Petri Rami ...Institutionum dialecticarum libri tres, Audomari Talaei praelectionibus illustrati, ..

발행: 1552년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 철학

341쪽

INST. DIA L. LIB. III. et 'orationes singulae in breuem quendam syllogismu facilioris intelligentie kiudicii gratia concluda poterui.

ANA LYSIS METHODI.

Eadem etiam analysis in methodo intota reru dispositione sequenda est de exercen da. Disptitationes explicationes omnium generum in oratoribus, poetis, in artibus ipsis,Gramatica, Rhetorica, Dialectica, Mathematicis,Philosophia denique tota ad methodi lege perspicie dae:nec laudabiles tantia, sed etiam vitiosiae: quemadmodum Socrates apud Platonem Lysiae orationem reprehendit, qu sinihil definiat, nihil partiatur: quae confusione rerum immensa quaedam obscuritas existit .Est autem magni erroris non

eo de persequi partes ordine, quo proposueris: obest enim perspicuitati plurimu cuius tamen caussa ordo dc dispositio laudatur. In quod vitiu Cicero pro Deiotaro incidit: Reliqua pars,ait, accusationis duplex fuit: una, regem semper in speculis fuisse: cum a te animo esset alieno altera,exercitum eum cotrate magnu comparasse: de exercitu dicam breuiter, ut caetera Hic partem posteriore priore loco exequitur.Eodem modo Virgilius inexeplo partitionis imperfectae paula ante posito lapsus est: tertium enim: quartum membrum conturbato ordine tractauit, tertium quippe quarto, quartum, tertio loco CG-

342쪽

liso PETRI RAMI fusio haec , κολογlo dicitura grammaticis:

Min Homero frequens notatur , ut iam hoc Homerico tanqua sane bello specioso vitio Cicero per iocum in epistola quadam ad Atticum utatur,ubi cum duas res ita proposuisset. Quaeris ex me quid acciderit de iudi- 'cio,quod tam prcter opinionem omnium factum sit:& simul vis scire quomodo ego mirenus,quam solea,praeliatus sim Cum,inqua, D duas res ita proposuisset,ait: Resdondebo tibii Eec reec clave.Tum priore loco declarat, quodposteriore fuerat ab eo propositum a Videndum etiam diligenter erit uniuersum illud alieni vitium.Tam enim est in vitio qui resistetem aperta, quam qui sita sponte sequetem occulta via ducit Minime vero necesse est hoc loco comemorare, qua omnes methodi nome in ore habeat, quamque vera methodo utatur fere nemo an disciplinis explicandis via una: simplex est a generibus ad species ab integris ad partes qua vix,ac ne vix quidem tot annoru seculis vi Iain arte adhuc obseruatam videmus. Qua-obrem in analysi vitia haec cernentur, ne aliena obscura, ambigua, falsa, inconsequenti sint, quae dicantur.Sed de genesi iam tempus est ut pauca dicatur:satis enim multa, super' que de analysi praecepta sunt.

343쪽

INST. DIA L. LIB. III. Diximus hactenus in Analysi de vitiis argumentorum & syllogismorum: restat ut de vitiis methodi pauca dicamus:quae duo sunt alienum, obscurum Methodus obscura fit duob modas:vno, si neque definite,neq; partite proposita res doceatur. unde Cicero Acad. I,re

prehendit Epicureos,qui nihil definiunt,nihil partiu-tur,nihil apta interrogatione concludunt multa denique artem nec dicendi,nec disserendi putant: Socrates in Philebo Platonis reprehendit orationem Lysiae, quod in laudando amore sipulchro non docuisset quid sit amori pulchru,neque in certa genera distinxisset, unde factu esset,ut oratio Lysiae pretermissione elusinodi luminum dialecticorum paulo obseurior videretur: altero modo perturbatur xconfunditur dispositio doctrinae,non si neque definias,neque diuidas .sed si ordine parti permisceas: confundas: turpissimu est enim(vt ait Fabius libro quarto non eodem ordine exequi, quo quidque proposueris.In quo vitio est descriptio ludorum libro quinto AEneidos: nam cum Virgilius quatuor ludorum genera proposuisset,classem,cursum,cem tame sagittariorum iugitu perturbato ordine partium exposuit tertio loco pugilum certamen, quarto sagittarioria: nec potest excusari Virgilius, quasi sit pruis dentiae methodum sequutus: quia in hac perturbatione ordinis nulla voluptatis aut comoditatis cuiusquam ratio spectari potuit.Tertio modo methodus obscuratur, si rem in docedo distribuas non in proximas, sed remotissimas partes: scpe enim fit,ut dum nimis in diuisione properamus,rem ipsam tardius abs luamus:de quo ui tio fugiendo Socrates nos admonet in ciuili Platonis. Quarto modo digressiones longiores interpositae inter partes propoctae disputationis interdia pariunt obseuritate ordinis,ut non facile cernamus,qua viae quo ordine tota progrediatur oratio. Secundum vitium methodi est,si ea fuerit aliena,

ut siquis docendus,doceri tamen nolit,adhibere initio

344쪽

PETRI RAMI

definitionest partitiones rerum stultu Malienis est. Item siquis docendus doceri maxime velit,non adhibere initio definitiones, diuisiones rerum stultum dc alienum est. 1 E CIS.

Genesis non est inspectio propositi exempli, ut analysis, sed effectio noui operis: quae meditatio unam Meadem viam in scribendo dicendoque sequitur. Et quanuis vox ad docendu multo valentior sit scriptura,linguaque sit manu disertior, , ut sapienter in Phaedro extremo Socrates disputat: scriptionis tam exercitatio natura de tempore prior est cuius non alia via est, quam Rhetores exercendae eloquetia tradiderunt. Quamobre(vt Crassus ait in istis ipsis exercitationibus etsi utile est etia subito saepe dicere, tameillud utilius sumpto spatio ad cogitandu pa

ratius atque accuratius dicere. Caput aute est(quod ut vere dica,minime sicimus. est enim

magni laboris, que plerunque fugimus qua-

plurimii scribere. Stylus optimus ac praestantissimus, dicendi,ita disserendi effector ac magister. Nam si subita, fortuitam orationem commentati, cogitatio facile vincit,

hanc ipsam profecto assidua ac diligens scriptura superabit Scribendi vero dice dique prima facillimaque via est imitatio,quae pru

345쪽

INST. DIA L. LIB. III.

denter quos imitari velit,seliget,unias e Latinis Cicero in Orationibus,in Philosephia,in Oratoriis institutionibus (quanquam hic authoritate veterum deceptus est saepe etia in epistolis multum proderit, sed homnium rerum diligetes ac accurati scriptores Praecursione igitur interpretationis duminis,uirtutibus authoris ad imitandu propositi cognitis: perspectis quistio aliqua consimilis

earum reru, quae ab illo quem imitamur,tractatur,imilada proponetur,scribendo dicendoque explicabitur, quam maxime ad veritatem: similitudinis expressionem accomodate: ita enim inuentionem acuemus, reconfirmabimus dispositionis prudentiam, cum ex alienis virtutibus(vt accidit in sole ambulatibus colorari nos sentiemus Deinde ab imitatione scriptio dictioque se ipsam disiu-get, secui placertabit quaestione liberam sumet de bonis rebus remalis,de iucudis cutilibus, deque omnibus comuni hominum

iudicio subiectis, Mindustria propria explicabit: omnes inuetionis artes excitabita. nultu intentatu genus argumenti relinquet: quaestionis utranque partem per omnia argum e torum genera deducet. Hinc veterum sophistarum de rebus omnibus ex tempore dice-

di facultas extitit:hinc Academiae dubitatio

346쪽

33 PETRI RAMI Vcotra omnes omniti sententias disputatio ehinc ab Aristotele de singulis rebus in utranque partem dissere di manavit institutio:hilae Ciceronis, hexcellentiti in oratorii quotidiana declamitatio:hinc omnis copia rerum de

suppellexta hinc omnis probatio fide Rue:

hinc motus fere omnis ac delectatio animorti. Quare quonia in hac parte tantu boni est, magnus labor,magnum studium est adhibe dum,ut inde rerum abundantiam quam amplissima, d ad omnem disputationem promptissimam facultate hauriam usti deinde pari diligentia iudicii gradus omnes erunt exercedi, quicquid interpretandum scribedo,dicendoque fuerit aliqua ratiocinationis forma, quantiis non perpetuo plena concludatur: utque quaestionem eande per omnes locos inuentionis,sic per omnes modo ratiocinationis deducamus:aliud alio modo argu

mentum concludamus: ut non tantum argu

mentis,sed syllogismoru modis subinde nouis semper utamur. In perpetua aute tam ultipliciter explicatione methodi regula similiter exerceda: atque ut interpretationem,

sic scriptionem dictionemque possumus per

omnes artes deducere. Quis enim alienti vel incommodum putabit, si no ad alios docendum, certe ad studiorum fructum augendii,

347쪽

INST. DI A L. LIB. III. sis

commentarios artium singularum dialectica ista ratione conficere Imo verd quoniam tota hominis vita nihil aliud esse, quam ratiois usus, id est dialectica exercitatio debet: sic rationis de dialecticinaturalis artem, quanquabreuiter de paucis praeceptis cognitam, tota vita tamen in rebus omnibus meditemur exerceamus, nec ab hominis vita dialecticuusum separemus,nec homine ab animali dialectico, id est,rationali distinctum diuersum faciamus. Tandem certe ut in caeteris artificiis omnibus, sic in hoc uniuerso, Momnia alia 6 plectente,verissim uillud esse percipiemus, arte no tam praeceptis,qussim exercitatione cognosci multaque queotiose in scholis pueri ieiuna atque arida putabamus, in hoc usu diligentissime versati mirabimur: atque ipse sensus variis consuetudine dc exe-plis, multiplici usu in sermatus aliquid ostendet,quod quieta cogitatio, quavis acutissima, non poterat intelligere. Quamobrem quantus erit exercitationis labor, tanta erit artis non tum utilitas sed scientia, prudentiaque. Dialectica duobus modis exercetur, Analysiac Genesi Analysis perspicit, interpretatur res iam facias,ut aut horti libros, disputationes ea ratione, qua hacten exposuimus:Genesis sequitur dicta a verborio ai, id est fio,vel nascor,quasi sit operis alicuius ge-

348쪽

336 PETRI RAMI

neratio&effectio. Desinit tirit aqtie genesis non quaelibet est enim communis omnium artium, sicut initio diximus sed gentias dialectica qua aliquid legibus&praescriptis dialecticae artis condimus issicimus. Socrates in Pla aedro.Scriptio,ait, est picturae pera similis: opera nanque picta tanquam viventia sunt siquid vero interrogaueris,uerecunde admodum silente non secus existimabis sermones, quasi aliquid intelligant, dicere verum si cupidus cognoscendi ab iis ali quid petieris,idem semper renum significabunt:omunis nanque sermo cum semel scriptus est,passim reuoluitur aeque apud intelligentes, dc apud eos, inter quos minime decet: nescitque dicere quibus oportet, quibus non oportet iniuria vero asseclusi contumelia, semper eget praesidio patris: quia neque ipse aduersario repugnare,neque sibi ipse opem ferre potest. Cn. Haec quoque abs te recte dicta videntur. Co. Quid

porro alium videmus sermonem fratrem huius,quemadmodum legitimus sit, quanto melior atque potentior quam is nascatur. m. Quem istum: quomodo fieri dicis o Eum, inquam,qui in animo dicentis cum

scientia scribitur: quia sibi ipsi auxiliari potest intelligitque apud quos loquedum sit hapud quos tacendit.

PH. Scientis sermonem dicis viventem Canimatur

cuius oratio scripta simulachrum quoddam iure vocabitur. Hoc loco Socrates vocem comparat scripturae,ut exemplar viuu suo simulachro: quia vox sit prima de princeps interpres mentis Lintelligentiae: scriptura vocis, sicut Aristoteles docet i .primo de interpretarione. rivs Crassus libro primo de Oratore, cum de ratione exercitationis disputat,dialecticam exercitatione cum rhetorica confundit,quemadmodum dialectica artem cum rhetorica arte confusam videmus in iisdem oratoriis dialogis . Genesis igitur dialectica duplex ex rhetorum libris hinstitutis repetenda est, scriptio Uictior utraque prima diuisione diuiditur in subita sue extem-

349쪽

poralem de in cogitatam,accurateque facta:licet enim scribere, dicere vel subito hex tempore,vel sumpto ad cogitandum spatio: quod utrunque genus tametsi v-tile est, posterius tamen magis approbatur quia multo prudentius Tapientius loquimur, sistribimus ea quae diligentia cogitationis: meditationis praecessit. Scriptio de dictio rursus diuiduntur comuniter in

duo genera: unum, quod imitationem vocamus alteru,

quod nomine caret, cum aliquid nullo proposito nobis authore,ingenio arbitrio nostro scribimus vel loquimur. Imitationis duae sunt prima cautiones: una,vi optimos authores eligamus, altera ut eorum virtutes, no vitia sequamur: atque haec imitatio multum proderit primis dialectice tyronibus,ut cum aliquem familiarem populare authorem,qualis est inter Latinos Cicero,Iegerint,audierint,intellexerint, in simili materia diale-Aicas virtutes eius authoris in inuetione indispositione rerutro viribus imitentur Cexprimant: Hic enim primus campus eit,in quo dialectica genesis versari de- Dei: Errant autem plerique homines imperiti,qui existimant dialecticae artis usum ad exercitationes scholasticarum questionum duntaxat accommodari possexdebere:lqge enim maior: amplior est eius artis fructus, isque tam late patet,qtiam humanae rationis usus in vita

patet. Quemadmodum autem grammatica genesis primum exercetur,cum pueri discut in Latinis aut Graecia scriptoribus puritate sermonis imitari,& voce vel scripto aliquo exprimere:sic idem pueri,cum dialecticam artem perceperini,hanc primam in popularibus iacilibus aut horibus commodissime exercebunt, hin eorti

vestigiis persequendis paulatim dialecticam prudentia

acuent,siexcitabunt: siquemadmodum cum quis in sole ambulat,etiam si ob aliam causam ambulat, fit natura tame vi coloretur: sic cum pueri exemplo Ciceromnis haliorum authorum studiosius dixerinti scripserint,sentient prudeliam&orationem suam illor vir-

350쪽

338 PETRI RAMI

tutibus, quasi sole colorari Alterum dictionis Vscriptionis oenus quod fit sine ulla imitatione,multu proderit iam tum adultis,qui cum diu multumque vires ingenii&prudentiae imitandis in scribendo fidicendos prudentium hominum virtutibus aluerint,auxerint,co firmarint,experientur tandem quid pil per se possint. Itaque liberam aliquana questionem omnibus argumetorum generibus explicare,omnibus syllogismoria simplici d coniunctoru modis coaxcludere,in rebus quae tractabutur,via Lordua collocadis plane de facile deducere tentabunt: miae meditationis inexercitationis dilinentia indicendo vel scribendo mirabiles nobis comodidates stilitates prebebit: quae perfecit,ut quantus inter Graecos Demosthenes disserendi prudentia, quantus inter Latinos Cicero acumine ingenii tradistantia dicendi scribendique fuerit,tantus uterque hoc

ipso maxime,quod dialectica inuctionis vidispositio 1 nis prudentiam in priuatis publicisque studiis assidue

exercuit,euaserit iuvi

i Dialecticae exercitationi satisfactu iamns esse arbitror . Accessio memoriae squam dispositioni feeimus nobis est adiungenda, suaque exercitatione Meuiter ornada:in qua qnia praecepta nulla noua sunt, quid aliud, qui redum est, quam ut exemplo res illustretur Sit igitur puer, qui querimoniam Pene

lopes apud Ovidiu de Vlysiis absentia post

e uersiam Troiam nemoriqcomendare velit:

sed mihi quid prodes estris disiecta lacerti. Ilias e murm,qua fuit antesilum,

SEARCH

MENU NAVIGATION