Ioannis Sarii Zamoscii De senatu Romano libri duo. Index auctorum, & rerum memorabilium

발행: 1563년

분량: 140페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

mis auum cogitare. Rursum in tertia, ut opinor, aut quarta Carlaris dictatura aedem hanc demolitum esse Lepidum Dio refert, uerbo quidem propterea, quod Felincitati sanum in ea area in aedificandum uisum esset, re autem , ut ne, &hoc monumentum Syllani nominis cxtaret; tum ut altera, quam exstruxisset Caesar, senatorii ordinis sedes, curia Iulia uocaretur. Dcinde uero Hirtio S Pansa cos. multorum, & metuendorum prodigiorum

minciis perculsa urbe, S. C. factit in fertur de antiqua illa reficienda. Ad portam autem Capenam aliam fuisse curiam dixi, haud infirmo testimonio Festi,& Livii librori XIII. niXus. Verti lonas eiae multo crebrior in

rebus populi R. gestis hi mentio, eiusq; origo, &stus certis litterarum notis ita sunt expressa, ut de iis nihil sit, cur magnopere laboremus. Nam Plutarchus eam a Pompeio dedicatam, & ornamenti caussa theatro adiectam, in Caesare,&Bruto, scribit. Quo iundamento iacto & si iam fatis patet curiam Pompeiam fuisse extra pomoerium, tamen instituti tuendi caussa Dionis etiam testimonium proferam . Hic lib. XL. Ad theatrum, inquit, extra pomoerium senatus habitus est. Atque hoc quidem in templo senatum ludorum diebus haberi selitum Appianus lib. II. docet. curia autem Iulia, quaec-- rat prope comitium, in locum Hostiliae successit. Quam ut Caesar costrueret senatus decreuerat, sed a m uiris de cmum condita est, & post ab Augusto, qui sibi unus imperium Caesaris uedicauerat, dedicata. Dio lib. X L v I I.&Li. Restat Octauia extra pomoerium, ut testatur idem lib. L v. sta. Itaque cum acrius aliquanto, & attentius hanc rem considerarem, in ea mente, & cogitatio-

ne uersabar, curiam hanc in locum Pompeiae, quae post caedem Caesaris est obstructa, Augustum consecrasse. Reliqua post commodius cognoscentur. Haec uero de se

82쪽

natus loco in praesentia generatim dixisse satis sit.

De tempore autem quo senatus aut conuocaretur ,

aut haberetur, illud constat apud me no ut certum diem sacrificii, sic huius su premi consilii expectari, sed, quotiescunque res postularent, subito cogi solitum. Praecipiunt quidam lege fuisse cautum , ne diebus comitialibus haberetur. A quibus ego dissentire nec debeo,

nec, cum suam coniecturam grauissimis, locupletissimorum auctorum, testimoniis confirment, possum. Producunt autem Ciceronem, qui ad Q. Fratrem scribit secutos esse comitiales dies, per quos senatus haberi non poterat. Citant etiam Caelium, quando ait in S. C. illo, cuius iam aliquoties mentionem fecimus,additum, ut de prouinciis consularibus per dies comitiales consules senatum haberent. Adiungo his&ipse, Caesarem commentario primo de bellis ciuilibus, ita narrantem: Qua ex die consulatum iniit Lentulus, biduo excepto comitiali, de imperio Caesaris, &de amplissimis uiris tribunis pl. grauissime in senatu, accerbissimeque decernitur. Et M. Ciceronem infra scribentem ad Quinctum hoc modo: Comitialibus diebus, qui sequuntur Quirinalia, Appius interpretatur non impediri se lege Pupia, quo minus habeat senatum. Sed quos hi auctorus comitiales dies nominent quaeroὸ Respondent eos, ut Liuius, Macrobiusq; docent, quibus cum populo agere licuit, quique in Fastis dierum ex uetusto marmore descriptis

littera C. notantur. Ego cum liberae esse debeant omnium in re litteraria sententiae, uerecunde tamen, mihi id non placere dico. Et ut non placeat, adducit me senatoriae consuetudinis diligens in ueterum libris obseruatio. Notaui in Ciceronis orationibus in Antonium dies, quibus est senatus habitus, XLII. K. Oct. IV ,& Vm. K. Dec. X m. h. Ian. &I. in Catilinam XLI. L. Novem.

83쪽

tum in litteris ad Lentulum Ciceronis x v I. E. Feb. & in

Caelii ad Cieeronem x I. h. Sext. et apud Caesarem v II. Id. Ian. & alios sexcentos, qui littera C. in antiquo marmore signantur. Deinde moveor dierum, quibus magistratus cum populo agendi potestatem habebant, multitudine.In illo enim lapide numero ad ducentos. Quemadmodum homines doctissimi id accepturi sint horreo. Sed humanum est labi. Itaque profiteor me existimare

comitiales dies a Cicerone illis locis, & a Caelio, Caesareque appellari, non quibus comitia haberi possent, sed quibus haberentur. Ita definit Festus dies comitiales, cum in comitio conueniebant. Ergo , uerbi gratia , si indicta essent comitia ad UI. Non. Mar. qup die legem serre, aut magistratus creare licuit, non potuit ad eam diem ut senatus adesset consul edicere, ne senatores uel a petitione, uel a suffragiis auocarentur. Ferebant enim suffiagia etiam tributis comitiis. De quo non est cur magnopere dubitetur, cum id Varro lib. II. de re Rustica doceat: Comitiis, ait, aediliciis cum,

te caldo, ego, & Q. Axius senator tribulis, suffragium

tulissemus. Verum v non essent comitia, die illo,quo haberi poterant, nihil uetabat, quo minus ciues amplissimi senatorio munere fungerentur.Itaque legimus,& notauimus, si res incidisset grauior, quae senatus desideraret cognitionem, comitia ex S. C. saepe dilata. Cicero pro Murena: His rebus auditis, meministis fieri S. C. referente me, ne postero die comitia haberentur, ut de his rebus in senatu agere possemus. Neque hoc tam comitialibus diebus, quam comitiis ipsis tributum , multa sunt quae declarent, in antiquorum libris, exempla. Eodem enim die statim post comitia uocatos saepe in curiam patres videmus. Nam ita narrat lib. XXXII X. Liuius: Senatus deinde concilio plebis dimisso haberi est

M a coeptus.

84쪽

DE SENATVIR O M.

coeptus. Et x LII x : Consul dimissis comitiis senatum uocauit. censuerunt frequentes ad populam cum Fla co agendum. Omitto Ciceronem lib. I l .ad Q Fratrem, praetereo Dionem lib. xxxv II. & alios. Considerandum uero est, utrum illi, quos recitauimus loci possint hanc admittere interpretationem. Et primum de illis uerbis ex epistola Non occupatione, lib. M. ad Q Pr trem non ambigo. Nam & si comitia habita, aut concilium aliquod plebis statim post xv I k. Feb. quo illa

acta esse in senatu Cicero, de rege Alexandrino ad Lentulum scribens , narrat, nullibi reperior tamen ne id credam , nihil omninolintercedit. Vt uero in Loelii epistolis legimus, senatus decreuit Rcip. tempora fiagitare, ut ex K. Mar. posthabitis aliis omnibus rebus, deprouinciis consularibus referretur. Sed cum lex esset, ut diebus comitialibus, si agere uellent magistratus cum populo, supersederetur a publico consito, ne hoc modo mora ab aliquo afferretur, quo minus de prouinciis consularibus patres consuli possent, adiectum est in S.C. extra ordinem comitialibus diebus senatus potius &publici consilii, quam comitiorum rationem oportere haberi. Diebus porro duobus, quorum meminit Caesar, cum populo actum nemo negabit, cum sic reperi tur in eodem libro scriptum: Completur urbs ad ius comitiorum. Vltimus, & dissicillimus est locus in lib. epistolarum ri. ad Q Fratrem. caussa autem dissicultatis haec est, quod sententiam legis Pupiae, & tempus adhuc inuenire non potui. Explicatur ita a nonnullis: Tulit

. . Pupius . . ne senatus a XVI. h. Feb. ad usque h.

Feb. haberetur, ne nisi persectis, aut reiectis legationubiis aliis de rebus senatus haberetur. Verum hoc de legationibus non lege Pupia, sed Gabinia sanctum fuit, ut intelligitur ex uerbis Ciceronis: Comitialibus diebus,

85쪽

qui Quirinalia sequuntur, Appius interpretatur, non impediri se lege Pupia, quo minus habeat senatum. Haec de lege Pupia. Sequitur de Gabinia. Et, quod, inquit, Gabinia sanctum sit, etiam cogi usq; ad h. Mar. legatis

senatum quotidie dari. Et quanquam ad Lentulum non nominat lege Gabiniam distincte tamen dixit: Senatus haberi ante k. Feb. perlege Pupiam, id quod scis non potest. Neq; mense Feb. toto, nisi perfectis,aut reiectis legationibus. Per legem Gabinia scilicet. Cum uero, ut superius commemoratum a nobis est, dixerit, Appium interpretari se non facturum contra legem Pupiam, si diebus comitialibus, qui sequuntur Quirinalia senatum haberet, manifestum est decipi eos, qui de extremo tantum Ianuario mense Pupium sanxisse credunt. Quirinalia enim sacra, Sex. Pompeio, & marmore antiquo te stibus, Februario mense, non Ianuario fiebant. Crederem lege hac cautum fuisse, ut diebus comitialibus ratio haberetur comitiorum potius, quam patrum consilii, ac maxime si aliquibus magistratibus ciuitas careret. Nam scribit in Fratri Appium, consulem ex interregno creatum, detrudere comitia praetoria in mensem Martiuconari. At Philippo, &Marcellino cos. quo anno illae ad Lentulum epistola est missa, comitia turbulenta Clodii aedilis mense Ianuario fuisse constat. Sciuit autem post aediles Lentulus, & quaestores, & alios non paucos

magistratus minores, more institutoq; ueterum , creari debere. Exposui de re obscurissima opinionem meam. Quanquam hic mihi ualde, ut aiunt, aqua haeret. Itaque non ero pertinax, & si quid probabilius audiero ,

non grauate in aliorum sententiam pedibus ibo. Sed certe aut ita sentiendu, aut fastis dierum marmoreis, quod

licet mallim, tamen hactenus, ueneratione, qua omnem

prosequor antiquitatem adductus, eloqui non sum au-

86쪽

DE SENATU ROM.

tus, fides est abroganda. Quaeritur secundo loco atris,& religiosis diebus utrum consulerentur patres. Negat Dio, ut quidam aiunt,lib. X L v. his uerbis: A. Hirtio C. Pansa cos. K. Ian. senatu conuocato per dies perpetuos tres deliberatum est. Nam eo, quod impendebat, bello , prodigiisq; plurimis, & admirabilibus perterriti, ne religiosis quidem diebus, de iis rebus, quae ad salutem& incolumitatem pertinerent, consilia intermittebant. Diem uero religiosam uerbo Graeco Κπφ δὶα uocat, quo nomine & Plutarchus in Camillo utitur, cum narrat de xv. die K. Sext. quo ad Alliam cum exitio urbis foede pugnatum est. Quae religio non solum erat X V. K. Sext. uerum postridie & Idus, & Nonas, & Kalendas omnes. Iam igitur nescio an id uerum esse possit. Cicero lib. I. ad Atticum: Perfectum a nobis est, ut frequentissimo senatu, & libentissimo uterentur, multaq; a me de ordinum dignitate,& concordia dicta sunt K. Dec. dc postridie. Et lib. I v. cum scripsisset senatum K. Oct. suisse frequentem paucis interiectis adiicit haec: Postridie S.C. factum est, quod ad te misi. Quincto demum fratri nunciat lib. II. quod Idibus Maii, & postridie fuerat dictum, de agro Campano in senatu actum iri, non esse actum . Possem & alia multa proferre testimonia; verum

aut hoc testimoniorum fatis est, ut ille dicere solitus erat, aut ego quid satis sit omnino ignoro. Festi uero dies licet senatui habendo essent legitimi, tamen non ita saepe iis supremum consilium initum Cicero lib. I r. ad in Fratrem significat. Nam in prima eius libri epistola ait :Senatus fuit frequentior, quam putabamus esse posse mense Decembri, sub dies festos. Idus uero, Nonas, Kalendas solemnes senatus dies fuisse puto, quod saepe

in annalibus nominentur; maxime autem insignes Κ. Ian. & antea Id. Mar. atque alios quosvis, quibus consules.

87쪽

sules, ex instituto maiorum inibant. Itaque Liuius lib. xxv I. refert M. Marcellum, cum Id. Mar. consulatum inisset, senatum eo die moris tantum caussa habuisse, professum nihil se absente collega, neque de Rep. neque de prouinciis acturum. Et Ouidius lib. IV. de Ponto, nobilem illam K. Ian. pompam pulcherrimis describensuersibus, canit:

curia te excipiet, patresq; ex more uocati latendent aures ad tua uerba siuas.

Ceterum non uidetur antiqua illa senatus distinctio, qua multis placere uideo, ut alius Ieaitimus esset . alius indictus. Primus enim Augustus instituit, Dione teste lib. L v. cum antea nihil esset hac de re sancitum, certos singulis mensibus senatus habendi dies, quibus ,ecessario senatores quibusq; ius erat sententiae, in senatum uenirent. De quo Augusti decreto Suetonius: Sanxit ne plus quam bis in mense legitimus senatus cogeretur, scilicet Κ. &tane ue Septentita octobrinie mense ullos adesse alios necesse esset, qua sorte duc s, per quOrum numerum decreta confici possent, sibiq; instituit consilia sortiri Semestria, cum quibus de negotiis ad frequentem senatum reserendis ante tractaret. Quo loco legitimum senatum admoneo opponi non indicto, sed Octobris, Septembrisq; mensis senatui,& Semestri senatulo. Haec enim consilia noua erant, nullis legibus, nullo exemplo maiorum introducta. Ad tempus quoque spectat, quanquam saepe ad solis occasum senatus retineret'ἱ pod horam tamen decimam nihil noui referri potu me . Docet hoc seneca cap. X l U. lib. I. de Tranquillitate uitae. Maiores inquit, nostri nouam relationem post horam decimam fieri uetabant. Et quod Varro praecepit S. C. ante exortum aut post occasum solis factum ratum non fuisse, opus etiam censorium fecisse existima

88쪽

DE SENATU ROM.

tos, per quos eo tempore S. C. factum esset. Postremo scribit Suetonius, & Dio, interfecto Caesare Id. Mar,

solemnem senatus diem, parricidium a m uiris nomina ras, ac ne unquam senatus eo die haberetur decretum. Iam uero ritus, & solemnia curiae describenda, ac de pingenda nobis sunt. Primum omnium magistratus,

qui senatum habiturus esset, immolabat hostiam , auspicabaturq; teste Varrone. Quod est etiam ab Appiano lib. II. in hanc ferme sententiam scriptum : Est autem mos, inquit, magistratibus in curiam ingressuris prius uti haruspicina, ac rursum in Caesaris uictima cor,

uel, ut alii dicunt, caput extorum non est inuentum. Ultimis temporibus, cum in Remp.inuasisset, Octaui annus decreuit, ut &senatores ture,ac mero supplicarent illi Deo, in cuius templo senatus habebatur. Est id apud Dionem lib. L I, . Posthaec Augustus, in aliud quinquennium praefectus morum factus, sanxit, ut senatores, quoties in curiam conuenire,aut ad se accedere uellent, suffimentum adolerent; eo & religionis studium inculcabatur,& signum conueniendi Acilius dabatur. Et apud Suetonium in uita Augusti: Quo autem lecti probatiq;,& religiosius, & minori molestia senatorio munere fungerentur, sanxit, ut priusquam consideret quisquam ture;c mero supplicaret, apud aram eius Dei, in cuius t plo coiretur. Nec praetermittam C. Marium, in secundo consulatu,primum triumphali ueste in senatum uenisse. Non enim uisum est hoc indignum Liuio homini summo, quod historiarum monumentis proderet. Et si Dio,

alios secutus auctores, coactum eum deponere ornamcta triumphi, & togatum consilium patrum conuocasse lib. XLIs x. dicit. Cicero autem in Gratiarum actione pro Marcello consessum appellat senatum. Et in epi-.

stolis ad Ap. Pulchrum longum subsellium. Propterea i

89쪽

LIBER II.

q diudicum subsellia breuiora essent. Consules uero in senatu sellis curulibus sedebant, quem Cicero molem aperte expressit in ea, quam Non. Dec. in senatu contra Catilinam habuit: Non denique, inquit, haec sedes honoris sella curulis, unquam uacua mortis periculo, atque insidiis suit. Caesari etiam uictori inter maxima ornamenta tributum legimus, apud Dionem, ut in senatu propter consules, &ipse sella curuli sederet . Eundemq; locum honoris & Augustus tenuit. Atque haec,& si ad intelligendos libros Latinorum non inutilia sunt, tamen sortasse prudentibus hominibus possunt leuiora uideri. Quare no immorabimur in iis diutius ,& iam antiquam ad senatum reserendi consuetudinem inuestigare ordiemur. Consulebant igitur patres non solum ii, qui habebant senatum , uerum & alii magistratus. Quod quoniam pauci sciunt, nemo certe docuit, pluribus argumentis demonstrandum puto. Primum Cicero quandam in senatu orationem orsus est hoc modo: Paruis de rebus, sed fortasse necessariis consulimur P. C. de Adipia uia,& de Moneta consul, de Lupercis tribunus pl.reser t. Deinde in epistolis, cum Lentulo scripsisset, quae quis patrum ex relatione cos. censeret, Volcatium quoque nunciat reserente Lupo tribuno pl. Pompeium, ut Ptolemaeum reducat decernere. Tu in Sextiana L. M umium tribunu pl. consule Gabinio nolete, tempore suo grauissimo ,ad senatum retulisse, cumque senatus frequens pro salute ipsius mutandam uestem cesuisset, Gabinium exanimatum, euolasse ex senatu dicit. Postr mo Plutarchus ita narrat de Antonio tribuno pl. Cum Caesaris litteras recitari in senatu Pompeiani non sinerent , ipse nam magistratus iure poterat eas recitauit. Quanquam enim litteras priuatim missas, si id ad Rei p. commodum pertineret, priuatis licuit in senatu recita-N re;

90쪽

re; illas tamen, quae publice mittebantur, nemo, nisi qui reserendi potestatem habebat, potuit. Obtinuimus ergo senatum habentibus consulibus, tribunis pl. concessium fuisse ad illorum relationem aliquid addere, &de eo, quod in rem uideretur patres consulere. Quid uero praetores Θ an referebant ad senatum Dio lib. Lm praecise ante Augusti imperi u negat. At Liuius, &Cicero, quibus credidisse malis aiunt; sed tum solum quando maior potestas non uetabat. Liuius quide lib. X LI x. refert S. C. cautum, ut si quis sacrum Bacchi necessarius bi duceret, apud praetorem urbanum profiteretur, praetor senatum consuleret, si ci permissum esset. Et libro X LII. Caius , inquit, Licinius praetor consuluit senatum , quem quaerere ex rogatione uellent. Patres ipsum eum quaerere iusserunt. Tum demum inprouincia cos.

profecti su fit. Ciceronis autem haec sunt uerba in oratione pro lege Manilia, quam suasit praetor: De quo legando spero consules ad senatum relaturos, qui si dubit

bunt, aut grauabuntur, ego me profiteor relaturum.Vnde&in m. de Legibus iure sanxit: Cum populo patribusq; agendi ius esto praetori. Itidem, ut ibi sciscit, magistro equitum. censeres uero Flamininus & Marcellus, teste Liuio, Campani ubi censerentur senatum consuluerunt, decretumq; uti Romae censerentur. Qua de re & infra: Campani, cum eos, ex S. C. quod priore anno factum erat, censores Romae censeri coegissent, petierunt, ut sibi ciues Romanas uxores ducere liceret. At si quid alii magistratus inuitis consulibus referrent, uetare poterantὸ Fateor, & addo honorem hunc consulum praecipue fuisse. Sed non ex eo concluditur, praetores , & ceteros ius considendi patres non habuisse. Nam& consulis relationi intercedit tribunus pl. Tacitus Annali I. Scaurus dixerat, spem esse ex eo non irritas sore senatus

SEARCH

MENU NAVIGATION