; primum, ut quod ad pacem

SEARCH

MENU NAVIGATION