Thesaurus locorum communium de quo noua et vetera proferuntur in gratiam pastorum & concionatorum ordine alphabetico digestus opera & obseruatione Henrici Culens pastoris Gerardimontani, S.T.L

발행: 1622년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

4IL SENTENTIAE eillatum & comitum moribus iudicantur. Ibidem. Nobis electa seruanda sunt, & quo inter scoriapiones & colubros incedendum r ut accinctis lumbis, calceatis pedibus, & apprehensis manu bacu- . lis, iter per insidias huius saeculi, & inter venena faciamus, ut possimus ad dulces Iordanis peruenire aquas,& terram repromissionis intrare, & ad domam Dei ascendere, ac dicere cum Propheta: D mine dilexi decorem domus tuae, δc locum habitationis gloriae tuae. & illud : Unam petij a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Ibidem. Felix illa conscientia, & beata virginitas, in cuius corde praeter amorem Christi, qui est sapientia,

castitas, patientia atque iustitia,ceteraeque virtutes, nullus alius versatur amor, nec ad recordationem hominis aliquando suspirat, nee videre desiderat, quem cum viderit, nolit dimittere. Ibidem. . , Honora patrem tuum, sed si te a vero Patre non

separat. Ibidem epistola et r. Grande praemium parentis obliti: Concupiscet Rex decorem tuum. Ibidem. Contristabitur pater, sed laetabitur Christus rlugebit familia, sed Angeli gratulabuntur. Faciat pater quod vult de substantia sua: non es eius cui nata es, sed cui renata, & qui te grandi pretio redemit, Sanguine suo. Ibidem. Non quaeruntur in Christianis initia, sed finis. Paulus male coepit , sed benE finiuit. Iudae laudantur exordia, sed, finis proditione damnatur. ibidem.

ntis isdior, tantδ pulchrior. Quid faciat in facie Christianae purpurissus & cerussa: quorum

462쪽

D. H I E R O N Y M I. 413 alteriim ruborem genarum labiorumque mentitur, alterum candorem oris & colli Ibidem. Ardentes diaboli sagittae ieiuniorum & vigiliarum rigore restinguendae sunt. Ibidem. Non AEtnaei ignes, non sic Vulcania tellus, non Vesevus & Olympus tantis ardoribus aestuant, ut iuueniles medullae vino plenae, & dapibus inflammatae. Ibidem.

Grandis virtutis est, & sollicitae diligentiae, superare quod nata sis : in carne non carnaliter vi- uere; tecum pugnare quotidie,& inclusum hostem, Argi ut fabulae ferum ) centum oeulis obseruare. ibidem. Nihil ita scias conducere Christianis adolescen- ' tibus, ut e sum olerum. Ibidem. Ardor corporum frigidioribus epulis temperandus est. Ibidem. Nihil sic inflammat corpora & tuillat membra genitalia,sicut indigestus cibus, ructusque conuulsus. ibidem. Multd melius est quotidie parum,quam rar, si iis sumere. Ibidem. . . Non necesse habes aurum in luto quaerere. Ibid Multis margaritis una redime margaritam. Ibid. Pessimae consuetudinis est, cum fragilis sexus δα imbecillis aetas suo arbitrio abutitur, & putat licere quod libet. Ibidem. Speculum mentis όst facies, & taciti oculi oris dis fatentur arcana. Ibidem. Aliorum vulnus, nostra sit cautio. Ibidem. . Velimus nolimus, senescimus ibidem . ,

. Vincit viros semina, & castitas truncat libidianem. Ibidem. . t ' . . Cogi-

463쪽

I S EN T ENTIAE Cogita quotidie te esse moriturum , & num . quam de secundis nuptiis cogitabis. Ibidem. pudor quo gloria inuenitur& gratiar &est rursus pudor qui solet parere peccatum. Ibidem epistola 22. Nos securo ac bono animo sumus, qui per singula quaeque praecepta inhonorantes Deum clementisumum ad iracundiam prouocamus, eiusque imperium superbissime contemnendo, in tantae maiestatis imus iniuriam λ Quid enim umquam tam

superbum , quid verb tam ingratum videri potest,

quam aduertus eius vivere voluntatem , a quo ipsum vivere acceperisὶ quam illius praecepta despicere, qui ideδ aliquid imperat, ut causas habeat remunerandi neque enim obsequij nostri indiget Deus, sed nos illius egemus imperio. Ibidem. Viuere Christo, non est aliud, quam eius praece- pta seruare, quae nobis ille quasi certum quoddam dilectionis suae pignus seruanda mandauit. Ibid. Nihil est imperiosius charitate. Ibidem. Duo sunt genera mandatorum in quibus clauditur tota iustitiar prohibendi unum esst, iubendi lterum. Ibidem. In quovis proposito, in quovis gradu 'qualemccatum est, vel prohibita admittere , vel iussa

non facere. Ibidem. ι .Pntb facilius abstinemus a quoeumque delicto uanto illud magis i metuimuς : nec cito ad maiora progreditur, qui etia parva formidat. Ibid. Maximam partem aequitatis impleuit qui nulli nocuit. Ibidem. Quantum ad peccati rationen pertinet, nocuit qui nocere disposuit. Ibidem . . . '

Inter ,

464쪽

D. HIERONYMI. 4 Is Inter Christianum & Gentilem non fides tantum debet, sed etiam vita disti nouere, & diuetiam Religionem per diuerta opera monstrare. Ibidem. Illi terrena sapiant, qui promissa ccclestia non

habent. Ibidem . .

Non sequantur turbam errantem , qui se verita tis di scipulos confitentur. Ibid. Asper m 6c insuauem nobis virutum viam , nimia facit vitiorum consuetudo. Ibidem.

Omne quod agimus , omne quod loquimur, aut de lata aut de angusta via est. I bidem. Maximum ad iustitiam auxilium est, implere diuinis eloquiis animam , & quod Opere exequi cupias, semper corde meditari. Ibidem. Ne putes tibi susticere mandata Dei memoria tenere, & opere obliuisci. Ibidem. O miram Domini clementiam l A ineffabile in Dei benignitatem l Praemium nobis pollicetur, si 'nos inuicem diligamus, id est, si nos ea praestemus

inuicem, quorum vicissim indigemus. Et nos superbo simul & ingrato animo eius renitimur voluntati , cuius etiam imperium beneficium est. Ibidem. . t, Noli diligere detrahere , ne eradiceris. Pauci radmodum sunt qui huic vitio renuntient: raroque .inuenies, qui ita vitam suam irreprehensibilem exhibere velint, ut non libenter reprehendant alienam ; tantaque huius mali libido mentem hominum inuasit, ut etiam qui procul ab aliis vitiis recesserunt, in illud tamen quasi in extremum diaboli laqueum incidant. Ibidem.

Beatus est qui se ita contra hoc vitium armauit, ut apud eum detrahere nemo audeat. Ibidem. Verba

465쪽

4iε sENTENTIAE Verba tua ponderet cogitatio , & linguae ossincium animi libra dispenset. Ibidem

Nihil quietius, nihil purius, nihil denique pubelirius ea mente esse debet, quae in Dei habitaculum praeparanda est: quem non auro templa fulgentia, non gemmis altaria distincta delectant,sed anima virtutibus ornara. Ibidem.

Nihil habeas humilitate praestantius, nihil amabilius : haec est enim praecipua conservatrix , dc quasi custos quaedam virtutum omnium, nihilque est quod nos ita & hominibus gratos & Deo faciar, quam si vitae merito magni, humilitate . simus infimi. Ibidem. Aliud est habere virtutem, aliud virtutis similitudinem: aliud est rerut. umbram sequi, aliud veritatem. Ibidem. . Nescit religio nostra personas accipere, nec Coninditiones.hominum, sed animos inspicit singulo,rum. Seritum dc nobilem de moribus pronuntiae. Sola apud Deum libertas est, non seruire peccatis. Summa apud Deum nobilitas est, clarum esse vir tutibus. Ibidem.

Vniuersi homines paris apud Deum honoris,dceiusdem pretij sunt, qui uno Christi Sanguine sunt

redempti: nec interest, qua quis conditione natus sit, cum omnes in Christo aequaliter renascamur. Ibidem. νQuid prodest corpus tenuari abstinentia, si animus intumescat superbia am laudem merebimur de pallore ieiunij, ωinuidia simus liuidi 3

Quid virtutis habet vinum non bibere,& ira atque odio inebriari Tunc ergo praeclara est abstineritia, tune pulchra atque magnifica corporis castigarios

466쪽

o. H I E R O N Y M i. tio,cum animus ieiunus est vitiis. Ibidem. , postolici praecepti & exempli ut habeamus rationem non tantum conscientiaci sedetiam famae.

Beatus est qui tam sanctὶ tamque prauiter disposuit vitam suam , ut de eo sinistri aliquid ne fingi uidem possit, dum aduersus obtrectatorum libii nem pugnat meriti magnitudo ; nec fingere qui iaquam ausus est , quod a nullo putat esse creden-

Frustra irascimur obtrectatoribus nostris, si eis ipsis obtrectandi materiam ministramus. Si autem nobis diligenter atqile solicith omnia ad honesta tem prouidentibus, cunctisque actibus nostris timorem Dei praeferentibus . illi nihilominus insaniunt, conssiletur nos conscientia nostra, quae tunc maxime tuta est,tunc optime secura est, cum ne oe-

easionem quidem malὸ de se seniliendi dedit. Ibid. Nos modb idogamus ut male de nobis loqui nemo absque mendacim misit. Ibidem. . - Ita habeto selieitudinem domus , ut aliquam ta- me vacationem animae tribuas. Eligatur tibi opportunus & aliquantum a familiae strepitu remotus locus, in quem tu vesar in portum, quasi ex multa tempestate curarum re recipias , de excitatos foris cogitation uiri flachus,secreti tranquilIit te compo-

nas. Ibidem. si ' D

Nos leporem attis Rhetoricae contemnentes, &puerilis atque plausibilis eloquii venustatem, ad lanistarum Scripturarum grauitatem confugimus, ubi Vera vulnerum medicina est, ubi dolorum certa realedia. . Ibidem epistola 23. Beato Iob post malorum examina , uxor pessima Dd reser-

467쪽

ΑΙ 'S E N T E N π I IEreseruata est,ut per eam disceret blasphemare. Ibid Dissicila st pressam malis innocentiam non dolere,& in licic ipse fide non periclitari, quδd se videat quis iniuste sustinere quod patitur. Ibidem. Caro sancti viri s Iob datur in diaboli potest tem,& animae sanitas reseruatur, ne, si illud percus sisset in quo est sensus mentisque iudicium, non esset culpa peccantis,sed eius qui statum mentis eueris

terat. Ibidem. c. ι

Elias ad caelorum regna festinans non potest lineum pallio,sed mundo immunda vestimenta dimititit. Ioi. Vult docere,eos,qui volunt esse perfecti,de- . bere omnia relinquere, & vendita dare pauperibus.. Vnus Philosophorum multarum possessionum pretium proiecit in pelagus, Abite, dicens, in pro

fundum malae cupiditates:ego vos mergam,ne ipse mergar a vobis. Ibidem . . Felix & omni dignus beatitudine,quem senectus Christo occupat seruientem , quem extrema dies Saluatori inuenerit militantem: qui non confundo tur clim loquetur inimicis siris in porta, cui in in- troitu Paradisi dicetur: Recepisti mala in vita tua, nunc autem hic laetare. Ibidem.

Difficile,imb & impossibile est,ut quis praesenti-- bus & futuris fruatur bonis, ut & hic ventrem dc ibi mentem impleat; ut de delicijs transeat ad deliis . Cias,ut in utroque seculo primus sit,ut & in caelo &. in terra appareat gloriosus. Ibidem. Noli respicere Iudam negantem,sed Paulum re- . spice confitentem. Ibidem. Et Sancti corruunt, si fuerint negligentes;& peecatores pristinum recipiunt statum, si peccatorum, sordes fletibus laveriat. Ibidem.

468쪽

D. H I E R N Y M I. . 479 Numquam exemplum a malis sumitur. Etiam in faeculi rebus semper a meliori parte insitamenta virtutum sunt. Ibidem - . Gratias tibi, Christe Saluator,tua agimus creatura, quod tam potentem aduersarium nostrum,duna occideris, occidisti. Ibidem. Absque notitia Creatoris sui, omnis homo pe-eus est. Ibidem. Anaxagorae ac Telamonis semper laudata sententia: Sciebam me genuisse mortalem. Ibidem . ,

Non doleas quoa talem nepotem & amicum in amiseris,sed gaudeas quδd talem habueris. Ibidem

Aliud est conari, aliud agere: aliud viuere moriturum,aliud mori victurum. Ille moriturus ex gloria est,iste moriturus semper ad gloriam. Ibidem. Romanus orbis ruit, & tamen ceruix postra erecta non flectitur. Ibidem. '; Felix Nepotianus qui haec mala non videt, felix qui haec non audit. Ibidem.

Offensum sentimus Deum,nec placamus nostris peccatis: Barbari fortes sunt,nostris viiijs Romanus superatur exercitus. Ibidem. Xerxes ille Rex potentissimus,qui subuertit montes,maria conitiauit,cum de sublimi loco infinitam hominum multitudinem, dc innumerabilem vidis set exercitum, flesse dicitur, quod post centum annos nullus eorum quos tunc cernebat, superfuturus esset. Ibidem . , Quotidie morimur. quotidie commutamur, dctamen aeternos nos esse credimus. Ibidem.

- Hoc ipsum quod dico,quod scribitur, quod rei go,quod emendo, levita mea testitur. Quot puncta noxarii, tot meorum damna sunt temporum, Ibid.

469쪽

EX LIBRO TERTIO. .

Voτr Christianis erat, pro Christi nomine

gladio percutiet verum nostis callidus tarda ad mortem supplicia conquirens, animas cupiebat iugulare,non corpora. Lib. epistola I. Volentibus triori, non dabatur occidi. Ibidem ex Cypriano. i Ela inquit Paulus Eremita Dominus nobis . prandiummisit, verε pius, verὶ misericors. Serta ginta iam anni sunt, quδd accipio dimidij semper panis fragmentum : verum ad aduentum tuum S. Antonio loquitur militibus suis duplicauit a nonam. Ibidem.

Huic seni nudo quid umquam defuitὶ Vos si1- perbi diuites) gemm bibitis,ille S. Paulus naturae concauis manibus satisfecit. Vos in tunicis aurum texitis,ille ne vilissimum quidem indumentum habuit mancipiJ vestri. Sed econtrarib, illi quidem pauperculo paradisus patet, VOS auratos gehenna suscipiet.' Ille vestem Christi, nudus licet, tame seruauit; vos vestiti sericis , indumentum Christi perdidistis. Paulus vilissinio puluere coopertus iacet resurrecturus in gloriam : vos operosa saxis sepulchra premunt, cum vestris opibus arsuros. Ibu

dem.

Obsecro, ut quicumque haec legis, Hieronymi peccatoris memineris. Cui si Dominus optionem daret, multo magis eligeret tunicam Pauli cum meis ritis escis, quam Regum purpuram cum poenis suis.

470쪽

D. H I 'E R o N Y M r. 42 I. Nudus latrones non timet. Ibidem epistola 2. Nemo melius erogat, quam qui sibi nihil reser .uat. Ibidem. Tactus, ioci, nutus & sibili, solent moriturae vi ginitatis esse principia. Ibidem. Mirentur alij signa quae fecit, mirentur incredi-irilem abstinentiam,scientiam,humilitatem:ego Dibit ita stupeo,quam gloriam illum & honorem caucare potuisse. Ibi m. Antonij mortem etiam elementa lugebant. Ibi

dem.

Benedicto oleo uniuersi agricolae atque pastores tangentes vulnera, certam salutem resumebant.

ibidem Semper silentium & vitam ignobilem desiderabat. Ibidem. t Hilarion om nos adiurauit, ut ne puncto quidem. horae post mortem reseruaretur, sed statim eum in hortulo terra operirent sicut vestitus erat, in tunica cilicina,& cuculla,& fago rustico. Ibidem. Cernas usque hodie miram inter Palaestinos &Cyprios contentionem, bis corpus Hilarionis, illis spiritum se habere certantibus. Ibidem.

O nihil umquam tutum apud di bolum: Ibidem epist. 3.

Habet , seruata pudicitia suum martyrium ibidem. Numquam illius mulieris) nudum corpus intuitus sum, numquam eius carnem attigi timens in Pace perdere,quod in praesto ser uaueram. Ibidemi Aspicio formitarum gregem angusto calle feruere, ferre onera maiora quam corpora: aliae herbarum quaedam semina forcipe oris trahebant, aliae, D a 3 egerebant

SEARCH

MENU NAVIGATION