Vindiciae Kempensis adversus r.p. Franciscum Delfau monachum ac presbyterum congregationis S. Mauri. Auctore r. p. ... canonico Regulari ..

발행: 1677년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

ehron. d. I. I.

11 VINDICIA ponendis sedulo impenderent. Dicamineque non reverens, aut assentandi suspi- Cionem, aut aliorum invidiam paucos seculo I q. quo floruerunt, Religiosos majori quam ipsos Ecclesiae ornamento& utilitati fuisse. Sed quod in rem praesentem imprimis venit, est illos cum aliorum libros a se descriptos in lucem ederent, iis a

torum nomina semper apponere : contra vero cum opuscula sua divulgarent, nomina sua prae modestia celare, aut immutare , aut saltem communi Religiosi, aut Canonici Regularis, aut pereo, ni nomine tegere consuescte. Horum primum patet ex multis Buschii capitibus, sed maxime ex l. 2. c. 37. Alte rum vero cum ex plurimis ex eodem avitore desumptis exemplis probari etiam possit ; tum vero haec in praesenti sufficient.

Sic enim Ioannes de Hucsden Superior inmin densem Generalis libellum suum de Vita se P ione Domini, sive, ut appellat Trith cmius, de modo proficiendi in Religione i de quo mox plura dicemus

primo conversonis suae anno composuie squi libellus ex hoc tempore inter omnin

62쪽

Canonicos Regulares & Fratres devotarum Congregationum passim divulgatus est, sed nullo autoris nomine praefixo, ut colligitur tum ex Buschio, tum ex Sandero, qui illum referunt, sed sine autoris nomine. Unde & Trithemio errandi occasio fuit, ut illum Arnoldo Buschio tribueret. Sic de Henrico Mande l. t. c. 43. haec refert idem Buschius et rauatuordecim, inquit, de vita stirituali ct interna in Deum contemplatione edidit libelgos, revelationes sibi factas continentes, sed tanquam de alio quodam, quos in France no es Teuthonico propria manu pulchre descriptos, Librario Teutonicorum librorum in Minde-sem reliquit, ut debuit, custodiendos, cuncti ne petentibus 'tribis es externis b

nigne accommodandos.

Sic de Geriaco Petri c. referd,

quod in ipso Clericatu suo, id est nondum sacris Canonicorum Regularium initiatus, & aetatis suae circiter I9. auta o. multos libesios composuit, in quibus, inquit, optimum I piritualis vitae speculum , o verae perfectionis regula novitiis o tironibus Deo te ire cupientibus aperte monstratur; sed in iis nomen propter Laricos era

63쪽

α VINDICIAE habentes , nsitur immutatum s & mihi

modo ante oculos obversatur M. SS.Codex Monasterii Canonicorum Regmlarium in Tongris, in quo codice plura diversorum Canonicorum Regularium opuscula , nullis autorum nominibus inlignita continentur. Primi titulus sic habet : Solioquium cujusdam Regularis a cordis multiplicitate ad unum summum bonum continuo se colligentis: incipitque, In F iritu humisitatis. Et alterius titulus sic habet: Breviloquium seu exercitium vitae piritualis: incipitque, In tumultibus se a ridentiis exterioribus niti esse quietus, sciquae duo opuscula constat esse Geriaci Canonici Regularis Vinde mensis.

Sic Ioannes Mauburnus, vir erudi-.tissimus , in conversionis suae exordiis

varia pietatis opuscula composuit, quae, quibusdam ea effagitantibus, utenda commodavit; sed nullo suo nomine imsgnita; immo cum ab iis postea cum hac inscriptione, Canonici cujusdam Eegularis Eositum, Basileae anno I 'I. edita essent, succensuit illis vir modestissimus. Masiem, inquit in praefatione sua, has lucubrationes meis innomines se inco-

64쪽

Sie denique Thomas de Kempis, vir

ille, ut merito ait Langius, An tuae ctrinae, adderet, se modestae, plures quidem composuit eximios & vere aureos pietatis tractatus, quos & aliis facile utendos, sed nullo suo insignitos nomine concessit. Extat etiamnum An- tuexpiar, in domo Professa Patrum Societatis Iesu , & thesauri instar assem vatur Codex unus, partim papiraceus, partim membraneus, Thomae manu ex xatus , in quo plura ejus continentur opuscula : sed nulli prorsus eorum nomen suum tanquam autoris studuit pratis figere; immo, quoad ab illo fieri potuit, se autorem eorum osse nos celavit. In ejus enim codicis primo folio haec dumtaxat praemittitur inscriptio : Liber Monasterii Canonicorum Regularium in monte Sanctae Agnetis Virginis ac Martyris prope Zπostis; & in tertio folio habetur indiculus eorum quae in toto codice continentur in hunc modum. Admonitiones ad 0iritualem vitam utiles , alias de Imitatione Christi, Qui sequitur me. Admonitiones ad interna trahentes, Regnum Dei intra vos es

65쪽

VINDICIAE De Sacramento altaris, Venite ad me om

nes.

De interna Chrsi locutione , udiam quid loquatur. De Disciplina Claustralium. Epistola devoti ad quemdam Regularem.

Recommendatio humilitatis.. De morti cata vita. De bonorum pacifica vita. . De elevatione mentis. Meωis admonitio ab exterioribus.

In sinc vero Codicis habentur haec verba minio descripta. Finitis o completus anno D. I I per mom miris Thomae de Xempis, in monte Sanctae Agnetis Virginis o Martyris prope Z ostis s quae subscriptio, ut optime advertit Deltavius, nullo modo autorem designat. Quod usque adeo verum est , ut vel ipse Thomas totidem verbis nomen suum subtexuerit Missarum libro ac sacris Bibliis, quae hodieque etiam visuntur Coloniae & Lovanti, teste Rosmeiado in notis ad vitam Thomae n. 7. & 8. Finitus se completus anno Domini I b.

in Vigilia Sanicti sacobi Apostoli per manus

tris Thomae de Lempis in monte Sancrae Agnetis, ut luce clarius pateat, Virum

66쪽

inodestissimum primi codicis subscriptione adeo communi, quantum ab illo fieri potuit, celare nos voluisse de se au- tore horum opusculorum, cum non inde se magis habendum esse eorum au torem optime videret, quam Evangeliorum aut Epistolarum Pauli cum utrisque pari forma parique ratione subscripserit. Itidem Lovanti, in Monasterio Samoti Martini, extat Codex alter partim

etiam papiraceus, partim membraneus, uti superior etiam Thomae Kempensis manu exaratus, in quo haec ejus continentur opuscula. i Solioquium animae. Admonitiones ad mitam Uiritualem utiles, alias de Imitatione Christi, Ipui sequitur me. Admonitiones ad interna trabentes, Regnum Dei intra vos est. De interna Christi locutione, Audiam quid loquatur. De elevatione mentis ad inquirendum summum bonum.. Brevis admonitio Fpiritualis exercitii. De Sacramento Altaris. Et nullum prorsus nomen autoris,

67쪽

18 VINDICIAE immo nec amanuensis in hoc codice,

aut in principio, aut in sine indicatur, nisi quod in ejus primo folio haec habentur : Hic liber est scriptus manu es Amracteribus Remerendi or Religiosi Patris

Thomae de Kempis Canonici Regularis in Mona eris Sanctae Agnetis prope Zmollis, qui es autor horum libellarum devotorum. Joannes Ulimmerius Prior subscripsi 1386. Neque vero tantum librorum de Imblatione Christi & opusculorum aliorum novem, quae una cum illis habentur in his codicibus, autorem esse se communi illa, aut etiam nulla subscriptione nos celavit Thomas, sed & in aliis operibus suis, sermonibus inquam ad novitios & vita Beatae Liduvinaridem etiam solo Peregrini nomine an sumpto praestitit; illos enim sic inscripsit: Sermones ad novitios tris Peregrini. Hanc vero sic : Vita Eeatae Liduvinae

Virginis perfutrem Peregrinum. Atque ex iis jam palam est omnibus nihil esse prorsus quod miremur tot Librorum de Imitatione Christi M. S S.

codices sine ullo autoris nomine in

variis Bibliothecis Belgicis, Gallicis

68쪽

Italicis extare, cum illi ex anonimis Thomae de Kempis codicibus exscripti sint, non esse mirum in uno Mellicensi Monasterio codices hujusmodi. anonimos numero XI. reperiri simul cum uno Norimbergae impresso anno I 94.

qui nomen Thomae de Kempis praefert. In Sancti Udatrici apud Augustam Vindelicorum Monasterio, in Vingartensi, in Cavensi, in Tongrensi, in Parisiensi P P. Celestinorum, denique in innumeris aliis Monasteriis ac Bibliothecis tales saepe inveniri. Sed neque jam etiam clam quemquam est, tantum abesse tot M. SS.Codices nullo autoris nomine insigniti,

quidquam Thomae Kempensi & causae

ejus hac nostra aetate ut incommodent, ut contra potius vehementer illi sussc

gentur.

Nam uti unis illis duobus codicibus a Thoma exscriptis, Antuerpiensi, inquam,& Lovaniensi dicam, sitne alicui verisimile, Thomam de Kempis autoris librorum de Imitatione Christi nomen Unquam omissurum,si alterius fuiGset Immo caditne in ullius mentis de conscientiae suspicionem, virum Ang

69쪽

3ο . VINDICI AElicae prorsus modem, sicut M doctrinae, qui hominum usque adeo gloriam ex operibus suis , eximiis licez, auc pari non affectabat, ut ea sine suo nomine divulgaret, istud unquam commissurum fuisse, ut semel de iterum in fronte de in medio operum suorum libros de Imitatione Christi insereret, Madscriberet, sibique sic arrogaret, nisi verus M legitimus eorumdem , sicut Maliorum parens esset e quis ita desipiat, ut hoc sapiati poterat igitur certe unis illis duobus codicibus, si non egregio dissimularent adversarii, iis tota dirimi; cum enim fide omnium autorum , qui jam olim operum Kempensis indices

texuere constet, reliqua octo opuscula,

quibus haec quatuor de imitatione Christi in hoc Autuerpiensi & Lovaniensi codice juncta sunt Sc inserta, a Thoma ipso composita esse , ur de solis illis quatuor de Imitatione Christi d bitabimus Quamquam verb in Bibliothecis Belgicis ac Catalogis earum non destine etiam librorum de Imitatione Christi

Alii codices plurimi, vel ip-nae siet te eXarati, qui nom

70쪽

ΚEM PENSES. rmen ejus tamquam autoris praeferant.

Id, ut refert Bollandus, R. admodum Pater Ioannes Hasius, multis in Societate Iesu per Germaniam perfunctus muneribus, testatus est in Epistolis suis, qui & addebat plures hujusmodi codices in Bibliothecis GermaniciS, maximeque Confluentiae in Collegio eorum cui obvenerant plerique codices a devastato Regularium Monasterio se vidisse. Quod idem etiam testatur vir

doctrinae de probitatis fama inclitus Dominus Chiisset, in Epistola sua Gallice edita anno 1611. Parisiis ex editio-tione Cramosiana his verbis. Comme jevis la controverse telument opini me, oroi sandales de timo re qui voviolent avoir te desse , se crus que Dieu permet totice des re, por en sane nastre ia verite; oz pour m en eclairtar davantage , it VI a manu sinit de cet Aureur dans os dis sept

SEARCH

MENU NAVIGATION