Vindiciae Kempensis adversus r.p. Franciscum Delfau monachum ac presbyterum congregationis S. Mauri. Auctore r. p. ... canonico Regulari ..

발행: 1677년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

32 VINDICIA Nunquam prius tales homines tam Devotos υidisse me memini. Ut taceam similiter eumdem autorem , postquam etiam vitam religiosam professus esset, scribere tamen se adhuc

inter Devotos commorari. Lib. 3. c. St. n. 2. In veritate confiteor, quoniam non δε-cet me inter Devotos tuos commorari r

quod etiam in Thomam mire convenit; & quo solo testimonio tota de autore librorum de Imitatione Christi controversia posset dirimi, nisi egregie dissimularent adversarii. Nam hinc luce meridiana clatius patet autorem horum librorum fuisse Canonicum aliquem Regularem Vindesemensem. Nam Canonici Regulares Capituli mindese- mensis hoc nomine appellabantur; Unde & in singulis fere capitibus Chronici sui hoc nomine Canonicos Winde semenses Buschius appellat, ut cum ait cap. II. Patres Devoti, in Mindensem;& cap. 8. Fratres Devoti in Mindensem, Scfurer Devotus Ioannes de Husim. ter Devotus Gerlacus Petri. Frater Devotus Joannes Scuthen. Triplici autem de causa hi Canonici Regulares Devoti appellabantur : tum propterea quod a

92쪽

Κ ε M P ENSE s. Florentio Patre omnium Devotorum Monasterium Windesemense originem habuit , & qui primi in eo commorati sunt in schola Florentii prius instituti

fuerant ; unde autor Chronici Vinde- semensis l. a. de origine modernae devotionis c. Io. Magnus iste, inquit, pater familiis Dominus Morentius, in Daventria omnium Devotorum pater o patronus ruemus Monaserit nostri in Vindesm inchoa- tor , sollicitator o promotor fuit et omnes

enim ejus erant di puli, se in sncto propositio ab ipso insituti, atque de ipsius con- lio , auxilio se favore totius Mon erit nostri se fructura ejus pendebat effectus. Tum propterea quod diu lex illa in Vindesem & aliis Monasteriis viguit,

ut nullus Sacris Canonicorum Regul rium initiaretur, nisi prius in domo Florentii inter Deυotos diu probatus fuisset: unde idem autor Chron. Vind. c. I'.

Nullus, inquit , a fundatione Monaseriinoseri persxdecim Gr eo amplius annos ad Canonicorum Religionem susceptus est DFinissem, qui non primo apud Patres sos Devotos exercitatus fuerat o probatus. Tum denique propterea quod tanta semper Devotos inter domus Florentii

93쪽

14 VINDICIAE& Canonicos Vindes emenses servata est

unio, ut omnia prorsus illis essent communia , ac in nullo differrent. Unde idem autor Chron. Vindessem c. II. Dominus, inquit, Florentius, caeterique patres Devoti , o fratres nostri primitivi,

quibus per omnia cor unum se anima una erat in Deo, in nusio penitus praeterquam in habitu, qualemcumque disserentiam praeferebant. Unde & cap. II. Dominus, inquit, Florentius es alii Presbyteri domus suae a nullas tractatibus communibus aut privatis fratrum nostrorum in Vindesem excludi consueverunt sed ad omnia eorum con

filia , o Monasterii negotia, tanquam in

propriis suis domibus , libenter sunt sescepti. Ut , inquam , haec omittam , ecco ipsismet verbis quibus autor ille librorum de Imitatione Christi utitur, ut se vitam Religiosam de Monasticam professum esse significet, clare & aperte se unum ex illis Devotis & Canonicis Regularibus Capituli minde mensis innuit. Hoc ut palam omnibus illucescat, antequam professionis ejus exprimendae formulam affero, prius animadverti v lim Devotos primitivos, ut loquuntur,

94쪽

stantiam, fervorem ac perseverantiam vehementius accenderent Sc inflammarent, hac uti cohortationis formula solitos fuisse , nempe attentissime cogitari , & animo diligenter expendi volebant, vere vitam boni Religiosi ac Monachi Crucem esse, sed ducem Paradisi. Hanc Crucem sibi adeo impostaram ; hanc se propter Christum suscepisse ; hanc ferventer amplectendam; retro abire non licere, sed in ea fidelis sime usque ad mortem perseverandum; Christum porro, qui dux & praecessor in ea fuisset, adjutorem futurum ; ipsum ante eos egressurum ; ipsum denique una cum eis M pro iis pugnaturum. Hoc sibi, hoc suis Patres illi, qua verbis , qua scriptis frequentissime iterabant , ω magnopere commendabant. Hinc autor Chronici mind. l. 2. C. q. Cum nutu, inquit, nostra actio imterna veI contemplatio poterit esse aedificat

via, nisi paupertatis se obedientiae, humilitatis se continentia se poenitentiae Crucem plecti videamur, or ad eam assici or i clinari cunctis indiciis approbemur : ideo

95쪽

VINDICIAE

Patres nostri primitivi in Mindesim hamo Crucem parnitentiae ardenter se amasse, po Ansique suis ferventer amplectendam esse, verbis uis se riptis docuerunt. Hinc Ioannes de Huesiden Superior Generalis Capituli V indes mensis, libellum suum, de quo mox plura, orditur his verbis : Dilecte fater, persevera in Me in Mem, ut salvus flas in aeternum cum sanctis, qui non solum bene inceperunt, sed etiam salubriter perseveraverunt, in Sancta Cruce paenitentiae, quam propter amorem Deis ceperunt. Hinc Chronici Wind. L 2. c. y'. Henricus Loider suos silc affatur : Suc, ne ad catur Crux Christi, ad cujus erectionem sis iter vos ibi sis costicati sta sectimini Crucem Cisisti. Hinc idem c. 67. de Alberto min-bergen Canonico Regulari in inde-sem : Magna, inquit, reverentia Crucem Crucifixi geflabat in manibus, sed Crucem

paeniteutiae qua mundo erat crucifixus, cin

de se corpore se portare in omni fluo an natu intuentibus se ostendit, quem sta rei servi Crucis sunt secuti, paenitentiae Crucem ferent ei usque in altis a Dei Tabe se

96쪽

ΚEM P EN SE s. J7 Hinc , ut refert idem autor c. 6 4. Henricus Mande, vir altissimarum contemplationum in mindessem, in qu dam revelatione sibi divinitus ostensa super statum Devotorum & Canonicorum Regularium, vidit omnes isios cum Gerardo Magno, Florentio, o Ioanne deme Een, Crucem auream lapidibus circum ornatam manu sua ripantes, pro eo PMissam, dum viverent, gestasserat.

Hinc8denique Thomas a Kempis Serm. 3. p. S. 2. Eia, stat es, inquit, d, lecti , amplectimini desideranter Crucem. O Religiose Monache, noli ab assumpta Crmce in Ordine recedere,fled sustine, o porta eam inque ad mortem : Chrisim cum Cruce tibi obviat, se iter ad caelesse regnum, quo pergere debetas, ostendit. Et opusculo duodecimo. Vita boni Monachi Crux es , sed Do Paradisi. Jam licet, de libet autorem librorum de Imitatione Christi loquentem audire, ac Videre juvat an non etiam iiDdem prorsus verbis utatur. Hanc itaque loquendi formulam adhibet, ut se suosque ad vitam Religiosam, & in ea pCrseverantiam cohortetur. SUceri, in-

97쪽

38 i VINDICIAEquit l. 3. e. s6. Susepi, Domine, de manatua Crucem. Portabo, or portabo eam usique

ad mortem sicut imposivisti mihi vere. Vita boni Monachi Crax es, sed Dux Paradisi. Eia, fratres, perrumus simul simu erit nobisium. Propter se in se epimus hanc Crucem s propter Ies/m perseveremus in

Cruce : erit adjutor noster, qui es Dux no-ser. En praecesser Rex noster ingreditur ante nos, qui pugnabit pro nobis: sequamur.

iam primorum de Imitatione Chriss Γ-brorum doctrinam omnem, sententias se praecepta ex Ioannis nos ii de Hue en Superioris in minissem Generalis libella sumpta se.

UT ne ab eo, quod supra institui

mus, argumento discedamus, quo librorum de Imitatione Christi autorem nonnisi post tempus ac aevum quo Deu torum Congregationes & Canonicorum Regularium Umdesemensium Monasteria a Gerardo Magnoi& Florentio instituta sunt, vixisse asseruimus: ecce

98쪽

i K n M P E N S E S. malia quaedam juvat hic addere, quae maximam his omnibus, quae hactenus diximus, lucem allatura sunt. Haud dubitans itaque ausim asseverure trium primorum de Imitatione Christi librorum si pauca quaedam,quae tum ex Scripturis Sacris, tum ex divinorum& Ecclesiasticorum officiorum precibus, tum denique ex D. Bernardo, autor in hoc suum opus transtulit, excipias in rei quam omnem doctrinam, sententias Mpraecepta ex quodam Ioannis Voossit de Huesiden Superioris in mindessem G neralis libello, qui maxime inter Mn-

desiemenses Canonicos, Sc fratres Devotarum Congregationum erat in usu, sumpta esse.' Et quandoquidem, hoc a nobis certo Ec evidenter si erit semel demonstratum, ingens usque adeo causae Kem- pensi hinc accedet pondus & mome tum , ut ex illo statim inclinata ac prolapsa spes omnis Gersenistarum penitus corruat ac profligatur: pretiom aliquod operae facturi sumus , si argumentum

istud paulo fusius exequamur, si prius

tamen quis, qualis ac quantus vir fuerit ille Ioannes Voossius dixerimus.

99쪽

Autor Chron. Viiud. l. a.

6o VINDICI IEF uir Ioannos Voossius oriundus HueLden, quod nobile ac perantiquum oppudum est in Hollandiae Brabantiaeque confinibus, situm tertio ferὸ lapide a Silva Ducis, unde ei quoque deinceps

cognomen factum. Is admodum adolescens, Daventriam, ubi tunc temporis bonae artes imprimis florebant, studiorum causa, venit. Quibus dum sedulus operam uti S pietati navat, Gerardi Magni ac Devotorum quos frequentius adibat, consuetudine delectatus, tandem iis adhaerere, ae viatae corum institutum sectari statuit. Gerardus, ut erat acerrimus ingeniorum aestimator, bonae indolis & honestae frontis adolescentem, verecundum,

humilem , industrium , dc in omnem virtutem flecti caereum ac facilem intuitus , ingenti admodum in hoc pii juvenis proposito exultavit laetitia b δί

quasi animo praesagiens , se es homo' inquit, quem quaesivi, cum quo bona in

terra operabora Spiritu enim Sancto remelante, inquit autor Chronicj mandese- mensis, coenovit eum Patrem O' patronum futurum omnium Devotorum se Canoni corum Regularium reformandorum

100쪽

Κ E M P E N S E s. Verum cum non ita multo postea tempore Gerardus omnino caruisset rebus humanis, mansit Voossius noster in schola Florentii, a quo scientia A pietate auctus, tandem pro solito more in Windessem anno 1, 8 8. id est biennio post hoc Monasterium fundatum, & aetatis suae anno Σ s. deductus cst, ibiquefacris Canonicorum Regularium initiatus, tantos brevi temporis spatio in vi tutibus omnibus processus effecit, ut

anno I 39r. & aetatis suae 28. Votis omnium ita fieri ultro effagitantibus, in Superiorem Generalem sit electus.

Incredibile est quanta hinc Vicinis Autor ci ron.

omnibus provinciis facta sit lartitia, 'm' ' re, inquit autor Chronici indese- mensis, toto orbi Alamannico Ioannes de .

me en morum ac virtutum excesientia, alterum Bernardum , alterum Malachiam,

plenus sapientia se iratia coram Deo se ho- , mini ου perfectissime referebat. Elucebat in moribus ejus modestia, in incessu gravitas , in verbis sapientia, in actionibus insignis quidam honestatis splendor , prudentia in consiliis, in negotiis gerendis dexteritas & sagacitas, in dignitatibus exercendis humilitas, in prosi

SEARCH

MENU NAVIGATION