장음표시 사용
341쪽
aet 6 Lib. II. Cap. XXI. toto hoc opere disseruisti de veteri Ecclesia
quam videris damnare, aut saltem exhibere damnabilem, multa referens , in quibus ea videtur errasse, aut minus fortiter se gessisse, permittens quae non videntur permitti debuisse,& leges condens aut inutiles, aut nocivas, aut injustas .
D. Haec cut dixisti) non semel ostendi,
inania esse, ac penitus contemnenda. At quoniam adhuc times, iterum ostendam, non esse
6 Incipiam ab eo quod ultimo loco dicebas . Antiquam Ecclesiam nec damtio, nec describo tanquam damnabilem . Recenseo quidem aliqua, quae illa permisit, aliqua quae non permisit solum, sed fieri praecepit, quae, vel permissa, vel praecepta modo prohibet Ecclesia pr sens; non tamen aut assero, aut innuo , eam in his aut permissionibus, aut praeceptis errasse, imo non semel diserte moneo, iniquitatem aut diversitatem temporum ea permittere , vel praecipere suasisse . Iniquitas temporum coegit permittere populis aliquandu , quae non satis sobrie, nec satis religiose celebrabano tur in Templis convivia , initiare sacris Ordinibus uxoratos , infulis decorare neophytos , aut quos Principes, aut populus elegisset, aliaque hujusmodi, forte non satis bona, aut saltem
342쪽
tem non optima, sed permissa satis bene, ne majora mala contingerent . Diversitas autem temporum aliqua non solum permittere, sed etiam praecipere suasit, quae postea prohiberi debuerunt, utpote quae ex diversis circumstantiis jam bona esse desierant. Cum Religiosi non erant ita multi, eosque multiplicari expediebat magis; cumque parentes ex sola pietate filios pueros Monasteriis offerebant, parentum oblatio sustineri juste potuit in favorem Religionis; postea vero , his causis deficientibus, sustineri filiorum libertas debuit . Quamvis fortasse etiam antea hujus libertatis ratio habita fuit; nam fit tem in aliquibus Monasteriis exigebatur , ut puer usum rationis adeptus , facto aliquo suo Patris factum confirmaret, videlicet libere canendo in choro, aut agendo aliquid hujusmodi quod fieri solebat a viris libere Deo mancipatis , ut innuit Concilium Triburiense citatum a Gratiano 2 O. quaest. l. uem Progenitores ad Monaperium tradiderunt, G in Ec
clesia COEPIT CANERE, ET LEGERE,
nec uxorem ducere, nec Monaserium deserere
poterit, Ied si discesserit, reducatur, si tonsu
ram dimiserit , rursus tondeatur , uxorem si usurpaverit, dimittere compellatur . Concedebatur etiam redemptio, si puer detonsus multum repugnabat, ut innuitur ibidem ex Poeni X in ten
343쪽
3 et 8 LU Z Cap. XXI. tentiali Theodori . Infans pro infanti potes δε-ri in Mouaserio, quamvis alter potus fio . Tamen melius es potum solvere. Negari tamen nequit, melius modo consuli libertati professionis Religiosae, magisque expedire, hanc libertatem servari penitus illaesam, ut postea docuit experientia, quae dum mala detegit, quae prius latebant facit ut novae , eaeque salubriores leges fiant, ut notat S. Augustinus epist. 3o. Cogunt multas invenire medicinas multorum expertinenta malorum . His autem legibus, quae progressu temporis, docente expeeientia, sanciuntur, dicuntur aliquando leges antiquae corrigi , non quod illae malae fuerint, sed quod minus utiles fuerint, quo. sensu dicit S. Augustinus de unico Bapt. cap. g. ut alibi monui, Concilia non solum particularia , sed etiam generalia posterioribus Conciliis emendari. Ipse Coucilia, inquit, gus per singulat regiones, vel propincius fiunt, plenariorum Couciliorum authoritati, quae fiunt extiniperso orbe Gristiano , sine ullis amba ibus cedunt: ipsaque plenaria opΘ priora a poserioribus emendantur , cum Gligno experimento rerum aperitur quod clausum erat, G cognositur, quod latebat siue ullo opo sacrilegae super
bis . Quo genere emendationis correxit Gregorius Papa VII. aliam priorem constitutiopem ν
344쪽
nem, qua fuerant excommunicati quicunque participes essent aliquorum scelerum, vel cum abscistis aut communicantibus cum ipsis, communicarent , ut refertur in cap. I o I. Quoniam cau. II. quaest . 3. Puoniam peccatis nosris exigentibus 1nultos quotidie caussa excommanicationis perire cernimus, partim ignorantia ; partim nimias implicitate, partim timore, partim etiam necessitate , devicti misericordia , anathewatis sententiam prout possemur temperamus. Aposolica itaque auctoritate ab anathema is vinculo hos subtrahimus, videlicet uxorer filior, servos, ancillas, seu inancipis , necnon rusticor, G servientes Ge. Multis hujusmodi emendationibus sine illuria veteris Ecclesiae fuerunt aliquot ejus
Non nego tamen, aliqua fui sie aut male permissa, aut male prςcepta, & ideo postea
Vere emendata , ut est purgatio vulgaris, sedis error fuit alicujus Doctoris , aut alicujus particularis Ecclesiae, quae certe erravit aliquando. 8 Nunc ad ea tria quae objiciebas , respondeo, ac dico , populos non esse ex falso excitandos ad amorem poenitentiae ac disciplinae, nec nostrae Religioni conciliandam aestimationem , & amorem falsis narrationibus, ut illae sunt, quibus nimis effuse celebratur vetus Ecclesia perinde ac si cinues eorum temporum
345쪽
Lib. II. C p. XVI. Fideles fuerint ut supra dicebam o aut insigniter innocentes, aut egregie poenitentes, omnes aut Martyres, aut Confessores, aut Doctores , aut Anachoritae.
Cler. Non id quidem asserendum est , sed
neque in unum cumulum colligenda sunt omnia eorum saeculorum delicta , Episcoporum ambitio, Principum violentia, Sacerdotum sacrilegia, impietas Laicorum ; perinde ac si, omnes eorum temporum Fideles fuerint aut ambitiosi, aut violenti, aut sacrilegi, aut impii, quales nec Haeretici sunt. LI. Nec ego omnes fuisse ita criminosos asserui. Cur. Vix non omnes.' Audi. Id etiam falsum ; nam asserui, &assero, in illis ipsis tribus Ecclesiis, quas descripsi, multos fuisse sanctitate prς stantes, quos Η retici proferre non possunt. Jactant illi quidem disciplinam quandam externam , quam populi frigidiorum regionum facilius servant, non item studium verae sanctitatis, nempe intimae demissionis, amoris erga inimicos, honestatis abhorrentis ab omni labecula pravi phantasmatis, aut cogitationis , abstinentiae perpetuae etiam a licitis quibusque voluptatibus , amoris ardentissimi omnium incommodorum , vi molestiarum , charitatis in Deum ardenti G
346쪽
simq; contemplationis assidus, aliorumque huiusnodi, quae aut heroicam sanctitatem faciunt, aut indicant. Hinc nec Martyrum myriadas proferunt, nec viros Apostolicae charitatis, &invictae in obeundis vastissimis regionibus, ei seque aut convertendis ad fidem,aut in fide excolendis patientiae laude pr claros, nec dinastas spontanea, religiosaque abdicatione regnorum illustres, nec regales conjuges in toro virgines , nec virgines tori regalis pro amore Christianae virginitatis inimicas, & viris ipsis in contemnenda pro fide vita sortiores, quibus pr dictas illas Ecclesias , non solum abundasse, dixi, sed magis, quam nos abundemus; quam vis addiderim , quod res est, fuisse permultos, qui vitam flagitiosam ducebant. cier. At hoc ipsum non videtur dicendum, quia, ut aiebam, minuit aestimationem
H. Falsam minuit , nempe eam quae populis relinquenda non est. Cor. Cur populis relinquendae non sint salis persuasiones, quae non sunt circa fidem , nec ulli nocent λI o Aues. At hanc, de qua loquimur, nulli nocere nego. Innumeris illa nocuit, noce
bitque. Ea usi sunt quod supra dicebam Haeretici , ut populos a vera Religione averterunt,
347쪽
Antiquam Ecclesiam attollebant ut omnes no-xunt) Lutherus, Calvinus, Zuinglius, ahique hujusmodi impostores, iidem praesentem Ecclesiam ab ea degenerasse dicebant, dolebant
veterem doctrinam corruptam, antiquos ritus
abolitos, & novos Divinae legi verboque scripto contrarios institutos. Haec rituum additamenta, has antiquae doctrinae, ac disciplinae corruptelas unice displicuisse sibi dicebant, haec solum a se sublata esse , nec nova inventa , sed antiqua restituta. Hinc Ecclesiam suam vocabant reformatam : hisque falsis persuasionibus , speciosisque nominibus, populos deceperunt . Est autem timor multorum , nec vanus
timor, ne quod evenit, eventurum sit iterum , ne videlicet similibus declamationibus in praesente in doctrinam, ac disciplinam, his antiquae disciplinae laudationibus, paribusque contestationibus decipiantur multi, aut ineruditi, aut male eruditi, aut ex indole sua male comparati , putantesque optimum esse quidquid rigidum est. Ingens, iterum dico, timor est, ne 1ub specie exigendi antiquas satisfactiones pro commissis delictis, tanquam omnino necessa rias, Indulgentiarum, quas largiuntur Pontifices, contemptus inducatur , inde contemptus
Pontificiae potestatis id fuit haeresis Lutheran principium J: sub specie restituendae poenitentiae
348쪽
λιν. II. Cap. XXI. 3 33tiae publicae, auricularis confessio tollatur : sub specie repurgandi Ecclesiam novis inventis, Rosaria,pia Sodalitiorum exercitia, Iconum o namenta , festi Sanctorum dies inque ipsis Eucharistiae usus, supplicationes , reliquiarum Cultus, certae preces, & quidquid in populo. pietatem fovet, auferatur, nec antiqua, quae
singitur, disciplina revehatur , sed invehatur
nova verae doctrinae veraeque disciplinae corruptela .
ii Quod autem ipse malum times, minus est, nec sequitur ex ea quam institui veteris Ecclesiae descriptione, & laudatione Ecclesiae praesentis . Sic enim assero, fuisse olim a multis peccatum magis, ut simul asseram, fuisse olim minora ad virtutem presidia, pauciores educandae iuventutis , & excolendorum populorum artes, & commoda, quae postea longi temporis suppeditavit industria . Non igitur ansam p rq beo iis qui modo Vivunt, ut male vivant, ut mala exempla sequantur, ut blandiantur sibi.
Assero vigere nunc in Ecclesia disciplinam, sed Iabore & cura Episcoporum, Pastorumque qui antiquioribus Episcopis successere. Non igitur foveo socordiam Pastorum qui modo prcsunt, sed acuo industriam , ut disciplinam quam auctam a decessoribus suis suscepere , augeant ipsi quoque, & perficiant magis. Demum opto
349쪽
quam maxime, ut qui deliquere, poenitentiam agant asperam , praelongam , canonicam . Sed hanc in foro interno imponi, pr cipi, exigi nolim, ne id forum turbetur primo, deinde quod eveniret absque dubio b deseratur, & sub speeie instaurandi canonicam disciplinam & poenitentiam tollatur sacramentum poenitentiae . . Uno verbo , nihil innovari velim, sed eo modo curari Poenitentes, quo olim fuisse vere curatos , credimus, quo a quingentis , & amplius annis curari certo icimus, quo demum curandos esse communi Doctorum, Theologorumque suffragio docemur. Cler. Ecquis est iste modus, quo curandos esse Poenitentes communi Doctorum suffragio docemur Z Quod est hoc commune sufragium λAuct. Id te tertius liber docebit.
350쪽
Guae hoc secundo libro continentur.
B solutio deprecatoria cap. . num. O. pag. o. Agapetae Virgines quae essent p- et O7. Quid ex divortio . p. 99. S. Aug. Angi. Ap. quae R. ad S. Greg. p. Iῖ .
B Aptismi doctrina incerta olim p III. R IV.C Alvini testimonium pro Consess. OL n 6. p 86
Canones aliqui videntur fuisse sola consilia p. i g. Canones poenitentiales . Vide poenitentiales Cariones . Casu istarum studium & libri p. i 27. p. Io . m. 9 et . Confessio praecepta p. I6. 26 6 a.&. ψt. Facta frea uenteν D.28.Convfessio Reneralis totius vitae P. D. Confessio facta ante Baptismum c. I. n. . p ῖ8. Confessio venialium olim etiam usurpata IOI & 8. . Diaconis olim alicubi permissum uxorem ducere c. xx
Divortii leges non omnibus olim notae p. 99. A I g. ECclesia Africana qualis fuerit p. 28ci. Hispana qualis p.287. Graeca qualis p. 284. Gallicana qualis p. 29S. Anglicana qualis p g 4. Eu et haristiae usus an frequens olim p46. 9 76. Ministrata in. santibus 9 quomodo p. et q. Errores circa hoc sacram .P. 26. Fulogiarum usus GL n S, P.Sa.
F Abiolae matronae Rom. paenitentia D 2 g. S Anctus Gregorius Naaiana. quid sentiat de Bapt. insan.
tium p. RO. Sanctus Io. Chrysost. de Consess. p p . A G. I Uo Ca rnot- consulitur circa divortium p. l46. circa prob. uul R. t 48. non non fuit rigidus 22ῖ. Moniales corrigit ti6. Mi gae pi ures eodem die celebratae p. 26'. Missarum varia genera in Galliis P. zos.