Vindiciae Kempensis adversus r.p. Franciscum Delfau monachum ac presbyterum congregationis S. Mauri. Auctore r. p. ... canonico Regulari ..

발행: 1677년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

11 VINDICIAEros adduximus in luce publica positos, graves, antiquos, ab omni partium st

dio liberos; Sc qui in hac qua de agiamus causa sententiam iis temporibus protulerunt, quibus eos cuiquam male vel adversari, vel favere voluisse, nemo, nisi temere, potest suspicari: uno verbo tales adduximus, quibus si vel unum p rem ab anno uΣo. quo vixisse volunt Gersenem de Canabaco ad nostram usque aetatem, qua Gersenem istum e cerebro suo produxit Caietanus : si, inquam , vel unum parem toto illo quadringentorum annorum spatio pros rant adversarii, sponte causa cadimus,& magnum deinceps cum illis Gersenem praedicamus. Quod quamdiu ab illis non erit praestitum , patiantur nos cum prudentibus & eruditis suum istum de Canabaco Gersenem interim habere pro fabula. Unum enim hic addo, quod prudentes omnes maxime movere debet, nubia scilicet prorsus authorum, qui ante Τhomam Lempensem vixerunt, libros de Imitatione Christi, licὸt totis ducentis jam ante annis illos extitisse veline adversarii, laudatos aut cognitos fuisse ε

52쪽

Κ E M P ENSE s. 12 contra vero a Thomae Kempensis tempore ubique terrarum statim innotuisse, ipsique ab omnibus prorsus authoribus coaevis, supparibus & recentibus, quorum aliquos modo appellavimus, toto trium saeculorum aevo ad nostram us. que aetatem, & Caietanum, qui nescio quem suum Ioannem Gersenem de Canabaco, vel de Coaglia Benedictinum, horum librorum authorem, Commentus est, ad judicatos fuisse. Quo vel uno si,-lo argumento quis non videat invictis sime demonstrari Thomam de Kempis horum librorum Verum ac germanum parentem esse, obstinataeque admodum ac perpugnacis mentis habendos, qui

contradicunt.

CAPUT II.

Editiones omnes veteres o recentes favere Thoma de Tempis.

OV op plerique omnes omnium

ordinum authores, tanto tamquzinclito agmine toto illo trium retrb si culorum aevo palam saepe testati sunt, nempe Thomam de Kempis, Vcrum

53쪽

x VINDICIAE ac legitimum librorum de ImitationuChristi parentem esse ; istud etiam a

ducentis annis, ex quo ars Typographica adinventa est, in Alamannia, Flandria, Gallia, Italia , Hispania, cael risque suis omnibus regionibus ac Provinciis , Europa ipsa universa nonagi ta 3c amplius horum librorum nomine Thomae excusis editionibus, & factis versionibus omnibus pene linguis, publica quasi voce saepius comprobavit. Ut propterea verissime profecto A elegantissime Bernardus Bauhausus Societatis Jesu, vir elegantissimus, in suis Epigrammatibus scripserit.

Memnoni , lampas quos delia prima colorat Et pharetratorum gens Othomannigenum D tincti mora Mauri, ferrugine Iberi, Et viola tinctus Sarmata, Belga Ny Tempensem cuncti Thomam noruntque leguntque, Dumq r, erit aura, sotu, Flamma,Salumq, legent. In tenebris, Thoma, te non sinet iste libellu , si i sequitur me non ambulat in tenebris.

Neque vero est qubd harum omnium

editionum ac versionum numerum innumerabilem h1c ineamus. Cum de his satis inter nos 5c adversarios constet,

illas omnes doctissimus Heserus S. I. in

54쪽

dioptra sua recensuerit, & harum pleraeque passim in Bibliothecis, imprimisque Sangenovesana existent, e vetustioribus ac praecipuis quasdam dumtaxat profero. Prima itaque, quae in notitiam nostram hactenus quidem venerit i quin enim priores aliae extiterint vix ullus

dubito) ea est quae in illustri Bibliotheca amplissimae Reipublicae Augustanae asservatur , in cujus editionis fine ista verba habentur. Viri egregii Thomae montis Sanctae Agnetis in Trajecto Regularis canonici libri de Christi Imitatione numero quatuor niunt feliciter per Arintherum Zainer ex Reui lingen progenitum 6 teris impressum aheneis. Quo anno Zintherus praelo suo libros hos subjecerit, annotare pro more aut pro incuria illius seculi neglexit, praefert tamen in fronte codex luculentum senii sui testimonium, illud nempe. Liber se emptus es

a Conventu Augustens Fratrum Carmelitarum anno I δε. immo ex antiquissimo necrologio Canonicorum Regularium

ordinis Sancti Augustini ad Sanctam Crucem Augustae Oindelicorum quo loci sibi Zintherus anniversario Sacro

55쪽

iε VINDICI AEparentari voluit constat ipsum diem situm obiisse i . Aprilis anno 147J. unde etsi Zintherus librum hunc no nisi ultimo vitae suae anno excudisset, is quarto post mortem Thomae anno esset editus, obiit enim Kempensis a

Porro quod de isto codice a nobis relatum est, item de Typographi obitu Reverendissimus D. D. Gaspar Episcopus Adrumetinus, Episcopatus August, ni in spiritualibus Vicarius Generalis, inspexit, legit, & publico confirmavit instrumento, quod extat in Bibliotheca

Sed hoc loco facere non possum quin doctissimi Heseri dignam sane

animadversionem referam : ait igitur dioptrae suae parte I. c. 7. cum idem urgeret argumentum , incidi sse se in R derici Episcopi Zamorensis speculum vitae humanae ab eodem Zeinthero impressum , cujus haec verba exscribit. Finis liber dictus , Speculam humanae mirae,sc. a Zeinthero Zainer ex Reut-lingensive progenito anno 1 gr. Idus vero Januarias 3. Eis autem, inquit H e serus,

ι racter,

56쪽

racter, qui librorum de Imitatione chri nomine Thomae ab eodem Zeinthera editorum s unde non sine verisimilitudine fud, catur opus de Imitatione Chrisi excusem esse ante Speculum vitae humanae. Videntur enim desiderasse Lectores, ut indicaretur ubio quando liber aliquis esset editus it autenam i mei notasse Tnographi Uponendum esse annum editionis ab iis absolutae. Quod si placebit haec confectura, ut' r

vera cordatis omnibus M candoris amatoribus placere debet; ecce habemus librorum de Imitatione Christi codicem , adhuc vivente Thoma ejus nomiane typis publice editum. L. Editio est Martini Flach, Argenti-tinae, anno 1487. 3. Eodem loco, anno I 89. . Lugduni, anno etiam 1489. quae extat apud Sanctam Genovetam. s. Parisiis , per Ioannem Lambert, anno I 93. Extat etiam in Bibliotheca Sangenovesana. s. Est Norimbergensis, anno 1494. λPirhamero Visitatore ordinis Carthu- sensium, & Petro Danhauser viro doctissimo procurata. Extat in multis Biabliothecis.

57쪽

18 VINDICIAE T. Parisiis, anno 1123. quam per Aiacensitum Badium, trium illi, ut supra diximus, pietatis Christianae Ordinum Proceres RR. scilicet PP. Benedictini D. Germani a Pratis, Carthusienses MCelestini tam pia sollicitudine procu

rarunt. ι

8. Venetiis, anno Is3s. apud Stepli num Sabiensem. 9. Parisis, anno Is i. ab Achilla

Statio. Io. Ulisipponae, anno II 2. a celebe rimo Ludovico Granatensi procurata. II. Parisiis, anno 11 9. a doctissimo Putherbeo procurata. Ia. Antuerpiae, anno Is74. ex Typographia Philippi Nutii.

Supersedeo pluribus aliis editionibus Thomae nomine ubique pene terrarum excusis, longa dc miniis necessaria cum hac de re palam constet

serie recensendis. Unius certe unici Caietani Italo - Benedictini nostra m moria Commentum fuit , ut libri de Imitatione Christi anno 1616. Gersenis de Canabaco nomine hactenus inaudito , & omnibus retro seculis incoguia' to, primum prodierint in lucem.

58쪽

Κ E M P E N S E S. Equidem unum hic omittere non possiim, neque vero debeo e vetustioribus scilicet editionibus , unam aut 'alteram clarissimi Ioannis Gersonis Parisiensis Cancellarii, aut etiam Divi Ber- nardi nomen prae se ferre; sed istud nedum causam Kempensem quidquam incommodet, immo juvat plurimum. Nam Bernardum quod spectat, res est in promptu, non ipsum horum librorum authorem esse posse , cum ita eorum tertio, capite so . diserte laudetur B. Franciscus , qui totis 8o. annis Bernardo posterior fuit. Et meritissimum quod attinet Cancellarium , ex ejus etiam parte res est in vado, cum is numquam vitam Religiosam aut Monasticam professiis sit, cui tamen se addictum piissimus librorum de Imitatione Christi autor, nec obscure, nec semel declarat l. 3. c. I 8.16. dcc. Immb, ut dixi, hinc mirifice causa Kem pensis promovetur. Cum enim, ut Gersonis nomine libri de Imitatione

Christi a quibusdam Typographis ederentur, non fuisset commissum, nisi velut ipsa tanti fama Cancellarii, qui in

59쪽

xo VINDICIAE

Concilio Constantiensi usique adeo spem

excesiens Doctor dictus fuerat, qualis vix 'in tota Chriseianitate repe risi poterat, facilius libri illi divenderentur et aut certe,

quod verisimilius est, propterea quod in nonnullis M. S S. Codicibus cujusmodi etiam nunc plerique Visuntur opuscula quaedam Gersonis nomine ipsius insignita, ut liber de meditatione

cordiae, aut de considerationibus, cum liabris de Imitatione Christi sine nomine a

texebantur: unde Contingebat, ut codex integer nullo discrimine sub uno α eodem Gersonis nomine a quibusdam Librariis autorem operis de Imiatatione Christi ignorantibus ederetur. Statim pro Thoma ab omnibus doctis, Badio, inquam, Petro Dan hauser, Mau-burno, dc quod maxime ad rem nostram facit, Petro Scotto, qui vitae & operum Gersonis anno 1488. elogium texuit, Ma Joanne Gellero, qui ejusdem Cancellarii opera omnia in tres tomos edenda procuravit; statim, inquam, pro Tli ma huic quorumdam Typographorum errori reclamatum est. Unde factum est, ut deinceps in multarum, quae priores has consecutae sunt, editionum initio

60쪽

X E M p g N s E s. 2Ivel fine, haec verba frequenter legantur : quamvis se libesius dicatur soannis Gersonis, autor tamen ipsius Dit Thomae de Tempis, Canonicus Regularis.

M. SS. codices plerosque ad pulari Thomade Kem s. NO N prius M. S S. ullos codices, magno licet numero, Thomae nostro, vel ipso adhuc in vivis agente, n minatim adstipulantes profero , quam unum imprimis hic observandum, Mquod erit posthac saepius utendum praemisero. Nempe Canonicis mindese- mensibus, iliaemque Montis Sanctae Agnetis id moris & instituti fuisse, ut a primis conversionis suae annis, otium malorum omnium sontem prorsus aVersati, quod ex Divinorum Ecclesiasticorum ossiciorum ritibus peractis, reliquum erat temporis, istud omne vel Sacris Libris lectitandis, vel in communem usum describendis nondum

SEARCH

MENU NAVIGATION