Acta eruditorum Lipsiensia, anno 1682 à 1776

발행: 1757년

분량: 577페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

repetatur & confirmetur. Deus loquitur de electo, sub quo Christium intelligit Auctor, qui vel maxime sit electus; nee tamen negat, satis commode Davidem posse ritelligi. Pro miserat vero Davidi Deus confirmationem seminis in iaculum

v. s. & aedificationem solii, quod in primis Messiae solium est,

idque suturum a generatione in generationem, i. e. duraturum, quamdiu hominum generationes durabunt. v. c. ostendit, quomodo ipsi coeli Deum celebrent, & mirabile simul Dei regnum exponit, in quo conspisua sit gratia & veritiis fidelitasque Dei, non minus quam summa ipsius potentia. Per NJ V intelligit Cel. Auctor non tantum mirabilia in natura, sed & in primis Christum, qui maxime est mirabilis Dei,

quantus quantus est. Hujus rei v. p. rationem suppeditat, petitam ex Dei persectione summa, ct excellentia, ab ejus decentia, venerabilitate, potentia, regno, operibus, ct gratia; hoc pluribus etiam Psaltes describit v. 8. ut pateat, qui fit l, mendus in coetu sanctorum, S reverendus supra omnes, qui circa ipsum. v. s. pergit ejus persectionem & gloriam enarrare, & in operiuus contemplandam sistere, idque non tantum v. Io. in genere, sed etiam D. M. in specie; quod porro ex aggerat, ostendendo potestatem Dei in coelos & terram, addita

ratione in V. I. . Postquam de operibus locutus fuerat, caussam ob oculos ponit v. . Pergit deinde, & eelebrat justitiam ct judicium Dei, gratiam ac veritatem, tanquam virtutes, singulari ratione in eodem conspicuas, quae quales sint, uberius enarrat auctori in res ostendit Propheta, qinenam sint

qualitates populi hujus regni & of scia, qua occasione inprimis explicat, quid nVTn sit, & quomodo in scriptura usurpetur, & inquirit, quid hic possit hoe vocabulum signifieare, quia absolute & sine restrictione usurpatur, & etiam nihil obstare credit, quo minus omnem eam significationem verbo tribuamus, quam patitur contextus, & Omnem clangorem, omne jubilum, quod convenit regno Christi, Se. Hoc conjunctum esse cum exultatione in nomine Dei, & exultatione in justitia Dei, confirmat v. II. IJ. LV N. Pergit postea eadem demonstrare ex iis, quae antea dixerat Deus in visione, eoll. Disilired by GOoste

22쪽

eop. a Sam. VII & a taron. XXV, p. Sunt tamen in his praedicata, quae Salomoni ejusque regno non conveniunt, sed tantum Chi isto & regno ejus. Quamvis itaque de M omone sit sermo, tamen omuia ad illqm applicari non poterunt, proinde de Messia capienda. Id explicat plenius v. II. ubi illum, qui exaltatus scit, vocat irid, itidem hic intelligitur Christus, ct quidquid de Davide hie dicitur, non nisi sensu tenuiori, pleno & absoluto vero de Christo debere intelligi obsera at Alictor, monstratque Davidis & Christi convenientiam. His expeditis David amplius ostendit, qua ratione, in exequendis iis, quae pertinebant ad munera illa divina, munus & potentia sit futura conspicua, ad pudorem S deletionem hostium, &betitiae ipsius S populi. Effectus quoque v. U. proponitur, quod nempe inimicus propterea non sit illum vel seducturus, vel exactorem in ipsum acturus, sed potius omnes hostes sint

conterendi v. a . Felix regni successus simul demonstratur in V. quae omnia non de Diavide solo explicanda sunt, sed recte ad Christum applicantur. Cornu vero illius qua ratione sit exaltatum, exponit in L manus enim ponere in mari,S dextram in fluminibus, est, subjicere ea potestati alicujus

S imperio, atque ita regnum ejus eo usque extendere. U. a planius promisi ionum fundamentum, S regni excellentia, confirmantur. Quae iterum de Christo esse accipienda, etiam ex N. T. st quidem Ebr, Ls potest demonstrari, aliisque locis. Hujus promissionis essessus uberius docetur v. aδ. qviod iterum ex carissis suis explicatur v. ast & Io. ubi iterum bene

evincitur: haec non de Alo Davide, sed etiam simul de Christo

esse capienda; quod etiam predicata demonstrant satis. Distincte memorantur v. II. ruta seminis Christi, ubi per illius peccatum, quod erit deseriae legem, profanare statuta Dei,& non servare praecepta Dei, usa. pro illius poena D. Rmpla deteribitur. Nec tamen Deus prorsus omittit suam gratiam , sed simul cum poena conjungit promissionem Πύρ Post illas vero promissiones inducuntur pii, querentes de miserrimo regni statu Davidici, in quo videbantur omnia sese aliter habere ac promissum fuerat, in N. sqq. ut videretur

23쪽

r4 AD NOVA ACTA ERUDITORUM

edus plane fuisse ruptum. Querelas movent ex ea caussa. quod nulla ipsis sit eontra hostes securitas v. quum econtrario hostes fortuna prospera uterentur. Praecipuum malum in s. recensetur, quod cessare fecerit puritatem ejus, sub quo intelligit Auctor Sanctum Sanctorum. Omnes has querelas pluribus considerat, ct simul monstrat, qua ratione evenerint haec mala regno Dasidis, non solum tempore Salomonis, sed etiam sub filio. deinde Ioramo, Achaz, Ezechia, Iosa, aliisque. Tandem sub Antiocho, Prolomaeo Philopatre, Antiocho M. & postera aetate haee perpessa sunt infortunia. Eadem vero, spirituali sensu, de Christo ejusque regno possunt accipi, quia totus Psalmus de Christo agebat; quod etiam ex historia ecclesiastica paucis recenset auctor. Sed illas querelas excipiunt preces in M. AN. Jovam alloquitur ecclesia; argumentum precum est deprecatio mali, & petitio implementi promissionum; rationibus simul urgentur preces. Tandem his D. Jo. subjungitur essicis ratio compellandi Deum, & ab eo auxilium petendi, ouae petitur a Dei pristinis sessis, S promissionibus Davidi factis. Additur v. 1r. ratio, ab opprobrio & blasphemia hostium petita. Clauditur D. II. precatio ni λογα, quia Deus voluit invocari in die angustiae, &promisit exauditiones S liberationem, inde & sperat, fore, ut preces non sint inanes. Facile ex his poterit judieari de mellii in hae exegesi studio, siquidem ille, non tantum quae ad textum interpretandum sacere possunt, non omisit, sed etiam hinc inde explanationes adjecit vocum ebraicarum; ut adeo etiam hic, quamvis exiguae molas. libellus, usum non contemnendum Praebere Pollit exegeseos sacrae cultoribus.

HISTORIA ASTRONOMIAE, SIVE DE

ortu N progressu Apronomia, aucto1 e R. BEATH. COTE, AElium Baecalaureo Collegii Iesu

Gntabrig. Cantabrigiae I 7 7, typis Academicis, Pata. 8a. 8 v.

24쪽

Eruditus historiae huius Astronomicae aue or, anate qui

dem juvenis esse ridetur, ut qui in Dedicatione ad Juventutem Cantabrigiensem sateatur, se una cum illa nuper in Academia Cantabrigiensi scientiae Astronomicae prae

. ceptis imbutum suisse; sed ejus ingenium & dottrina multum pollicetur. Cum is disciplinas Mathematteas & Asir nomicas in Academia Cantabrigiensi patulis avidisque auribus hausisset, id ipsum animo eius desiderium instillavit, paulo distininus cognoscendi, quaenam fuissent scientiae Astronomi eorigines, quos progressus habuerit, quaenam fuerint illius su cessu temporis incrementa, qua denique laboris ingeniique felicitate ad umbilicum tandem perducta fuerit; quae porro fuissent antiquiorum Astronomorum placita, ab aliis post haec derelicta; quid in Aristotelis, quid in Cartesii, aliorumque heroum Pothesibus desideratum ae vituperatum fuerit, &cur ab his alii discesserint 3 Ut itaque ardori hiae mentis suae velificaret, operam dedit sedulo, ut historiam originis S progressuum Astronomiae, ex scriptoribus probatis, in proprium usum contexeret. Mox deinde incidit in Joh. Fril Weidierire am Asronomae, gruditis nostas oppido notam S pereelebrem , ex qua se plurimum profecisse, grato ore agnoscit 1 praedicati Ex eo libro observationes suas insigniter locupletavit, & persedit auctor, ipsisque Armam historicam induit; sed ita tamen, ut omnia limitibus multo arctioribus circumscriberet, ea tantum, quae observatu ipsi digniora viderentur, periequeretur, & brevitati pro viribus studeret. . H, storia igitur aut oris nostri Astronomica in duas partes disti ibuta est. Pars prior declarat, unde orta ptimum suerit scientia Astronomica, quibusnam deinde creverit augmentis, S qua postremo laboris ingeniique felicitate ad umbilicum perducta fuerit. Astronomia sabulosa Graecorum, qui Veteres pag. sabulas poetarum suorum de Endymione, Phaetonte, Orpheo,

Daedalo, & similibus, de horum hominum studio S prosectu

Astronomiis explicant, parum quidem liteis ad noscendas ve ras Astronomiae origines confert: id tamen ostendit, saltem

25쪽

ex mente veterum, in studium hoe esse perantiquum, ct ab omia pag. 3. aevo excultum. Quae de Astronomia, ante diluvium, a Sethi posteris exculta, narrat Josephus historicus, perquam incerta sunt. Mosen in Astronomica distiplina ab AEgyptiis institutum, illius egregie gnarum fuisse, tradidit quidem Philo; sed existimat tamen auctor, gentis hujus rem Astronomicam angustam tum fuisse ac tenuem. Jobum cognita habuisse sidera Arcturi, Orionis, ct Pleiadum , liber ipsius cap. XXXVIII. 3 i. 32. fidem utique facit; sed neque ex eo nobis constare e4- potest de origine & progressu nobilissimae hujus scientiae. Non multo certiora de illius prima veraque origine nobis suppeditat historia Chaldaeorum, tametsi illi hae de re litem gravem AEg1ptiis intentaverint, & aliunde etiam probabile sit, eos cum aliquo successu observandis sideribus ineumbere potuisse, & re ipsa incubuisse. Quandoquidem autem ex testimonio Vitruvii discimus, sapientibus hujus gentis opacitatem lunae mansisse ignotam, & aliunde satis sciamus, eos observationibus suis Astronomicis, ad studium vanum Astrologicunt Buendum & poliendum, tprpiter abusos este: colligi hinc jam abunde potest. eos fines sientiae Astronomicae cum singulari laude non protulisse.

6. IEgyptii quidem, origines disciplinae huius, suo ingenio, suoque labori in acceptis serendas esse, olim contra Chaldaeos contenderunt; idque etiam ex Graecis Scriptores quidum melioris notae confirmarunt: sed sub judice tamen iis

etiamnum versatur, eaque tanti non est . ut nos morari de-8. beat. Quod si vero ipsius gentis AEgyptiacae prosectus in Astronomica disciplina justa lance trutines, permultum sane

abfuit, ut illa perseilionein aliquam consum malam attigeritiat. Prietermissis igitur aliarum gentium barbararum philo. sophis, de quibus multo etiam tenuius sentiendum cst, ad

eundi potistimum sunt Graeci; etsi & illic primordia S

. incunabula tam praestantis scientiae fabulis corrupta invenia- mus. In Homeri atque Hesiodi carminibus videmus nonnunquam siderum nicutionem injici; sed, quod ipse etiam Plato

26쪽

Plato testatur, tota illius temporis scientia sideralis, ultra coges. tionem ortus & occasus stellarum progressa non est. Primus inter Graeeos Thales, usus in AEgypto sacerdo- pag. I a. tum disciplina, Astronomiae sundamenta genuina jecisse, dein studio hoe sorte AEgyptios ipsos, magistros suos, antecebluisse putatur. Dicitur aequinoctia dc solstitia primus notasse, eclipsum causas enarrasse, nec non eclipses quasdam ptaedixisse. Sed notum tamen est, haec a recentioribus sub examen vocari. Ex Thaletis schola, quae Ionica vocatur, prodiere plures, Anaximander, Anaximenes, Anaxagoras. aliique, quos studio huic operam diligentem navasse, veteres perhibent.. alati jungendus est Pythagoras, qui illius exemplo, I 3. cum AEgyptiorum sacerdosbus diu versatus es , Si alios praeterea gentium orientalium plillosophos audivit, deinde vero in G eciam reversus, scholam fundavit Italicam, cui quidem doetrina siderea plurimum omnino debet. In ea schola quod illi gloriam praecipuam conciliat, sive Pnhagoras ipse, live, quod credibiliu idetur, Philolaus Pythagoraenis, systema C pernicanum, de motu terrae, ' circa suum axem, S circa solem, jam tum aisseruit; certe doctrina haec seliolae Italicae propria fuit. Aliarum sectarum placita Astronomica discutere r6. operae pretium non est, ne ipsius quidem Academicte. Etsi enim conditor ejus, Plato, Astronomiam, in AEgypto consi- I7. militer haustiuia, continuo creparet, ct sedulo in usum suum converteret: sequebatur tamen in studio hoc unice praecepta P, thagorinyrum , neque ab iis discedebat. In eadem disci- i g. plina exiles admodum fuisse prosectus Aris stelis, scripta ejus

loquuntur.

Post Alexandri M. tempora, Ptolemaeus Philadelphus, sto. Rex AEgypti, scholam florentusimam Alexandriae erexit, in qua prieter disciplinas alias, Astronomica quoque, a magnis viris aucta, & egregie amplificata fuit; unde satium est, ut brevi per Graeciam totam florerent Astronomi praestantissimi, quos inter princeps veluti censetur Hipparchus Bithynus, qui ad integrie scientiae Astronomicae compositionem primus animum C adje-Diuilired by Cooste

27쪽

as AD NOVA ACTA ERUDITORUM

adjecit, primusque stellas numerare ausus est Circa idem fere tempus floruit quoque Aristarchus Samius, hypotheseos Philolaicae, de terrae mobilitate, non tamen sine aliquo dis erimine suo, restaurator. Nil nobis sunt praetereunda. pag. 22. Romanos, posteaquam literis & artibus Graecorum urbem suam aperuissent, Astronomiae stadium non neglexisse, p assim ex

eorum historia eonstat, docentque satis acta Iulii Caesaris,ia scriptaque Ciceronis, Uirgilii, Manilii, & aliorum plurimorum. Sed studii hujus inepta adplicatio ad nugas genethliacorum, essecisse videtur, ut procedente tempore langueret, Sincultum jaceret idem madium. Alexandriae vero, etiam sub Romanorum imperio, linsigniter florere perrexit Astronomiae cultura, eique nomm splendorem conciliavit Claudius Ptolemaeus, cujus in hanc scientiam merita, nemini ignota, nulla unquam obliterabit aetas.

Magna ejus, quae sic appellatur, Constructis, gloriam ipsi

cumprimis peperit immortalem. 27. Α Graecis amor studiumque scientdi Astronomicae transiit ad Arabes, non quidem in AEgypto, postquam illam cepissent, uti censet auctor; nam illi Alexandriae potius, bibli thecam illam celebratissimam, & vere ineo arabilem, quae omnes sesentiarum graecarum thesauros pretiosissimos complectebatur, jubente id Chalisa Omare, igne absumi voluerunt: at successores illius taentiarum osoris, Chalisae Bagdadenses, diu post, Seculo VIII. ae praesertim IX. literarum omnis generis , eumprimis vero Astronomicarum, patronos apertos se

prosessi sunt, doctisque viris specimina benevolentiae summae

dederunt.' Unde factum est, ut meliores GraecorumAstrono- mi, paulatim, ex stimone patrio Graeco, in Arabicum transferrentur, & Arabes ipsi, ad ornandum hocce studium ardore laudabili inrenderentur. Eos inter auctor noster hic nominat Albatemium, qui floruit Seculo IX. & Alpetragium, scriptorem Seculi XII. qui ultimus Delioni dicitur praeivisse, siquidem hie similes postea spiras, motibus planetarum propriis

28쪽

Cum autem Arabes, post subiugatam AEgyptum &Asri- paneam Romanam, trajecissent in Hispaniam, ibique novum regnum landassent, labores eorum Astronomici, nostris quo- que Europaeis innotuerunt. hosque ad imitationem provocarunt. Crevit apud hos nobilis ille ardor, postquam Fride- asHeus u Imp. Seculo XIII. singularem in hasce literas propen- sonem testatus erat . easque omni modo promotas cupive- rat, eumque in finem libros veterum Philosophorum, &Astronomoriam Graecorum, praecipue vero Ptolemaei magnam constructionem, ex Arabico in Latinum sermonem converti jussisset; eodemque insuper Seculo, Alphonsus X, Castellae in Hispaniis rex, ins aurationem Astronomiae molitus esset, quin& novas Tabulas. quae in honorem ejus Alphonsinae vocantur, absolvisset. Ab eo igitur tempore, missium Astrono cum a viris praeclaris feliciter excultum, variisque novis accessionibus ornatum fuit; quos inter Seculo XU. non parum eminuerunt Georgius Ρustachius, & Iohannes Regiomontanus. Ultimi hujus discipulus, Nicolaus Copernicus, in honin 3 T. rem veluti S commodum scientiae Astronomicae natus . cum

varias veterum S recentiorum in doctrina siderati hypotheses stiadiose explorasset, ct curate secum invicem composui sit, systema tandem Philolaicum, juxta quod Sol centrum o

tineti terrae vero motus, non modo diurnus eirca axem, sed etiam annuus circa Solem adscribitur, suam fecit, idque eum

in modum exastavit, ut ab eo tempore, nobilissima scientia. novam plane & laetissimam faciem induereti Multos initio systema hoc excellens adversarios expertum est. Itaque Tycho Braheus, nobilis Danus, qui incredibili 33. mentis ardore, & studio immenso, culturae Astronomiae incubuit, novum systema excogitavit, quod inter vulgare Ptolemaicum, & novum copemicanum, viam teneret mediam. quo saltem id obtentum est, ut anticipatae ac praejudicatae plexorumque adversus doctrinam Copernicanam opiniones paulatim' pellerentur, &veritas placide magis audiretur, atque etiam admitteretur. Idem Braheus, in arce sua celeberrima Vrani- 3s,urgensi. contemplationi stellarum unice deditus, earum cru ca talogum Dissiliaco by Corale

29쪽

talogum composuit. complectentem stellas DCCLXXHI. quem aliis c CXXIII. auitium Keplerus postea vulgaviti Lam- pag. 36. pada sibi a Tuchone amico traditam, Ingenti cum laude praetulit, aliisque tradidit is ipse, cujus mentionem fecimus, Iohannes Eeplerus, vir ad amplificandam ct ornandam disciplinam 37. sideream natus, prorsusque iactus. Hujus aequalis, Galilaeus Florentinus, ejusdem disesplinae limites latissime extenditigo. Illa aetate, casu quodam, usus telescopii inventus est, ct mox eruditis innotuit. Fama hac de re ad Galilaeum perlata, ipse sibi confestim tale instrumentum labricavit. cujus ope quid non detexit in coelo quid non conspexit in luna γ quid non deprehendit in planetis 3 hactenus ut plurimum plane ignota,

aut etiam non recte, nec certo cognita. Galilaeus tamen, qui, Copernicanum de terra S sole Systema adoptaverat, religionis suae hominibus, qui tales veritates ferre nondum didicerant, se tum ita suspeetiim reddidit, ut tanquam haereticus in

carcerem compingeretur, nec ex eo dimitteretur ante, quam

. opinionem Copernici, & suam de terra mota, furasset. Postea 42. vestigiis magnorum horum virorum institerunt Christianus Longomontanus, Renatus Carisius. Ismael Bullialdus, Ioli. Hevelius, Joh. Bapt. Ricciolus, Christianus Hugenius, aliique. quorum ingentia in rem Astrono eam merita nemini possimi 47. esse obscura; donee tandem, facilis auspiciis, provincia haec Pe veniret in manus Isaaci Neutoni, viri de ea immortaliter m riti, qui, explosa coelorum soliditate, & relegatis Cartesii vomticibus, motibus coelestibus dirigendis praesecit universalem iblam S simplicissimam natum vim, quam gracitatem meant, ex qua Phaenomenon coelestium ratio nunc reddi potest simplex, facilis. S perspicua. Et sic, opera magni hujus Astronomi, doctrinam de ashqs ad umbilicum tandem perductam

esse censet auctor.

In tota historia Astronomiae, quae primam opusculi hujus partem constituit, auctor unice sere sequitur Weidierum nostium, quod S ipse praemonuit. Ex qus opere selegit, quae usibus juventutis Cantabrigiensis quam maxime attemperata esse credidit, omissis pennulus, quae ad illustrandam

hanc Diuili eo by Cooste

30쪽

hane lusioriam plurimum conserunt; ea vero, quae selegit, incompendium perbreve dc circumcisum redegit. Pars altera opusculi exhibet tum ingenium, tum rationem olim philosophantium, & expensa eorum philosophandi methodo, in

Neutonianam tandem itur.

Auctor hie observat, Principia Philosophia: Neutonia' pag. so. nae , initio non sine invidia, multaque S perti aci renitentia excepta suisse, multosque, aliis mitiores, Philosophiae huic alium eventum ominatos non suish, quam quem habuis' set Philosophia Aristotelis & Cartesii. Sed hos magnope 3. falli judicat auctor, quia Philosophia Neutoniana de eo possit gloriari quod aliorum Philosophiae defuit. . Omnis sciemeia rerum naturalium, duratura, in experimentis fundata esse de- .het. Id vero esh, quod desint antiquis, & inter recentiores

ipsi alioquin magno Cartesio. Omnes hi experimentis p Tum edomi aut exercitati, omnem sere in conjecturis fidinciam collocavere. Graeci primum principia Philosophiae in s 4. AEgupto tradita audi ver id mirificis fietionum involueris ambiti, eaque in patriam advehis versibus completa solebant; quod comministendi cupiditatem & licentiam auxit, veram autem rerum cognitio fim multis modis impedivit. Poetis suo s6. cesserunt Philosophi, e Schola Ionica, Italica, reliquisque, quorum Philosophia atque scientia Astronomica, supra levit tacta, talis fuit, ut diu omnino durare & placere non POLια Romani, Meeptam a Graecis Philosophiam, parcius multo D. -& ne ligentius coluerunt, & sic plane, ut ea tantum, quae Graeci invenerant. Latinis literis illusisare voluisse rideantur. Regnavit seculis insecutis, in scholis, Aristoteles, ct vix hypo- 6 r. theses eius in Ebo in ieis pellere licuit Copernico. Subsidio quidem huic venit Replerus, veram Physicam coelestem non infeliciter moliens. Uerum id maxime conaminibus ejus obstitit. quo minus veram persemonis metam contingere potuerit, quod leges motus ipsi perspectie non essent, quodque vis gravitatis ipsum lateret. Aristotelem tandem e scholis penitus eliminavit Canesius, dum ipse integram Philosophiam ex novis principiis tradere inciperet. Et in eo uti-

SEARCH

MENU NAVIGATION