De disciplina poenitentiæ libri tres quorum primus totam canonum poenitentialium disciplinam exponit. ... Primus docet, quæ circa poenitentiam fuerit disciplina juris, alter, quæ fuerit disciplina facti, tertius quæ esse debeat & juris & facti. Autho

발행: 1708년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Qui autem sub his Ecclesiae ministris essent laicorum mores , quique fuerint antea postea, cum nec Edgarus Rex apprime pius Regno praefuit, nec Presul Cantuariensis fuit similis Dunstano , facile conjicies. et o Sed redeamus ad Ecclesiam Gallicanam , quam saeculo undecimo brevissime descripsit Ivo Episcopus Carnotensis ad Urbanum Secundum ita scribens epist. I 2 . Suggero. Paternitati vestrae , ut partibus uostris ordinetis aliquem legatum virum boni tesimodii , qui

2l Et quidem quam mitis tunc esset Antistitum in plectendis delinquentibus censura , colliges ex hoc facto . Hoc ipso tempore, quo Carnutensem Ecclesiam sanctissime guberna-hat Ivo, Dunensis Monasterii ei subjecti Virgines vitam degebant nihil religiosam. Quod autem offendebat omnes,erat potissimum amor Clericorum quo erant implicitae, & perpetua cum .illis consuetudo. Ιd ubi rescivit S. Antistes, hanc ad illas epistolam scripsit. Gloriosum nomeν virginitatis, sedgloriosior es fructus Ge. Ut ergo valeatis de exilio ad patriam repedore,

ι . .

332쪽

Zib. H. Cap. XX. 3ITesiusdem patriae munimentis vos munite, ejus

dem Ornsmentis vos ornate' . Chrso enim vo

visis nubere, non CLERICIS . Christo vos sis nubere, non SAECULARIUM HOMA

NIO, COLLO FIA FREQUENTARE.

Ad hoc enim vobis septa Mnasterii facta suut, ne mundi AMATORES INTRA CASTRA mundum fugientiam RECIPIATIS, NE ADPPBLICO, PRODEATIS , ac de corporali mundi pisione tractis introrsus faedis imaginibus , atque expugnato intus virginitate corpurquoque corruptioni subjici permittatis . Quomodo ergo pudicitiam fervare valebitis , quc

eum L PUDICIS HOMIN HOS MISCERE COLLO UIA PUBLICAE L PRAVATA QUOTIDIANO USU LAENORAETIS Z Non euim Beata Virgo Maria residebat in publico , nec procorum delectabatur colloquio , quando es ab Angelo flutata . . . Sic reliquae sanctae mulieres virorum colloquia re spueruut e . . CONLS AMATORIBOS

PRETIOSA VESTE, VEL FOCATA FAE CIE, NON GESTO LUBRICO, VEL SOLUTO INCESSU PLACERE STODDURUNT Ge.Haec & alia hujusmodi. S. Antistes, qui tandem sic epistolam clausit. Volo G prae eisio in jumma obedientis, ut omni hebdomada IemcI. in conventu gestro legatur baec epistola,

333쪽

318 Lib. II. Cap. XX. quatenui ea quae inhonesa junt, sollicitὸ cave

re discatii, G quae honesta sunt, G saluti ve-

congrua,alacriter, G fortiter observare sudeatis. Bene valete.

Cor. Nil fecit aliud . Auct. Nil prorsus. Cor. Nihil severius Ivo, ille Canonum Doctor, ille custos tam diligens Ecclesiasticae disciplinae, ille Divini, humanique Juris in toto

Regno Gallico tam celebratus interpres, ille excitator aliorum Episcoporum ZAED. Nihil, nihil aliud .

Cor. At hoc solum si faceret modo in ea . dena,vel pari causa Episcopus aliquis,rideretur, ct male audiret: non enim est leve malum,Uirginem voto consecratam implicari amoribus Clericorum, miscere quotidie cum impudicis hominibus publica , vel privata colloquia , Mundi amatores intra septa Monasterii admittere , studere eis placere pretiosa veste , fucata facie, gestu lubrico , soluto incessu. H. Ita est. Sed plus facere non permittebat Episcopis iniquitas eorum temporum; ex qua eadem causa plura non hoc saeculo tantum , sed aliis superioribus mala gravissima tolerata fuerunt, aut benignissime curata , in pluribus exemplis ostendere possem, si vacaret,

nec ex dictis id argui facile posset. Si plura cupis

334쪽

Lib. II. Cap. XX. 3 3

cupis exempla, multa reperies in epistolis Sancti Gregori redarguentis mala gravissima, sed ea plerumque redarguentis tantum, aliquando minantis, aliquando, sed benignissime punientis , saepe condonantis, & indulgentis. Ia Sqculo tandem duodecimo, quod ultimum fuit Ecclesiae vetustae, & mea isthaec Gal- Iicanarum calamitatum descriptio absolvitur, is fuit in illis regionibus numerus scelerator u, qui colligitur ex his quae dicit S. Bernardus cap. S. sermonis exhortatorii ad milites Templi, &epist.24o. quae utraque loca attuli, & expendi in meo Clerico Rom. lib. 2. disp. m. num. II. Hi autem scelerati, quibus implebantur Urbes, erant ex eodem Bernardo homines impii, raptorer , sacri legi, homicida, perjuri, adulteri.

CAPUT XXI.

Occurritur damnis, qua oriri possent ex harum Ecclesiarum descriptione: quaedam objecta solvuntur, ει hujus libri s pur, ει utilitas magis

declaratur.

1 UM autem haec audis tam insignium Ecclesiarum probra, vilescere tibi non debet Ecclesia, ut nemini legenti, aut histo-

335쪽

32o . Lib. V Cap. XXI.

ricos veteris Testamenti libros , in quibus Ηe-hraeorum frequens apostasia , superstitio , obstinatio passim describitur, aut libros Prophetarum , in quibus ejus gentis flagitia reprehenduntur , vilescere debet vetus Hebreorum Ecclesia. Sanctissima fuit hec absque dubio, tum quia sanctissimas habuit leges, optimas c remonias , Divina Sacramenta, tum quia multis soruit sanctissimis Patriarchis, Prophetis, DO-etoribus, Sacerdotibus, & utriusque sexus Fidelibus non paucis, qui legi Divinae paruerunt, quamvis longissime plures fuerint, qui Divina mandata violarunt. Sanctissima quoque Chrissiana, de qua agimus, vetus Ecclesia fuit; imo longe praestantior veteri Hebraeorum Synagoga ex fundatore, & magistro suo Christo Domino , ex sublimiori Evaugelii Doctrina, ex praestantioribus Sacramentis, ex longe pluribus viris, foeminisque sanctitate clarissimis , Apostolis , Prophaeris, Doctoribus, Martyri bus , qui veterem Ecclesiam universam , sed praesertim Graecam , Africanam , & Gallicanam illustrarunt. Et quidem, ut ea tam obstinata tot Hebretorum perfidia non effecit, ut

e teri Synagogae praeferri possent sectae Gentilium Philosophorum, in quibus omnibus fuit

longe major numerus delinquentium, ita non faciunt tot aut veteris, aut praesentis Ecclesiae. Catho-

336쪽

Catholicae degeneres filii, ut ea amittat eum splendorem, & honestatem , qua sectis omnibus Gentium, & Haereticorum praeferatur, cum hae scelestissimis hominibus abundarint semper omnes, & abundent, at sola Ecclesia Catholica, eaeque quas dicebam , Grqca, Africana, Gallicana, fortissimos habuerit Martyres, sanctissimos Episcopos, sapientissimos Doeetores , Fideles omnis conditionis & ordinis, morum honestate pr claros, quorum egregiis factis, Ecclesiasticae omnium temporum historiae locupletantur . 'a In his autem , eorum quoque qui a Veritate , & virtute deflexerunt, extare memoriam voluit Deus, ut voluit a sacrae paginae scriptoribus, non solum describi egregia facta Patriar-.charum, & Prophetarum, sed etiam sui populi inconstantiam in fide, obstinationem in persidia , Regum bella injusta, inita contra legem

cum Gentibus Deo in vi sis foedera, artes fraudulentas , violentas caedes; Sacerdotum avaritiam , maligna consilia, hypocrisim , ipsorum demum Sanctorum virorum lapsus . Utrumque enim Divina providentia factum fuit: hoc, ne Judaei crederent, esse argumentum falla religionis nostra flagitia, nobisque ea exprobra rent, dicerentque , plus virium ad observanda praecepta ab lege subministrari,quam ab Evan-

Tom. H. X gelio,

337쪽

; et a Lib. V Cap. XXI. gelio, illud vero, ne quis, nisi temere praesentem Ecclesiam damnaret, diceretque, solam antiquam fuisse Ecclesiam veram ruga carentem , ct macula,& veluti sponsam virtutum omnium monilibus exornatam, ut ausu temerario dicere tot Haeretici consueverunt, utque non dicunt quidem , sed dicere videntur aliqui, qui modo semper deflent Ecclesiae praesentis mores , praxes, studia, & veteris Ecclesiae disciplinam , rigorem, S sanctitatem semper attolluut , quod majorem, quam sorte credas, perniciem creat.

3 Hinc enim oritur l. ea persuasio, aut sal tem dubitatio, ne vera Christi Ecclesia 'desierit, aut saltem alia sit a praesenti. oritur a. quidam contemptus omnium Doctorum, qui his ultimis sarculis floruerunt. Oritur 3. quaedam saltem dubitatio, ne & ipsa recentiora

Concilia oecumenica, aut Pontificum constitutiones, veluti subnixae sententiis recentiorum , errarint. Oritur quarto quidam contemptus eorum aut rituum , aut studiorum , aut piorum eXercitiorum , quae modo frequentat Ecclesia ;sed quae non leguntur fuisse in vetepi Ecclesia usurpata, aut frequentata , ut insignia quaedam

cultus in B. Virginem , & Sanctos, confessio venialium , pia sodalitia, preces quaedam ita decades digestae, & per insertos filo orbiculos

338쪽

Lib. II. Cap. XXL 3a 3

numeratae &c. Oritur quinto studium novandi , nempe destruendi quod optimum est, &renovandi quod aut nunquam fuit usu receptum , aut minus utiliter, & ideo sublatum fuit,& correctum. oritur tandem pertinax amor tuendae novitatis, hinc autem contentiones,

consilia maligna, schismata, haereses. Ne tot mala tam facile Ecclesiam perturbarent , voluit Deus, ut scriptores antiqui, suorum temporum calamitates, & quae mali Fideles male gesserunt, accurate describerent Ieaque ipse volui tibi utcunque recensere, aut potius innuere, non solum ut his pravis persuasionibus decipi minime patiaris, nec unquam studio male novandi capiaris, sed ut Ecclesiam antiquam aestimes quidem plurimi, praesentem tamen Ecclesiam ames impense, veteris Ecclesiae Doctores, Sanctos Patres adores omnes, praesentis Ecclesiet Doctores ne contemnas Omnes ; nihil invideas iis, qui saeculis celebratae

severitatis vixerunt, gratias agas Deo, quod te in haec tempora reservarit, quae vitiis quidem non carent, sed virtutibus quoque abundant ; iis vero alumentis quibus virtus paratur , non abundant solum, sed superabundant; quae demum nunc celebrantur parcissime , Ore tamen posterorum, forte minus felicium, effusissime celebrabuntur. X et Veis

339쪽

Verum aligi quoque rationes effecerunt. ut docerem te , qui vere fuerint eorum temporum aut regionum mores, quae a multis effusius celebrantur. Et primo volui ostendere , hanc ipsam nimis liberalem antiquitatis celebrationem vanam esse , ejusque causam esse ignorationem antiquitatis. Secundo ex eadem oriri eam persuasionem antiqui rigoris, quam dicis esse communem , sed vere est eorum tantum , qui praeterita ignorant,aut hac multorum ignoratione ad suos errores propagandos abutuntur . Quomodo enim extitit is tantum rigor cum ea quam descripsi morum licentia, nimirum observantia canonum maxime difficilium,

qui nihil fuere aliud quam leges quaedam aut

institutiones Ecclesiarum, cum tanto contemptu legum naturalium, Divinarumque longe minus difficilium ξ Tertio volui ostendere, hunc rigorem quando etiam vere extitisset ) non id effecisse, ut meliores quam modo sint, fuerint mores populorum . Quarto tandem , neCesse cogitandum de renovanda eorum Canonum observant i a , quae aut nunquam fuit, aut

non fuit utilior, sed forte minus utilis praesenti Ecclesiae benignitate .s . Chr. Hos fructus percipi ex his tuis Dissertaticinibus, non est dubium , sed tria quoque damna gravissima inde oriri videntur . Primo:ςnim

340쪽

Lib. II. Cop. XXI. 8as

enim minuitur in peccatoribus studium poenitentiae . Ut enim Fideles ad eam excitantur, dum audiunt in veteri Ecclesia severissimam , multorumque annorum poenitentiam pro uno

delicto fuisse impositam, & peractam; sic ab

ea revocantur, dum audiunt, id esse falsum,& longas illas poenitentias fuisse plerisque solum indicatas, paucis impositas, & a paucissimis vere peractas. Secundo minuitur in omnibus studium &amor disciplinae. Et quidem Episcopi desides sient in ea custodienda, quam intelligent, nec olim fuisse custoditam ; audaciores fient populi in ejus legibus violandis, quas audient, olim

fuisse a tam multis violatas: minorem certe pudorem plerisque incutient male facta. Nam qui audit, hos fuisse, quos dicis, mores antiquos , incipit minus odisse quae male facit; imo nec damnat penitus, nam speciem quandam virtutis habere videtur flagitium minus . Tertio tandem minuitur aestimatio nostrae Religionis, veraeque Ecclesiae, in qua per tot saecula tam gravia a plerisque fuerunt, ut dicis, commissa delicta,quae negabunt Haeretici committi a populis quos suis doctrinis imbuerunt. Et quamvis his occurrissse videaris supra, adhuc tamen manet in corde meo ingens timor, ne isthaec mala vere secutura sint ex iis, quae in

SEARCH

MENU NAVIGATION