장음표시 사용
441쪽
392 SENTENTI AENon bene fit, quod occupato animo fit: Ibi dem epiliola Io. Fateor numquam me in diuinis volun inibus propriis credidisse viribus , nec habui sse opinione itai meam, sed ea etiam de quibus scire ne arbitrabar, interrogare me solitum. Ibidem epistola I 3.
Ita se natura habet, ut amara sit veritis , blanda vitia existimentur. Ibidem epistola 16 Puerilis est iactantiae , accusando illustres viis ros , suo nomini famam quaerere. Ibidem epistola I 8.
Bos lassiis sortius figit pedem. Ibidem. Melius est locum mutare, quam fidei veritatem. Ibidem epistola 23. Melius est panem mendicare quam fidem perdere. Ibidem epistola 2 . Cathedram Petri, & fidem Apostolico ore laudatam censui mihi consulendam ; inde nunc animae meae postulans cibum, unde olim Christi vestimenta suscepi. Ibidem epistola 21. Apud vos solos incorrupta Patrum seruatur hereditas. satia, auctoritas. in Ibidem. Loquitur de Romana Ecclesia. Faceliti inuidia,Romani culminis recedat ambitio. Cum succetare piscatoris, &discipulo Crucis loquor. Ego nullum primum nisi Christum sequens, beatitudini tuae s Damaso Pontificiloquitur id est Cathedrae Petri, communione cons cior;super illam petram aedificatam Ecclesiam scio. Quicumque extra hanc domum agnum comederit, prosenus est. Si quis in arca Noe non fuerit, peri-Dit regnantedfluvio. Ibidem epistola as. Nini-
442쪽
Niniue ciuitas, quae peccato perijt, fletibus stetit. Ibidem epistola 26. Noli despicere animam pro qua Christus mortuus est. Ibidem. Proisce sarcinam saeculi, ne quaeras diuitias quae
Camelorum prauitatibus comparantur. Nudus &leuis in caelum euola , ne alas virtutum tuarum auri
deprimant pondera. Ibidem epistola 29. Nemo Apostolis pauperior fuit,& nemo tantum pro Domino dereliquit. Ibidem. Eroganda non quaeras , sed quaesita iam tribue. ibidem. Imbecillitas corporis, animae quoque vires se cum trahit. Ibidem epistola 3 o. Senectus multa secum &bona adfert dc mala. Ibidem. Nullus diu tutus est periculo proximu . Ibidem ex S.Cypriano.
Aliud est titillari,aliud obrui voluptatibus. Ibi
Nihil tam facile est, quin dissicile fiat, si inuitus
facias. Ibidem epistola 3 3. ex Terentio. Alienis dentibus commoliti cibi, vescentibus nauseam faciunt. Ibidem.
Nihil longum quod finem habet. Ibidem epistola 34 Cupimus non dicere sancta,sed facere. Ibidem. Apud Deum nihil voluptuosum, nihil tantum suave placet,nisi quod in se habet mordacis aliquid veritatis. Ibidem epistola 33. Nihil Saluator amat medium. Ibidem. . Nobis sollicite prouidendum est, ut solemnem diem non tam ciborum abundantia, quam spiritus
443쪽
39 , ' . SENTENΤIAE exultatione celebremus. Quia vatile absurdum est, nimia saturitate velle honorare Martyrem , quem scias Deo placuitie ieiuni j s. Ibidem. Ita semper comedendum est, ut cibum & oratiosequatur ex lectio. Ibidem. Culpam numerus peccantium non minuit, Min persisnis, non in rebus est accusatio. Ibidem epistola 36. Nouum malitiae genus, accusare quod prodi ti-naeas, scribere quod occultes. Ibidem. Intemperantis esse arbitror, scribere quidquam
quod occultari velis. Ibidem. Nulla necessitas maior est charitate. Ibidem epistola 7. Ego in scelerum meorum sepulchro iacens , &peccatorum vinculis colligatus , Dominicum de . Euangelio expecto clamorem, Hieronyme veni foras. Ibidem.
Nostis puellares animos his rebus plerumque silidari, si se intelligant curae esse maioribus. Ibid. Lubricum adolescentiae iter,in quo & ego lapsus
sum,& vos non sine timore transistis. Ibidem. In mea patria rusticitatis vernacula Deus venter
est,& in diem vivitur:& fanctior ille est, qui ditior. ibidem. Amor ordinem nescit. Ibidem. In amicis non res quaeritur, sed voluntas. Ibis dem epistola Dei Filius sustinuit ignominiam crucis, & tu beatos putas qui felicitate istius faeculi & delicijs perfruunturὶ Ibidem. Magna ira est quando peccantibus non irascitis Deus. Ibidem. Lil ter .
444쪽
D. HIERONYMI. Libenter nunc tormenta patiar, ut futura mihi gloria reseruetur. Ibidem.
Miror prudentem virum dicebat S. Antonius Didymo caeco eius rei dolere damno,quam formicae & muscae & culices habent; & non laetari illius
possessione, quam Sancti soli & Apostoli meruerunt. Ibidem.
Quid agemus nos in die Iudici j, super quorum
iram non unius diei sed tantorum annorum sol t stis occubuitZ Ibidem epistola 39. Alludit ad verba Apostoli, Sol non occidat,&c. Vae mihi misero,ne dicam tibi,qui tanto tempore aut non obtulimus munus ad altare, aut ira permanente, sine causa obtulimus. Quomodo in quotidiana prece umquam diximus, Dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris,animo discordante cum verbis, oratione dissidente cum factis λ Ibidem. Ego ita sum, quasi a cuncto grege morbida aberrans ovis, quod nisi ine bonus Pastor ad sua stabula humeris impositum reportarit,lababunt gressus, &in ipso conamine vestigia concident alsurgentis. Ibidem epistola AO. Scriptura vetus tantis obscuritatibus & futurorum typis inuoluta est , ut omnis interpretatione egeat. Ibidem epistola I. Contrariorum contraria sunt remedia. Ibidem ex Hippocr. Periculosum est de seruo alterius iud:care;& non
facilis venia, praua dixisse de rectis. Ibidem epistola 43. Inuidia prim lim mordax sui. Ibidem. Remedium poenae suae arbitrantur inuidi & ma
445쪽
396 SENTENTIAE leuoli) si nemo sit sanistus, si omnibus detrahatur. si turba sit pereuntihi, si multitudo peccantiu . Ibid. Bono tuo crassus sis, me macies delectat & pallor. Ibidem. Gratias ago Deo meo quod dignus sim quem mundus oderit. Ibidem. Scio per famam bonam & malam perueniri ad regna caelorum. Ibidem. Nobis nihil est antiquius quam Christi iura ser
uare,nec Patrum transire terminos, semperque me
minisse Romanam fidem Apostolico ore laudatam. Ibidem epistola 4 . Optamus, si fieri potest,in diebus nostris Catholicam fidem & Ecclesiae regulas cum subiectis nobis populis custodire , & omnes nouas sopire doctrinas. Ibidem epistola 48. quae est Theophili ad
Hieronym. Quasi multitudo peccantium scelus minuat, &, non numerositate lignorum, maior gehennae flamma succrescat. Ibidem epistola 32.
Libentius piam rusticitatem,quam doctam blasphemiam eligam. Ibidem epistola s . Apud Christianos non qui patitur, sed qui facit contumeliam miser est. Ibidem epistola 31.
VERA illa necessitudo est,& Christi glutino copulata, quam non utilitas rei familiaris, non praesentia tantum corporum, non subdola & palpans adulatio sed Domini timor & diuinarum Scripturarum studia conciliant. Lib. a. istola a Habet
446쪽
D. HIERONYMI. 39 Habet nescio quid latentis energiae viva vox, ct , inaures discipuli de Auctoris ore transfusa fortius sonat. Ibidem. Sancta rusticitas solum sibi prodest:& quantum aedificat ex vitae merito Ecclesiam Christi, tantum nocet si destruentibus non resistat. Ibidem. In Scripturis sanctis sine praevio & monstrante semitam non potes ingredi. Ibidem. Quod Medicorum est, promittunt Medici : tractant fabrilia fabri. Sola Scripturarum ars est, ruam passim sibi omnes vendicant. Scribimus inocti , doctique poemata passim. Hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc Sophista verbosus, hanc uniuersi praesumunt, lacerant, docent antequam discant. Ibidem. Discamus in terris,quorum nobis scientia perseueret in caelo. Ibidem. Credenti totus mundus diuitiarum est: infidelis etiam obulo indiget. Ibidem. Sic vivamus tamquam nihil habentes, & omnia possidentes. Ibidem. Victus & vestitus diuitiae Christianorum. Ibid.' Facile contemnit omnia, qui se semper cogitat esse moriturum. Ibidem. Nihil ita repugnat Deo, quam cor impoenitens: solum crimen est quod veniam consequi non PO- - test. Ibidem epistola 3. Solum desperationis crimen est quod mederi
dab omnibus fit, paene scitur ab omnibus. Ibidem. Hoc plango qudd te ipse non plangis. Ibidem. Numquam emera poenitentia. Ibidem.
447쪽
Peccata mea non sunt virtutes tuae. Ibidem. Non damno nuptias , non damno coniugium: Volo omnes qui propter nocturnos forsitan metus
soli cubitare non possunt, uxores ducere. Ibidem epistola ε. Minus est tenere Sacerdotium quam mereri. Ibidem epistola J. Nudos amat eremus. Ibidem epistola s. Affatim diues est qui eum Christo pauper est. ibidem. Debet amor laesus irasci. Ibidem. Mid facis in paterna domo delicate miles. Ibid.
Corpus assiuetum tunicis, loricae onus non fert. Caput opertum linteo , galeam recusat. Mollem otio manum durus exasperat capulus. Ibidem.
Recordare tyrocinij tui diem quoChristo in Baptismate consepultus, in Sacramenti verba iurasti: pro nomine eius non te patri parciturum,non matri. ibidem. Licet paruulus ex collo pendeat nepos,licet sparso crine & scissis vestibus, ubera quibus te nutrierat ostendat mater: licet in limine iaceat pater, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad vexillum Christi evola. Solum pietatis genus est, hac in re esse crudelem. Ibidem. Facilὶ rumpit haec vincula quae mundani & carinnales amici obhciunt) amor Christi, de gehennae timor. Ibidem. Gladium tenet hostis ut me interimat, &ego de matris lachrymis cogitabo Propter patrem militiam Christi deseram, cui sepulturam Christi causa non debeo,quam et m omnibus eius causa debeo ibidem. Erras
448쪽
D. HIERONYMI. 399 Erras frater,erras, si putas umquam Christianum petaecutionem non pati. Tunc maxime oppugnaris, si te oppugnari nescis. Ibidem. Animaduerte frater, non tibi licere de tuis quidquam habere rebus. Hereditatem expectans saeculi coheres Christi esse non poteris. Ibidem . . Licet in modum stagni fusum aequor arrideat: licet vix summa iacentis elementi spiritu terga crispentur, magnos hic campus montes habet intus inclusos. Intus est: periculum, intus est hostis. Expedite rudentes, vela su spendite. Crux antennae figatur in frontibus. Tranquillitas ista tempestas est. Ibidem.
Perseistus Christi seruus nihil pr tet Christum habet. Aut si quid praeter Christum habet, pers
eius non est. Ibidem. Perfectum esse nolle,delinquere est. Ibidem.
Absit ut de his quidquam sinistrum loquar, qui Apostolieo gradui succedentes, Christi Corpus sacro ore conficiunt, per quos & nos Christiani su-nuis: qui claues regni caelorum habentes, quodammodb ante Iudici j diem iudicant: qui sponsam Domini sobriacastitate conseruant. Ibidem. Non omnes Episcopi, Episcopi sunt. Attendis Petrum,sed & Iudam considera: Steph. anum suspicis, sed& Nicolaum respice, quem Dominus, ut Ioannes testatur in Apocalypsi,sua damnat sentutia. Qui tam turpia de nefanda commentus est, ut Nicolaitarum haeresis ex illa radice nascatur. Ibidem. Non facit Ecclesiastica dignitas Christianum. ibidem Minimum discipulum Iesus amat plurimum. Inferius ergo accumbe , ut minore adueniente,
449쪽
4oo SENTENTIAE 'sursum iubearis ascendere. Ibidem. Monachus si ceciderit, rogabit pro eo Sacerdos; pro Sacerdotis lapsu quis rogabit3 Ibidem. Quid agis frater in saeculo,qui maior es mundo ibidem. Libet,sarcina corporis abiecta,ad purum aetheris euolare fulgorem. Paupertatem times ξ sed beatos Christus pauperes appellat. Labore terreris λ at nemo athleta sine sudoribus coronatur. De cibo cogitas 3 sed fides famem non timet. Super nudam metuis humum exesa ieiunijs membra collidere sed Dominus tecum iacet. Squallidi capitis horret inculta caesariesῖ sed caput tuum Christus est. Infinita eremi vastitas terret sed tu Paradisum mente perambula. Quotiescumque illuc cogitatione ac
mente conscenderis, toties in eremo non eris. Ibi-
Delicatus es frater, si & hic vis gaudere cum fe-culo,& postea regnare cum Christo. Ibidem. Iudicaturo Domino,lugubre mundus immugiet: tribus ad tribum pectora ferient : potentissimi quondam Reges,nudo latere palpitabunt. Exhibebitur cu prole sua Venere tunc ignitus Iupiter. Adducetur & cum suis stultus Plato discipulis. Aristotelis argumenta non proderunt. Tunc tu rusticanus & pauper exultabis, ridebis, & dices: Ecce crucifixus Deus meus: ecce Iudex, qui obuolutus pannis in praesepio vagij t. Hic est ille operarij & quaestuariae filius, hic qui matris gestatus sinu, hominem Deus fugit in AEgyptum: hic vestitus coccino: hic sentibus coronatus: hic magus,daemonium habens , & Samarites. Cerne manus Iudaee, quas fixeras: cerne latus Romane, quod foderas. Videte
450쪽
D. H I E R O N Y M I. go Icorpus an idem sit, quod dicebatis clam noiste su tulisse discipulos. Ibidem.
Laetamur ad nummum, amisso obulo contrista. mur. Ibidem epistola 7. Plus laudat viatis quisque quod possidet. Ibidem. Locus in quo crucifixus est Dominus noster. Caluaria appellatur, scilicet quod ibidem sit antiqui hominis caluaria condita , ut secundus Adam &Sanguis Christi de cruce stillans, primi Adam & ix. centis Protoplasti peccata dilueret: dc tunc sermo ille Apostoli compleretur: Excitare qui dormis, ocexurge a mortuis,& illuminabit te Christus. Ibidem epistola 8. .
Vox Christianorum ditana , sed una religio.
serpentina pelluntur antidoto. Ibidem epistola s.
Non emaus si vos diligatis, scelus est qubdodistis. Ibidem. . 'Secunda post naufragium tabula est, quod malὸ coeperis , saltem hoc remedio temperare. Ibidem. Quid tibi necesse est in ea habitare domo,in qua necesse habes quotidie aut perire,aut vincere. Quis umquam mortalium securos iuxta viperam somnos cipitὶ Quae etsi non percutiat, certe sollicitat. Securius est perire non posse, quam iuxta pericurium non perij sse. In altero tranquillitas est, in alte, to gubernatio ; ibi gaudemus, hic euadimus. Ibiis
Si dixeris, Suffcii mihi conscientia mea Habeo Deum iudicem, qui vitae meae testis est; Non curo quid loquantur hominestaudi Apostolum scribentem: Prouidentes bona non selum coram Deo, ses C e etiam
