Hippolyti a Collibus Princeps. Eiusdem De nobilitate positiones 62. Editio altera, priore emendatior, auctior. Seorsum accessit Palatinus siue Aulicus, eodem auctore. Nunc primum in lucem editus

발행: 1595년

분량: 317페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

storiaq;. Pluribus haec persequor, quia 'Reipubl.interest, ne ciues aedificiis prediisque parum conuenienter extructis, immodicos sumptus facere sine ratione Cogantur; Vt omittam quod praecipuu

M structionis, hoc est,architectur de

coro non obseruato, totam urbem Ina

periumque deformari. Vespasianus cer-- te Imp. Architectos praestantes coemit , Colossi refectorem insigni cogiario m gnaque mercede donauit: mechanico quoque, grandes columnas exigua impensa perducturum in Capitolium pollicenti, praemium pro commento non mediocre obtulit, operam remisit,praei fatus, sineret se plebeculam pascere. Idem de Augusto, C. Pompeio, aliisque dici posset. Academias porro de quibus primo loco dicendum erat) respubli*s, summopere iuuentute excolenda ornare, ha& augere solere, non dubium est. Ac demia es gymnasium litteris, id est, culinguis, artibus & scientiis Philosophiae,

162쪽

Iss HIPPOLYTI A COLLis. ltum summis illis facultatibus certo o dine & modo tradendis institutum, sanctisq; praerogatiuis & priuilegiis instructum, iusta auctoritate, publica ciuili de Ecclesiastica. Athenae fclices armis, sed feliciores litteris fuerunt. Scribit Corn. Tacitus, nobilissimum quemq; ex RΟ- manis, pro Attica peregrinatione Massiliam ad ingenii cultum proficisci soli- tos. Inde factum, ut summorum Princi- pumplaerique, Academias in praeclarioribus Imperii sui urbibus instituerintevt Carolus Magnus Lutetiae, Fridericus II. Imp. Bononiae, Neapoli, Verona dcc. Alphonsus quoque nonus Hispan. rex,sapientes e Gallia & Italia conuoc uit, ut sapientiae disciplina a Regno suo numquam abesset; & magistros omnium facultatum Valentiae congregauit, quibus & magna stipendia largitus est, . vi cuilibet studere cupienti, quasi man- , na in os influeret sapientia cuiuslibet facultatis. Laurentius ledicesPetri F. Rei p. Florentinae Princeps, liberalium artium instaurandarum curam suscepit, Pisis, opportuna maxime ciuitate, quo plures suo bcneficio comprehenderet, Cr-

163쪽

p κ 1 N C E O. iI cymnasio cons ituto, ac claris homini - bus sapientiae studio , amplis praemiis excitatis , qui Iuris ciuilis prudentiam: & Philosophiam ac caeteras liberales ar-i tes profiterentur. Itaque nobilissimam quodam Vrbem, ad solatium veteris

missae libertatis , nouo decore ac exter nae iuuentutis frequetia recreauit. Ru i i diu Lutetiana Academia florebat , ius uentutis concursus undique magnus Q - ebat. Sed post: excitatum sub Ludovi 2 i co tumultum , solitudo Lutetiae man-s i siti nam aliquot millia in Angliam pro- fecti sunt alii alio se contulerunt: doneci. a sapientissimo Rege, proposita hono- bl xum , vacationum , emolumentorum spe,reuocarentur. tunc Regia urbs pri- si stinam frequentiam recuperauit.

CAPUT XXXI.

De Connubiorum utilitate.

D rem ut veniamus, quia familia

collegia, coetus, ciuitatesque omnes, ac totum genus humanum interiret,nuisi connubiis propagaretur: ideo plarrasque gentes legimus, quibus curae fuit imperii fines proferre, in id summeant-

164쪽

118 HYppo LITI A COLLIB. muni induxisse,ut hominibus replerent& popularciat ciuitates. Hinc a Cadmo per manus acceptum ius Asyli; hinc leges tutelares, quibus peregrinos Ronaqibuebant: ut iam olim Athenis, Ephesi, Thebis, Troiaeque. Nec solum hoc priscis alienigenas adsciscendi, ascitos re- CCptosque fouendi in sinu ciuitatis; sed etiam in ciues suos ciuitatem urbem rC-plentibus , honores amplissimos conferendi, priuilegia tribuendi, immunita- tes concedendi: ut contra coelibes,tam-

quam Reipublic. destructores, puniendi studium fuit. Apud Spartanos coeli-bss, a virginum nudarum certantium sis octaculo arcebantur. Bruma etiam,

Magistratuum edicto, cogebantur nu ditorum obire, Cantilenamque insccO- positam concinere, merito scilicet se ita puniri, quod non pareret legibus. Praeterea, honoris erant dc obseruantia qua senioribus iuuenes praestabant, CXper' tes. Quare quod exprobratumDercillidae fuit, quamuis inclyto duci, nemo' reprehendit. Cui interuenienti,no cess

iit adolescens subsellio: Neque enim inquiens eum qui mihi cessum sit ,se uti

165쪽

Clearchus Solensis scribit in libro Pro--Mr

uerbiorum, eos qui LacedaemoneVxo ' ρο ε ies no haberent,a mulieribusper quod'dam festum circa aram tractOS,alapiS c disolitos: ut scilicet ignominiam hanc fugientes, liberorum amorC capi, ac tu sta aetate uxores ducere discerent. Ideo& lex Iulia de maritandis ordinibus lata es .hia. citi quam Augultus Caesar, ex Metelli censoris oratione de prole augenda , in

Senatu recitauit. Hac, uxorcs ducere, omnes omnino coacti sunt; ne orbitas

in urbe praeualeret, sed potius ut fortiores Imperii vires, hominum adiectione fierent, & vagi Concubitus impuraeque libidines reprimerentur. Sed &cdu-l catio plurimum prodest. Etenim Vtgy phis ipsum aut argilla in quamuis imaginem ια cap. a facile sequitur fingentis manu: ita sub- ditorum rudes animi ad omnem discit plinam bona educctione coirmantur. QuiCarthaginiensem Aliacae agrum inae colunt, dum bene educarentur, de totius orbis imperio cum Romanis certare ausi sunt: postquam autem rectam c- ducationem negligere,&musica dulc dine capi coeperunt, faeminis viliores fa

166쪽

rso Hippo LYTI A COLOB. Eti sunt. Nonne,ut alios omittam,nuper Petrus Nauarrensis nauibus quatuor decim in Africam delatus, Busitano omnes cum Rege fugauiti AEgyptus olim numero hominum, omnes sere Oi

bis gentes superauit. Oppida insignia 4

urbesque priscis temporibus vltra de . lcem octo millia habuisse, libri sacri con- tinent. Ptolemaei Lagi tempore, amplius tria millia annumerata sunt. Via uersi populi numerum fuisse antiquitus septies decies centena millia. Causam frequentiae huius adfert Diodorus hac. i quod filiorum educatio minimoillis co stet, propter frugalitatem victus &ananctus; quos radicibus & caulibus palustri bus alunt,& discalceatos nudosque ita, . cedere cogunt, ita ut omnes sumptus it puerum, quoad adolescat, non cXccsatdrachmas viginti. Huc accedit Princia spis liberalitas,quae multum ad propag tionem proderit. Ideo Cocceius Ner ua, puellas puerosque natis parentibus i a

egestuosis, sumptu publico per Italia ali h

iussit. SicAdrianus pueris & puellis, qui bus etiam Traianus aliment idctulerat, incremetum libor bruti pdicci . . Scia M

167쪽

toribus, qui non vitio suo decoxerant, patrimonium pro liberorum modo Se- natoriae professionis expleuit, ita ut piaerisque in diem vitae suae dimensum sine dilatione restituerit. Hoc in loco, ad urbium quoqi salubritatem respiciendum cst. Quid prodest urbi constantinopolitanae tanta hominum frequetia, si tertio quoque anno, morbo illo con laeto sodeserta siti Eiusmodi auic mombi cum ab angustia aedificiorum, immu- ditia, sordibus aereque corrupto profi- 'ciscantur, hisce obuiandum cst. In L ibo apud Mitylenem Austro flante, a- C LRMAiunt homines aegrotarc,Coro aute tussire; aSeptentrione in integrum facile re- -.stitui. Verum frigore urgente, in angiportis plateisve eos consistere non pos se. Ratio est, quia parum prudenter positum oppidum cst, magnifice alias exstructum. In quod vitium ne delabi inter aedificandum Athenien*s possent. Andronici cura octogonos excitata turris est, marmorea, collocata in lat ribus singulis venti imagine contra Q. um cuiusque fatum. In turris demum vertice metallis praesto erant promine

168쪽

i61 Hippo LYTI A Co IB. tia, superinciam bis te ritone aeneo; dextra virgam intendente, quae flantis venti imaginem indicaret: nam ita li- bratus stabatTriton,ut circumagenteni perpetuo spectaret ventum. Nouum quid illo temporc , nostris autem rem. poribus usitatum.

De Coloniis,

DV As deducendarum coloniarunt caussas supra attulimus. Sed & alia

n. f. 5b . sunt. Abundante enim multitudine vel m. propter inopiam agrorum, aut aeris it temperiem, coloniae plebis urbanae cx- hauriendae, ut & seditionis aliquand sedandae caussa deducebantur. ideo Sol tu lib. 3. p Antium coloniam dς' erevit, ut sine querelis possessorii, picbs

in agros iret, ciuitas vero in concordia

csset. Quapropter Cicero se de lege A

graria, quae promulgabatur, ita censui se scribit, ut agrorum diuisione consti tuta, sentina urbis exhauriretur,& Itali solitudo frequentaretur, Deduci olim coloniae idcirco sunt solitae, ut veteranintilites, proeliorum diuturnitate pressa, praemium aliquod aliquando caperent labo

169쪽

laborum suorum sic L. Sullam, C. Car, Amam, sarem, M. Antonium, M. Lepidum, C. Octauium, aliosque, parta victoria, in micorum suorum agros militibus poequos vicerant, diuisisse, litteris prodi, tum eae Inter alias autem caussas & haea crat, ut stirps augeretur Romana. Me minerunt, inquit Liuius, se Romanos , mox oriundos, inde in colonias, atquam agrum bello captum, stirpis augendo caussa misctos,omnia quς parcntibus do-bentur, praestare debere. His modis Imperium illud tam longe lateque propa- gatum. Ferunt Sabinos, cum dissicile bellum aduersus Vin bros gererent, o, L-mniaco anno nata, Vinccre daretur. vovissio. Cuius voti haud multo post d, in nati, nata partim sacrificarunt; pueros Marti consecrasse contenti, adultos in colonias miserunt. Hi in Opicorum gro, veteribus inde incolis bello eiectis, sibi sedes qu suure: quorum opes adeo deinceps creuerunt, ut octoginta millia peditum, & octo equitum aliquando ad bellum instruxerint. De Romanis scri, bit Asconius, eos amplius coloni Sin Am-- ,

Italia dod istas habuisse. Extra Italiam

170쪽

164 Hippo LYTI A COLLIB. Plinius multo plures enumerat. Adho rum exemplum Genuenses in Tauricam Chersonesum coloniam Theodosam,quςCapha dicitur,Hispani in insutatas Hispanicas & Philippinas P Americam &Indiam;Lusitanti in Iaderam &Caput viride; Veneti in Insulas, coloni

as deduxere. Phoenices per Oceanum mare iuxta Libyam nauigantes , complures dies tempestatibus acti, cum ad Insulam permagnam delati essent, ani

maduersa eius natura felicitatequC, nO- tam caeteris fecere. Qua ex caussa cum

Tyrrheni, qui classe potentes erant, in eam Insulam coloniam mittere decreuissent, a Carthaginiensibus sunt prohibiti. verebantur enim, ne loci bonitate allecti cives eorum, ad eam se confer rent. &,si qua forsan aduersa fortuna urbi incidisses, volebant ignotum, ad quefacile confugerent, locum esse. Duo hic notanda sunt: alterum', Romanos non optimaces,sed infimae plebis homines in colonias fere misisse; alterum,Colonias non nimis remotas, sed potius Imperio Romano vicinas fuisse.

SEARCH

MENU NAVIGATION