Acta eruditorum Lipsiensia, anno 1682 à 1776

발행: 1757년

분량: 577페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

m AD NOVA ACTA ERUDITORUM

que eximium quid is praestitit, quod inveteratas, & a Iongo. tempore radicatas in animis hominum, opiniones, tandem evellere potuerit, etsi iis, quas in triste exilium ablegavit, vix meliores substituiti Exempla potius Aristotelis, S Scholasticorum, hominum saepe ultra quam dici potest argutorum &subtilium, secutus, in phaenomena diligenter inquirere ne dixit, quinimo ea contemsit, omniumque rerum rationes ea proprio cerebro conjectando depromere aggressus est. Alio prorsus modo, ad inveniendam veritatem, in rerum natura progressus est Neutonus. Nam hypothesi aut eori cturae, raro, vel nunquam cestit: semper autem gradu lento tar-doque incedem, nihil assimare ausus est ante, quam demonstrari posse scireti Neque etiam naturae penetralia unquam subire visus est, sine comitatu arithmetices & geometriae, quo istud est asseeutus, ut abdita mundi adspestabilis arcana, ex densis tenebris in lucem protraheret, atque distincte explicareti In his omnibus lucem elarissimam ipsi affudit universale gravitatis & attractaonis principium, in quod initio casu quopiam imeidit; sed quo postea, instar fili Ariadnei, ut secure in abdimi rerum se immergeret, usus est. Multum vero hos a scopo ab. errare judicat auctor, qui gravitatem S attractionem θst . malis Neutoniani, cum occultis qualitatibus scholae Peripate. tieae, eodem loco habent; quod illae tantum occultae qualitates deridiculo habeantur, earumque existentia penitus ficta sit &occulta. Id vero de gravitate & attraitione Neutoniana di- re non licet, cum horum principiorum existentia, ex pha uomenis, per observationes, elarissime demonstrata fuerit. Histolae Natureste M.

id est:

HISTORIA NATURALIS GENERALIS

er particularis, eum descriptime Musi Remi. Parissis r 49, T. L 3. Alph. 8. plag. T. II. 3. Alph. 7. pl. VIII. 3. Alph. 4m. Cum plurimis tabulis

aeneis.

32쪽

Splendidi operis, ct Ludovici XV, qua naturae cogniti

nem tuetur, benignitatem seris posteris commendatur tres priores Tomi in manus nostras pervenerunt. Ex

iis brevem ideam totius operis dabimus, ct aliqua delibabimus, non quae dignitati operis respondeant, quod neri posse omni no a nobis, spatio, quo includimur, prohibiti, desperamus; sed quae gustum lectoribus nostris dent, salivamque moveant operis Ut ius legendi, quo nullus naturae studiosus impune sit cariturus. Igitur ab auctoribus, Dom. Busson. Inspectore horti Regii, & Dauhenion, custodiendo & ostendendo Musto praesecto, haec operis, jussu Regis prodituri, ichnographia traditur. Quindecim volumina continebit. Maurepani auctostate, qui & ipse Mustum formavit, coeptum est. Primum volumen, post praefationem, & dissertationem de methodo historiam naturalem tractandi, historiam & theoriam Terrae continet; alterum generalem animalium historiam; tertium& quartum quadrupedium, ab homine inchoandum; quintum amphibiorum & piscium celaceorum; sextum reliquorum piserim. eum historia piscationum ; septimum testacea, crustacea, insecta marina, cum plantis, quas vocant, marinis, quae Galli jam pro insectorum operibus habent ; octavum reptilia, insecta terrestria, ct animalcula microscopica, de quibus memoraui auctores plura nova se detexisse; nonum ornithologiam;

decimum, undecimum, & duodecimum, vegetabile regnum, cum tractatu de cultura plantarum. Tres ultimi tomi minerale regnum continebunt.

Primi Voluminis auctor D. Buston est. Ex ejus cogitatis, Erea hiuoriae naturalis methodum, pauca adducemus. Non probat methodos, quae paucis characteribus, iisque externis, ct ad naturam interiorem sere nihil spectantibus, ordines & genera rerum creatarum discriminant; eaque oecasione Linnaeum sepius, acerbe satis, perstringiti Laudat antiquos, qui artificiosis illis, de quibus tantopere gloriamur, methodis caruerint, tamen, quod utile est in creaturarum cognitione, inquisiverint. neque rerum satis notarum descriptionem per characteres necestariam judicaverint; cum rectius haec omnia ipso

stati cognostantur. εω propriam, quam sequi vult, methodums

33쪽

st AD NOVA ACTA ERUDITORUM

dum, non ita elare videtur explicare, ut exspectandum sit, quando ejus specimina in sequentibus sint compari tura: nam animalium, mineralium Sc. methodi, & characteres, quibus genera dignosci queant, promittuntur. Sequitur theoria telluris. Innumera in superficie telluris reperiunda indicare censet, mare olim fuisse, ubi jam tellus est, idque longo satis tempore ibi substitisse. Nam innumerabilem illam testaceorum, crustaceorum, S quae ab insectis marinis produlla sunt, coralliorum &c. multitudinem, ex qua integri montes componantur, ita quidem, ut harum rerum copia, lapidis, ex quibus montes alii constant, massam sere superent, nec uno eodemque tempore simul in mari vixisse, nee potuisse in tam dissita a mari loca, diluvio, quod vulgo hic in auxilium vocatur, deserri; nisi eum aliquibus dissolutum penitus globum terrestiem aquis diluvii statuamus, novum miraculum, & de quo sileat scriptura, statuentes. Deinde montes tantum non omnes stratis parallelis constare notat, non

nisi inde explicandiis, quod sedimenta diversarum materiarum, fini loco, ubi mons natus est, olim sub aquis posito. . Reperiri etiam sere semper in montibus, valle interjecto discriminatis, eadem strata utrinque, ad eandem altitudinem, idque ad ipsa freta, Gaditanum &Anglieamim, obtinere: sic ut alii jam inde argumentum duxerint, Angliam olim Galliae fuisse continuam. Fissuras lapidum, ipsorumque montium , quales v. g. Themmopylae, ali eque jugorum portae sunt, inde natas existimat,

quod materia montis evaporante, aqua in minus spatium redacta, loca vacua reliquerit. Fieri etiam potuisse, ut subsidente tantillum sundamento montis , moles superimposita multum loco priore moveretur. Hare, aliaque, quae longum esset recensere, sed omnia singularia , acumenque viri non mimis, quam observationes sedulo institutas, probantia,3 obation, diu, quas vocat, confirmat. Earum aliae loca auctQrum, ciuibus facta sententiis suis substruenda continentur, continent, aliae quaedam in textu brevibus memorata uberius deducunt. Est inter illas hypothesis nova de origine planetarum, modeste tamen ab auctore proposita. Cum non tortuitum videatur, plan: Diuili od by Cooste

34쪽

sUPPLEMENTA. Tom. VIR MEL I. as

planetas omnes in eodem sere plano, & communi directione, circa solem revolvi, rationem comminiscitur, qua id in omnibus ab eadem caussa effici potuerit. Ponamus enim, cometam oblique in solem impingere, ut vi ictus a solis masta portiones aliquas projiciat, quae postea vi attrassiva globos planetarios, illorumque satellites, constituent, & circa solem.

urgente versus eum gravitate, revolventur: & videtur, hoc modo altera pars virium in motibus planetariis obviarum, impulsus nempe, quem Neutonus de sola gravitate cogitan

intainim reliquit, explicari posse.

Alterum volumen, idem auctor, a plantarum, mineralium, & animalium comparatione orditur: deinde, saeuitatem sui simile producendi explicaturus, probabile existimat, abundare naturam exiguis rebus organisatis, magnis illis, quae in mundo sentiuntur, similibus, ct idoneo augmento, illarum magnitudinem attingere aptis. Nec tamen eredit, plantae v. c. semen, eas omnes plantas, quae ex plantae proditurae semine, plantarumque ex. his seminibus oriundarum seminibus, & sie porro oriturae simi, continere; cum id in infiniti laburinthum nos deducti: deinde hypothesin aliam sibi verosimiliorem exponit, sed quae brevibus explicari non potest. Posthaec de nutritione& evolutione agit, animalium quoque generationem contem- pixtus, & Leuwenhoehit aliorumque observationes & sysismata uberius exponens. Memorabile est, quod ex Nedhami, propriisqua observationibus constare sibi dicit, omnia vegetabilia, animaliaque, ex particulis exiguis organicis se movent, bus eonsistere. Carni assatae superinfusa est aqua, in vitris magna sollieitudine clausis servata: hanc aquam plenam particulis moventibu , ct figuras mutantibus, microscopium detexit, quas quilibet primo intuitu pro animalculis fuisset habiturus. Sed nee postunt observationes hae in brevitatem contrahi, nee generation. systema illis innixum explicari: itaque monebimus saltim lectores, in hoc Tomo, quae foetum, nativitatem hominum, variasque illorum, pro aetatis diversitate, conditiones spectant, uberius exposita reperiri. Tertio tomo Daubent , post generalem de Mustorum

35쪽

instrumone, curaque rebus ibi asservandis impendenda. commentagonem, primo ossa contemplatur, variaque, praesertin

ob flatum preternaturalem notatu digna, describit, & leones aliquorum adjicit. Sunt inter haec ossa, carie, exostosibus, cablis &c. singularia. Post, antequam ad injectione & exsecatione praeparata progreditur, de methodo has operationes perficiendi agit, multa, quae Ruyschius, Monro, in actis Societatis Edimburgen iis, aliique in hoc genere praestarunt, adducens. Dum ad praeparata in vitris spiritu plenis progreditur, media, quibus evaporatio spiritus impeditur, recenset. Eis interea illud Glauberi, ut excavato in orificio vasis circumcirca limbo, mercurius infundatur, quem spiritus vapores non penetrant, eum illo in loco operculi & vasis lit commissura. Potest ve- ro & orificium vasis embolo ex subere occludi, cujus superior superficies, compositione aliqua, ad obturandos poros omnes

obducitur. Utile quoque est monitum de figuris vitrorum, cum n lindrica, vulgo adhiberi solita, plurimis animalibus non conveniant: sed nil prohibet alia alius figurae, v. g. parallele pipeda, pro animalibus quadrupedibus, & sic porro. adhiberi. Potest etiam spiritus vini loco, quivis alius spiritus frumenti.

cere visiae ceti adhiberi. Deinde is, ii sortior est, carnes arrodit,/ ut aleoholiatus non adhiberi possit, nisi aqua temperetur, aqua tamen, si destillata non fuerit, lactescit. Non tamen ea quantitas phlegmatis adesse debet, quae, ut congcletur fluidum, hieme efficiat. Post haec imitationes rerum anatomicarum ex cera & ligno sequuntur, cum earum historia. Denique de Mum iis agitur, ex itinerariis potissimim; nam in museo regio, mumita indicem dextrum, & partem pedis sinistri adservari solum, memoratur. Finiunt hunc Daubentonii laborem concretiones lapideae. Sed in eodem tomo, Sinonius adhue de visit S auditu, sensibusque in genere, commentatur, tum 'uae ad physicam illorum cognitionem spectant, tum quae ad judicia pertinent, quibus serendis, quando certa objecta organa nostra seriunt, ita adsuescimuL ut illa a nobis serri vix agnoscamus; denique varietates speciei hutnanae per orbem cognitum, magna

36쪽

eruditione, &inlarii acumine, percenset ostendens, quae in colore, corporis forma. & similibus, gentes discriminantia, observantur, climati, vitae generi, &α esse adseribenda. Haec quidem brevem dabunt ideam egregii operis, quantum ejus nobis innotuiti fauod quidem non solum plurima, quae in aliis ad naturae' historiain pertinentibus libris repe riuntur, sed & multa nova continet, taliaque, quae ab iis demum detegi possunt, qui regiis sumtibus in naturae mysteria inquirunti Non igitur non probare possumus consilium duo rum librariorum, Grundii Hamburgensis, &Hollii Lipsiensis, qui de huius libri versione germanica, pnaenumerationis modo Publicanda cogitarunt, illamque programmate germanico, elapsis nundinis autumnalibus avni I7 9. emisso, obtulerunt.

TRACTATUS DE MATERIA MEDICA,

sive de medicamentorum simplicium bistoria, virtute, dele. θ' usu, nuctore STEPHANO FR ANCISCOGEOFFRO' Doctore medico Pars cnsi, Regiae sciem

tioruis Academia Parisiensis, Regirque societatis Londbnensis. Sotio, nec non er Chemiae in horro Regio, γMedicini in Regio Francia Coligio, Professore. Parisiis I 4r, apud Ioannem de Saint, & Caresum Stillant. 8.

Alph. a. pl. 4. Tom. III, Alph. 2. Pl. 6.

Quodsi ad bene de libro sperandum, velut signo quodam.

excitamur, si ejus auctorem operi perficiendo parem fuisse intelligainus, celeberrimum Godosredi nomen, his de materia medica commentiariis, insigni Hre commendationi facile praevidemus. Quaecunque enim, sive naturae, sive doctrinae praesidia, ad id operis crant necessaria, iis omnibus ester cumulate abundabat. In paterna domo a teneris educatus, pcaeter humaniorum studium literarum, quas non leviter edoctus fuit, impetu quodam natunae ferebatur ad omnia, quae vel ad Phusicam, vel rerum naturalium historiam, vel mo- curam pertiuebant. Pxocedente aetate, nillil praetermittebat . D a eorum,

37쪽

M ' AD NOVA ACTA ERUDITORUM

eorum, quae perito medico formando inservirenti Medicamentorum historiam, delectum, usum, & praeparationes, a patre in his rebus versatissimo didicit, eodem duce in Chemia exercebatur, quam postea summa cum laude, & maxima auditorum frequentia, per viginti duos annos in horto regio explicaviti Medicinae in schola Parisiensi omnium celeberrima operam navabat, cujus ipse deinceps insigne decus suit, ct ornamentum. Anno i o9. designatus a Galliarum Rege, ut Proses oris spartam in Regio Franciae Collegio ornaret, ad eam artis medendi partem convertebatur, quae de medicaminibus agit. Instructus hoc apparatu doctrinae, muneris sui partes ita explevit, ut celebritate nominis non apud indigenas tantum, sed exteros quoque, brevi propagata, in, gens fieret ad eum undique auditorum concursus, qui Lutetiam quotannis advolabant, quaecunque de materia medica dictitaret, avide auribus & calamis excepturi. Hanc materiae medicae tractationem in tres partes distribuerat, quarum prima fossilia comprehendit, altera de vegetabilibus agit, in tertia denique de medicaminibus ex animalium regno petitis, dis serere constituerati Vegetabilia in duas sectiones erat partitus , quarum prior vegetabilia exotica continebat, in altera de indigenis disquirebatur. Priorem ad umbilicum perduait,

posteriorem vero, morte praematura circumventus, non perse-cit; animale autem regnum plane non attigit. Quanquam autem incepto operi ipsemet auctor manum non admovit extremam : id tamen, quod jam confectum est, ita numeris omni-

bus absolutum esse, viri artis medicae peritissimi, & aequi aestimatores judicarunt, ut rem medicis non ingratam se iacturum

esse putarit Bibliopola, si librum hune, ope & opera docti eu-

jusdam viri, nobis incogniti. ex ipsius auctoris autographo ederet. Qua vi re id quidem primum omnium filii curatum, ut liber nitidis typis excuderetur; deinde, ut Auctoris autographum integrum & incorruptum redderetur. paucis quibpsdam exceptis, quae vel addere Celeb. Iusseu, vel emendare placuiti Cum enim Vir hic in universa historia naturali versatissimus, ' alterum hujus tractatus Tomum, qui vegetabi,

38쪽

sUPPLEMENTA. Toni. I sen. I. 29

lia exotica complectitun, integrum recognovisset, nonnulla animadvertit, quae auctori nostro, ut in opere longo, estem praetermissa, alia, post ejus mortem accuratius cognita vel deseripta. Eo igitur duce S auspice Cl. Editor operis, quae ΑΦ noris doctissimi memoriam sesellerant, explevit, quae nova essent addidit, & pauca recentioribus accuratius descripta emendavit, eademque supplementa signis a reliquo textu distinxit. . Ante vero, quam ad ipsum opus admittamur, visum fuit Cl. Editori, nos aliquamdiu velut in atrio detinere. Extat enim initio primi Tomi, non solum Elogium Cl. Godolaedi, a Fontenellio in Histor. Acad. Scient. Reg. 173 . propositum,

sed variete etiam Auctoris dissertationes, ad materiam medicam spectantes, ex ejusdem regiae scientiarum academne commentariis excerptae, itemque quaestiones quinque medicae, in medicorum Parisiensium scholis propugnatae. Ex commentariis Academiae Regiae huc revocantur: Tabula diveriarum relationum, inter diversa corpora, in Chemia observatarum; supplementa ad illustrandam eam, alio tempore producta; & observationes de Uiniolo& Ferro, quae pariter, atque Elogium, oper huie latino, latite potius translata, quam Gallica, qua pri mum scripta fuerunt, lingua, nostro quidem judicio, congruissent. Ex quaestionibus autem medicis prima disquirit: an medicus philosophus inrelianico-chemicus 3 Altera: an omnis morbus a coagulatione 3 Tertia: an huminis primordia vernus 3 Quarta: an Erethisini sedatio, morbi curatio Θ Quinta: Ra aqua, saeviente pestri προφυλακτικα eximium 3 opus ipsum in tres Tomos. esse divisum, ex superioribus jam constat. Primus , tum introductionem in materiam medicam , tum ipsius huius materiae medicae primam partem, quae de sessilibus agit, complectitur. Introductionis ad materiam medicam Cap. I. de medicamentorum definitione & divisione, Cap.

II. de corporum principiis generatim, Cap. III. de iisdem speciatim. igne nimirum elementari, aqua elementari, s. phlegmate, terra clementari, sale tum acido, acri seu alcati, & salso, &oleo s sulphure, Cap. IV. de elementorum mistione, Cap. V. de dignoscendis medicamentorum viribus, commentaturi

39쪽

Doctrina de fossilibus in aliquot dividitur Semones, quarum Laquas sub examen revocat, & r. quidem Capite simpliciores,

2. autem minerales medicatas, sive terreis partibus resertae,

sive salibus impci natae, sive sulphureae, sive metallorum par- ticipes sint. Sest II. Terris destinatur, ubi Cap. I. Argillar, Terra Lemnia Melitensis, Terrae quaedam Sigillatae Germanieae, Cap. a. Margae, 3. Boli, 4. Cretae, excutiuntur. Semo III. Lapides, & Cap. quidem l . Lapidem calcarium, & es.cem vivam, 2. Talcum, 3. Actiten, 4. Lapidem Booardicum

fossilem, s. quosdam Lapides figuratos, Belemniten s. Lapidem Lyncis, S Lapidem Judaicum, 6. quasdam lapidescentes substantias, Glossopetras, & unicornu fossile, 7. Lapides quosdam pretiosos opacos, Lapidem Laetuli & Armenum, 8. Lapides quosdam pretiosos pellucidos, s Gemmas, Crystallum, quinque fragmenta pretiosa, aliasque gemmas, quae rarius in usum medieum veniunt, persequitur. Scitio IU. Salia, Cap. I. Sal cibarium, fossile non minus & gemmeum, quam artificiale, di presertim marinum. 2. Nitrum s. natrum antiquorum, &nitrum recentiorum i s Sal petrae, 3. Vitrio m. q. Alumen, s. sal ammoniacum I S. Chrysocollam & Boracem, perscrutatur. Semo U. in sticeos bituminosos, Cap. r. in bitumina liquida, Naphtham s. Petroleum & Pisiasphalium, a. in bitu. mina solida, bitumen Iudaicum, Ambarum cineraceum, Succinum, Gagatem, & Carbonem fossilem, 3. in Sulphur, 4.DSuccos arsenicales, Auripigmentum, Realgar, Arsenicum pro- prie dii tam, inquirit. Sethio VI. Fossilium metallicorum Cap. I. eOIram, quae veri metalli partem aliquam continent,

Haematitis, myridis, Magnetis, Magnesiae, & Lapidis Petra- corii, Cadmiae, Lapidis Calaminaris, Tutiae Pompholygis, &Spodii, Chalcitidis, Misy, Sory, & Melanteriae, et. Fossilium

metallicorum, quae sunt peculiaris naturae, & metalla spuria, vel semimetalla a quibusdam dicuntur, Stibii nimirum s . An. timonii, Bismuthi, Zinci, Cinnabaris, &Hydrargyri, rationem habet. Sed io denique VII. de Metallis Cap. r. impersectis. Ρlumbo ct ejus recrementis, Manno, Ferro, Aere, a. Per scitis, Argento S Auro, exponiti

40쪽

Tonura II.Uegetabilia exotica persequitur, ubi Cap. I . Radices Acori veri, Indici, do-Acori, Angelieae, Anthorae, Aristolochiae long , rotundae, elematitidis, S tenuis, Behen albi & rubri, Butulae, Carlinae, Cassummuniari Chinae, Contrayervae, CO storiam, Cuminare, Ci peri longi &roiuncti. Dictamni alat s. Fraxinellae, Dorolaici, Galangae majoris & minoris, Gentianae, Glycyrrhidiae, Helleliori albi & nigri, Hermodactylorum, Ja- lappae, Imperatoriar, Ipecaeuantiae, Iridis Florentinae & nostratis, Mechoaeannae, Mei Athamantici, Nardorum, Nin-etin, ct Gins-eng, Ρyrethri, Rhabarbari, & Rhapontici, Sar- saparillae, Senelia, Serpentariae Virginianae, Turpethi, Ze-doariae. S Zerumbeth, Zingiberis, Cap. 2. Cortices Cinnamomi, Cassiae ligneae, Casitiae cistophyllatis, Canellae albae, Winteranum , Chinae, Cascarillae , Codaga-pala, Simarcuba,

Cap. 3. Ligna Agallochi s. Aloes, Aspalathi & Rhodii, Gua-jaci, Nephritico, Santalo Ciuino, albo & rubro, Sasiastas, Cap. 4. plantas quasdam maritimas, Corallia & Madrepora, Corallinam, Cap. s. Surculos quosdam, folia, ct flores, Calamum aromaticum verum, Schoenanthum, s. Juncum odora'

tum, Malabathrum, s. Folium Indum, Sennam, Dictamnum Creticum, Folia Theae, Stoeeliadem, Crocum, Cap. 6. Fructus S Semina, Palmulas s. Dactylos, Iu iubas, Sebesten, Uvas passas, Caricas, Mirobalanos, Coloeynthidem, Cassiam

sati tam, Tama dos, Uan illam, Cardamomi varias species, Amomum racemosum, Cubebas, Piperis diversas species, Cariophulli Momatici, Anthophylli, & Cariophyllus Regius,

Anacardia, Nux C ous, Ben, Cacao, Pistacia, Pinea, Ricinus & Ricinoides, nucleis purgantibus, Semen Cesseae, Nux Moschata & Maeis, Nux vomica, Lignum Colubrinum, Faba S. Ignatii, Semen Carthanai s Cnici, Sem. contra Vermes, Anisum Indieum stellatum. Cap. 7. Plantarum Succi liquidici eoncreti, ct quidem ex Resinis liquidis opobalsamum, Balsamum Peruvianum, album & suscum, Tolumnum, de Copa, Va, Liquidambarum, Styrtis liquida, Terebinthina; ex Rclinis solidis Anime & Copal, Benetoe, Camphora, Caranna, Elemi, Gummi Hedenae Ladunum, Minix, Olibanum, Sandaracha,

SEARCH

MENU NAVIGATION