Fr. Lucae Castellini ... De electione, & confirmatione canonica praelatorum quorumcumque, praesertim regularium. Tractatus in quo difficultates enatae, quaeve oriri possunt circa electionem, postulationem, confirmationem, prouisionem, institutionem e

발행: 1625년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

8 Praeludia ad Tract. de Electione, &c.

examinarunt, in expositione Constit tionum dicti ordinis. cap. i. nam verba

ipsius sunt. Si Fratres Praedicatores d eleemosynis aut decimis illisa Pontificesiimmo concessis alantur, tenebuntur

sub obligatione peccati mortalis dicere ossicium diuinum integrum quemadmodum Clerici seculares qui beneficia possident. haec ille. Ecce quomodo hanc

obligationem contraherent in casse expressio, non ex vi specialis alicuius sta. tuti ordinis praedicatorum, sed iuris communis id praecipienti s. Cuncta haec explicans Caietanus bisera, dat Regulam generalem dicendo, quod in particularibus legibus oportet particulariter loqui: & ideo quia tot . ratio legis obligantis non ad culpam,sed ad poenam est, ut in littera textus sancti Thomae dicitur, quia tali modo placuit intellige legi satori) obligare; oportet consequenter dicere ad efficaciam legis tuendam, quod poena hoc in loco no

sumitur vidistinguitur contra poenalitatem; sed vidistinguitur cotra culpam, prout malum poenae distinguitur comtra malum culpae,&continet sita se non

solum pςnam proprie dictam,sed etiam

Respondet pariter Caietanus eυιυ-pra obiectioni eorum qui dicunt quod

in Constitutionibus ordinis Praedicat Tum inueniuntur capitula De leui cu pa , & Degraui eulpa,.iti quibus fit te mo de obseruanti js praedictorum: dicendo quod stituta illa de culpis fit runt edita in principio ordinis ante qua conderetur statutum, quod non obligarent ad culpam : hoc enim factum fuit in II. Capitulo Generalissimo i 23 7. Seper accidens est , quod remanserint illa nomina grauis, & lauis culpae. Facillime etiam respondetur obiectioni eorum qui urgent pro opinione contraria,adducentes quod inter Regulares,praesertim ordinis Praedicatorum, consuetudo viget, ut in selemnitatibus principalioribus pluries in anno absoluantur Regulares per suos Praelatos ab omni transgressione Regulae, & Co stitutionu; inducentes ex hoc, ergo Regula, & Constitutiones eoru obligant ad

culpam, alias inutilis esset consimilis absolutio; dicendo cum Ledesima dest is Religiosorum in communi cap. 4. nequa quam esse inutilem; sed valὸe fructuosam praedictam absolutionem, propter

quinque rationes siue causas ab eodem, auctore ibidem late expressas, quas breuitatis causa omitto; & solam primam, Compendiose reseram: quia scilicet absoluuntur ab excommunicationibus, &dispensantur stiper irregularitatibus, si

uas ignoranter incurrerunt. Respon-

M. formalis ad argumentum consistit in negatione consequentiae,& illationis.

V. Disserentia, ct conuenientia inter legem Diuia' nam, & Humanam. CIrea has veritates considerat M

1 sione ad argumenta, quod i lex humana

derivatur a lege diui na mediante auctoritate, Be potestate humana; & ideo h mana est,& non diuina, reperiturq. di L serentia inter legem humanam,& diutinam, quod lex diuina sicut a solo Deo sertur, ita ab ipse solo abrogari potest:

lex vero humana quemadmodum per hominem instituitur, ita per hominem habentem auctoritatem annullari potest. Secundum discrimen inter praedictas leges illud est: nam lex diuina ut iusta sit, ac obligatoria, satis est voluntas legislatoris; lex vero humana ut iusta sit, & vim obligandi habeat, non iacis est voluntas legissatoris, sed requiritur quod sit utilis Reipublicae, uti Commu

nitati,

32쪽

De vi obligat. fine, Condit. ac interpr. Can. ί 9

nitati, quodve sit de bono honesto. Vltimum discrimen illud est, quod lex diuina habet immediate auctaritatem ex determinatione, & definitione diuina; lex autem humana derivatur quidem a diuina, visupradi etiam est,sed media, te voluntate,& determinatione potestatis huma nae. Conueniunt tamen in hoc

uno lex diuina, & humana,quod lex diuina constituit aliquid in esse, & in genere virtutis,aut umj; nam eo ipse quod lex diuina istatuit aliquid, studiosum est,& ncces larium ; & eo ipse quod prohibet aliquid , malum es , quia prohibitum di ita a simili lex humana eonstituit aliquid in esse, & in genere virtutis, aut viiij; sic quod post Statutum, peccatum

est secus facere. Dominicus Soeo, Bartholomaeus a Medina, & Suareet locisse acuam convcorditer impugnant dominam Cardi

natis Caietani, quam tradit 1 . L. f. 96.

Mart. . appellantes sententiam Caiet, ni nimis duram, modo irrationabilem, modo salsissimam: in quo articulo docet esse opinionem erroneam eorum

qui asserunt quod ius positiuum non habeat potestate obligandi in foro conscientiae, ita quod homo teneatur mori pro eius obseruationeimsi in causa fidei, vel tuendae Reipublicae tantum, extra quos casus licite pro euitanda morte pO test omitti obseruatio omnis iurispositici. Circa quod optime aduertit Medina ad quartum articulum f. 96. I. z. D. Thoma. dubio ab eo merito nuncu-at pato grauissimo, utrum i leges humanae obligent ad sui obseruationem cum periculo vitae. In quo dubio non quaeritur, an pro vitanda morte sit committenda culpa mortalis, vel venialis; cum certissimum sit apud Theologos omnes nullam culpam,vel minimam pro quocunque periculo vitando esse committendam: sea tantum quaeritur, utTum

superueniente periculo, & discrimine vitae, cesset legum humanarum obligaetio. Ponderat secundo quod discrimen, siue periculum vitae, aliquando sequitur ad obseruationem legis humanae, quod periculum a legislatore optime fuit prinuisium: aliquando vero tequitur ad ob seruationem Iegis humanae idem periculum per accidens, &ab extrinseco, quod potest accidere dupliciter. Primo in odium , & in contemptum legis .manae: alio vero modo in periculum persenae.Ex his duobus immediate consideratis colligit Medina tres propositiones, quibus resoluit grauissimum

dubium, de quo sepra .

g. VI. Quando, & quomodo

lex humana obliget cum periculo vitae. P Rima est.Lex humana potest obligare ad sui obseruationem cum diis krimine vitae: quam probat eadem ratione, & argumento,quo Caietanus utitur, ubi supra; &est quod quilibet homo non sol sim secundum id quod habet, sed secundum hoc ipsum quod est, multitudinis est;quod est dicere, est pars Reipublicae, sicut quaelibet pars id quod

est, totius est. Ex quo antecedenti infert per necessariam consequentiam.

Medina , ergo Respublica potest vitam eius, stilicet hominis, exponere distri mini pro cCnseruando, de tuendo bono publico. Proponit secundam assertione.Quanis do periculum mortis sequitur ex actu praecepto in lege,quod a legislatore praeuideri potuit, tali casu lex hutnana obligat ad sui obseruationem cum diserimine vitae: quod probat exemplo de Episcopo, qui tempore pestis praecipit Parochis, ut in propria Parochia permaneant, di admutirent sacramou.iriuo calu

33쪽

io Praeludia ad Tract. de Electione, Sc.

casu tenentur obedire non obstante pe riculo vitae. Ad idem etiam cumular alia

exempla, quibus idem quod supra demons ratur. Tandem statuit tertia assertionem: In ceteris vero casibus lex humana nunquam obligat ad sui obseruatione cum discrimine vi ,nisi quando agitur de defensione fidei, α virtutum . Ut ostendat veritatem tertiae as

sertionis, reducit ad memoriam, illam celebrem distinctionem, quod aliqua sunt' prohibita, quia mala, siue ex intri

seca eorum malicia, ut mendacium, ad

ulterium, & similia: alia vero sunt mala tantum,quia prohibita; quae non habent in se intrinsecam malitiam, uti comede, re carnes in die Veneris; deinde subdit,

In illis quae sunt primi generis, potius homo debet subire mortem l qu in legem frangere, licet solum sit peccatum veniale. Ratio est, quoniam illa quae

sunt intrinsece mala, nulla ratione umquam recte fieri possunt. In illis vero secundi generis, siue ordinis, ad cognoscendum quando obligant cum discrimine vitae, attendenda est grauitas m teriae,quae praecipitur. Ponit exemplum

de Ieiunio Quadragesimali, ad quod tenentur omnes fideles ex praecepto Ecclesiae: ceterum qui sunt infirmi, vel notabiliter debiles, non tenentur ieiunare, sed excusantur, quoniam Ecclesiae non tanti refert ieiunium , quanti salus hominum. Addit tamen: Si vero alicui

incutiatur metus mortis ne ieiunet, aut

festum de praecepto obseruet; si hoc fiat in odium, & contemptum legis ecclesiasticae, ad ostendendum scilicet legem latam ab Ecclesia tholica, & perconsequens fidem nostram esse falsam , &nullius valoris; eo casu homo potius debet oppetere mortem, quam legem humanam frangere. Et ratio radicalis ea est, propter ius diuinum seruandum,quo tenetur homo catholicus fidem suam confiteri. Idem dicit proportionaliter

de celebrante coram excommunicato

publico , ac denunciato, dummodo id fiat in contemptum legis ecclesiasticae,

Iuc tenetur potius mori Sacerdos, quam

celebrare. Si vero id fiat alia de causa, quando scilicet Tyrannus incutit meis tum mortis Sacerdoti, nisi celebret coram illo iam excommunicato denunciato,ad os endendum scilicet se non eL se excommunicatum, si sit metus cadens in virum constantem, potest cele

brare coram excommunicato, siue ex

communicatis ; cum in simili casu Ecclesia non intendat prohibere magis excommunicatorum comercium, quam seruare vitam hominis.

Ex quibus rite,& recte colligi potest, quod sententia Caietani potest habere ,& in rei veritate diligenter pensatis omnibus, habet rectum, & verum sensum cum exponi debeat, uniuersaliter quidem , non in omnibus casibus simpliciter,& absolute; sed in cunctis illis,quando periculum mortis sequitur ex actup cepto optime praeviso a legissatore, quemadmodum satis clare dictum, &probatum est in secunda assertione. Et quod haec sit mens Caietani, colligo ex verbis ipsiusmet loco p citator nam ibidem in toto Commentario praecitati

ari. q. q. 96. I. L. Cuncta dirigit contra

illos, qui temerarie nimis asserebant, quod leges humanae, simpliciter, ficabsolute loquendo, non poterant obligare fideles in foro conscientiae, cum discrimine vitae, nisi in causa fidei, vel tuendae Reipublicae tantum; fundans ibam intentionem In multis rationibus ibidem adductis, praesertim in dicto Innoc. III.

asserentis, quod meim non eacusat ab excommunιcatione , quia polim debet mori h mo suam peccare mortaliter . Satis quidem erat Caietano duo demonstrare contra praedictum errorem ab eo recensium sicilired by

34쪽

De vi obligat. fine, Condit. ac interpr. Can. I

situm,& merito confutatum. Primum,

quod lex humana potest obligare in s

ro conscientiae etiam cum dat crimine vita .Secundum,quod praeter duos casus

ab auctoribus supradicti erroris relatos, videlicet in causa fidei, & pro tuenda Republica, inueniantur alii casus, ut puta defensio virtutum, & alij, de quibus in supra positis a stertionibus iactus eli

Gratis igitur impugnarur Caietanus,& Iis, & contentio est potius de nomine, quam de re, circa scilicet interpretationem illius adverbi j, eliniuersaburtex, g re. quod debet exponi non absolute, & simpliciter in uniuersis legibbus , quasi omnes obligent ad peccatum mortale ; sed uniuersaliter in cas-bus in tribus assertionibus relatis, & d

claratis.

VII. Quando reus incidat in

poenam taxatam in iure ante Iudicis sententiam.

Huic dissicultati addenda est neis

cessario pro complemento supradictorum, restitio alterius difficultatis non minoris momenti, &utilita- εν tis. Et est, vinimi sicuti ad culpam , ita & ad subeundam poenam in lege t xatam ante iudicis condemnationem. transgressores legis poenalis teneantur ;de qua agunt D. Thom. 2.2. quas2.6 L. art. 3. Caiet ibidem, & in semmula suum, mσb Poena , & Bines is iuniit.

iure, '. 62. art. 3. Silu. in merb. A se sit M. Adman. quodlibet art. I. Domi m-cus isto lib. 1 .de iuriit. s. iure q. 6. ara. c. Medina ad a. 2.q. 96. Art. . Antequam adducantur proposuiOnes continentes resolutionem propositae

difficultatis, distinguendae stat in triplici genere, siue ordine, poenae, quae legibus decernuntur. In primo ordine cotilocantur illae poenae, quae nullam omniano requirunt actionem, nec eX parte Iudicis, nec Ministri, neque delinquentis; sed consistunt in sola priuatione, ut excommunicatio, oc irregularitas. In secundo ordine ponuntur illae poenae, in quibus actio delinquentis miseetur passioni, ut pcena exiiij, dc pCena peC niaria , in quibus est necessaria omnino actio delinquentis. In tertio demum ordine connumerantur illae poenae, in quibus requiritur actus exequentis iustitiam, & ex parte delinquentis tantum passio requiritur, ut in morte cortoralli, vel abscissione membrorum.

His ita declaratis respondetur per sequentes propositiones. Prima est. Transgressbres legum pinnalium primi ordinis sue generis, qua in lege dicitur , jse iure, vel ipse Iacto , ante Iudicis sententiam incurrunt poenas, cuiusmodi sunt excommunicatio, irregularitas, &similia. Iaec conis clusio ab omnibus in Iuluam certa con ceditur, licet in assignanda ratione D ctores sint varij, quae colligitur exata

Ubi Dra appellat Conclusionem hanc traditionem Ecclesiae. Et Sinus editi supra addit esse ὀὶ - su Maesia propatula.

VIII. Religiosius quando im

currat in poenam priuationis vocis passiuae. O asone propositae conclusionis, Solus ibi supra docet quod pris

tio vocis activae non incurritur ante Iudicis declarationem . quam sententiam non admittit Medina, nubi sepra, imo eam confutat asserens quod poena quae Dissili od by Corale

35쪽

Praeludia ad Tract. de Electione. &c.

quae consistunt in priuatione,incurrumtur a transgressoribus,si lex dicat esto iure,vel 1 Uacto Asimodo transgressio fiat per aliquem acturn exteriorem, qui sit undequaque completus, siue persectus; subdes id esse assertum omnium Theo-1o logorum 'quoad vocem passiuam,iuxta dispositionem cap. cumsingula de Praeben. Quibus addit Suar. ibi supra esse communem doctrinam, quod si lex continebit sententiam latam, statim obligabit in conseientia. Et num. I x. Husidem eap. 6. lib. s. de legibus tradiderat Regulam generalem, lexferturi μι-

citer per merbum Iuturι temporis tantum, non obligat in conscientia ante siententiam

Iussicis . Et Banes de iure,ss' iustitia . 6α. art. 3. 9.sed est obiectio, declinat ille quoque ad sententiam Medinae ,quando non riuatur homo bonis quae antea habeat, sed suturis tantum: ubi exemplificans de censuris, suspensione,ac irregularitate , asserit quod fidelis illas statinia incurrit absque Iudicis declaration , uia propter irregularitatem, & suspe

ionem non aufertur homini potestas, quam antea habebat, sed tantum impeditur ab actuali exercitio, intellige eoru officiorum vel ordinum iam susceptorum. Quae ratio cum militet etiam in priuatione vocis activae, videtur ex hoc declinare ad sententiam Medi . Ea dem Medinae sententiam insinuat Silu. merb. Vastini nu. s. pro qua citat etiamia

extra g. Pauli II. Ambitiosa, addendo hoc intelligi debere cum hac Autelaia, τquoties videlicet adest in lege clausula

Hanc sententiam non approbant, imo directe illam confutant, praesertim quoad priuationem vocis activae, Caiet.

2.2.q. 62. art. 3. 8c in siua Summula suum, merb. Ulana, Solus ibi supra, Armilla meo. Lex nu. r. Adrian. quodlib. 6.art. I. Archidiac. in cap. eum secundum leges, cui adhaeserunt Ancaran. Franc. &al ij Iuristae, & quamplures Summistae,

unisermiter docentes requiri regulariter actionem Iudicis sententiam,vel decretum proserentis: nam infligere poenam pro delicto, est munus solius Iudicis ε, lex enim mortua quaedam Regula est humanorum actuum, ideo requiritur applicatio Iudicis. Excipiunt tamen& illi,casus excommunicationis,suspe sionis, irregularitatis, & executionis testamenti, in quibus incurrunt transgressbres poenas,de quibus supra,statim, absque alia Iudicis actione siue sentetia.

Hanc sententiam recte credunt esse D. Thomae loco supracitato g. 62. 2.2. in cory. in assignat rationis principalis Conclusionis articuli.

Respondent quoque ad obtemonem

illam, quod illa verba ipse iure, Vse fa

cto, &c. habeant vim obligatiuam abΩque Iudicis sententia; dicendo, quod ultra recensitos casus hoc tantum efficiut, designificant praedicta verba, quod Iudex non debet serre sententiam supra poenam, sed supra crimen.

s. IX. Quid operentur illa , verba, ies iure, et acto.

AD replicam quid operentur illa verba, quando factum est publicum, cum nulla adsit tunc necessitas declarationis Iudicis ; Respondent etiam 1 tunc ' requiri Iudicis declarationem, talem stilicet condem natoriam, quia reus ex vi legis tenetur tantum ad poenam, S non amplius. Ob id Aristat. r.e eorum appellauit Iudicem, Iunium an malum, quia debet ex lege agere ua reu,

alias lex esset obseruatu quasi impossibilis, dc odiosa valde: ab omni enim h manitate alienum videtur,quod reus in se, qui in oculis crimen commisit, ipsemet seipsum condemnet, dicere S. Tho.

36쪽

De vi obligati fine, Condit. ac interpri Cata. I 3

2. 2 ap96. art. 4'. unam ex condi nibu

iustae legis hanc esse, ut sit tolerabilis:

videtur autem quasi intolerabile, ut quis de occulto crimine ante Iudicis sententiam seipsum condemnet, ut insinuat contraria sententia .

M argumentum, quod nonnulli Iuristae,uti Panormitanus, & alij defendat opinionem explicatam a Medina, respondet Sotus rubi supra, quod unus solus Panormitanus Loc expresse docuit; alij vero reserunt sententiam Panormitani,dicentes id quoque & illos tenere , quia dixit ille, scilicet Panormitanus. Quaedam ex sit pradictis illata per mo, dum Corollari j adducuntur. . . Primos Cum haec absque dubi proportionaliter quidem habent locum ita Statutis,& praeceptis Praelatorum Regularium in ordine ad eorti sebditos; dum modo semetur in verbis forma praeceptiua, & alia conditio, quae est ut eorum iurisdictio, ac potestas in praecipiendo sit accomodata ad statum uniuscuiusque Religionis in particulari,supposita sem per materiae grauitate, quemadmodum optime probat nonnullis algumentis si multos alios Suareet tom. . de Relig.

quam doctrina colligit Suar. ex tario.

R. L. f. 18 s. art. L. in corpore, pr ad argu

menta, ubi inter quamplura docet, non

teneri Religiosum, nisi ad illa quae sunt

ramum secundum Regulam quam pro-

sessis est. quod magis explicans Caiet

nus ubi supra ad eunde art. Tenetur, ait, axa dista iamtaxat cim da , quae determin

M,Iknt illi taxata siccundum Regulam sua y unis. & assignans rationem subdit, quiat istierse fiunt ita confliorum ad 'Nyctimem o i ἡIn quo capite numero antecedenti, videlicet i i. post citatos text. quorunda Canon. sapienter animaduertit Suar. Superiorem non debere legem, vel, Trit t. tuι de Etatione. tutum imponere, quamdiu dubitat a

materia illius sit honesta,vel iuri,ac nisi rationabiliter iudicium saltem practi- cum Armauerit de honestate illius subditus tamen, si lex lata sit, tenetur obe dire, quamdiu non constiterit manifeste esse iniustam ; quia in dubio, iussu perioris praesertur, ac pro illo praestamitur. Idem docuerat lib. de legi cap. 9.nu. t o. dc ante illum D Tho. 2.2 . . t 8 6.art. 9. inc v. Tenetur Regularis obedire

praecepto, et expresse in Regulasime oreremusam ἀ Pralato, in his qua diressiti pertinenta uam professionem ub reatu mortalis eui

ρο; quia farerent non obediendo contra mo

tum abeatentia.

Secundo: Legum obligatiorequirit promulgationem, & inter Religiosas modus ille a Constitutionibus uniuscuiusque ordinis praefixus obseruari omni no debet, ac siufficit . ita communiter omnes, cum potestas serendi legem sit respectiva, & terminetur ad subditos.

s. X . De promulgatione le- 'gis, ut assciat. Traiio aliqui praeclarissimi aesti

res addunt, quod etsi lex Pontificia sitfficienter promulgetur Romae , Episcopalis in Cathedra ii, & Regia i

curia Regis: quia tamen ordinarie superiores Regularium, meorum Practati,

praesertim maiores, non habent quasi proprias sedes, vel curias hvquibus fiant huiusmodi promulgariones; ideo i ne cessarium videtur ut legum, Statutom, atque praeceptoriam suorum promulgatio , quando sunt generalia, fiat. per totam Religionem, ut mos est antiquissimus in multis Ordinibus, & semper obseruatus, praesertim in Ordine Praedicatorum,uti videre est in Prologo Constit. eiusdem ordinis; ad quorum Stat

37쪽

i4 Praeludia ad Tract. de Electione, &ci

tionem tenentur etiam hospites Relia giosi, quemadmodum dc ad obserua tiam Statutorum particularium Prouimciarum, dc Conventuum,quamdiu i illis commorantur. ita Innoc. dc Panori in eap. a mks. Quod colligunt ex cap. uacontra mares. s. ωρ tum 8. dist. idem praecipitur in Ordine Praedicatorum cap. de itinerantibus. 3 3 Quarto consueta i serma verborum praeceptiua,de qua supra,illa est, Subfrimab pracepto , vel in Vmtute sancta ob iuentis, siue in nomine Domini victra Iesu

Qua occasione animaduertendu c6tra Suarea, 8c alios voluntarie oppugnatores doctrinae Caietani, quam tradit in Summula erae . Clericorum peccata, stymerb. Ῥraecepti transgressio , verum esse

assimum illius, ibidem, si recte explicetur,in quo asserit quod ordinarie,ac Regulariter praeceitum faetium a Praelato Regulari sine forma, de qua supra immediate,etiam quod sit sub poena exco- municationis, non obligare semper sub mortali ad sui executionem: quia per haec verba non satis neque suincienter indicat voluntatem suam obligandi i conscientia ad peccatum mortale, cum optime sciat Praelatus uti, quando v luerit , serma verborum expressiua suae t voluntatis, de qua paulo superius. Et eo magis,quia multoties id fieri solet non, animo, sue voluntate oesigandi, sed potius ad meram comminationem externam ac terrorem, ut sentiunt cum Cala. tano Nauar.=is Manual cap. 23. nu. 33. Castro primo de lege p al.cap. y .docum. 4.Silla. merb. Praeceptum,nu. 3. Angel. merb.

Lex g. 3. & Tabiena eodem merb. g. 28. Sit ergo Secunda conclusio decisua princi. palioris dubij. Trangressores legis poenalis ante Iudicis sentetiam non tenentur subire poenas , quae in actione di passione consistunt, oc multo minus eas quae in sola passione consiliere dicuntur . Hanc conclusionem copiose varijs argumentis demonstrant Sotus, de Medina ibi supra, colligentes rationes, & argumenta ad eandem conclusionem , praesertim ex doctrina S. Tho.

quarti articuli 96. t. 2.cum ab omni rationabili riuitate alienum sit,quod reus ille, qui in occulto crimen commisit,i' se se condemnet ad iacturam bonorum suorum, ad exilium, Ac ad mortem ,

quodq. ipse se prodat, de insuper quod

ipse sit Iudex, testis, accusator, dc CM quutor iustitiae.

g. XI. De Contemptu in trans. gressores legis.

pretibus ibidem, Religiosi transgress

res eorum, quae continentur in Regula, censeamur incurrere peccatum mortale, quoties id iaciunt ex contemptu Regulae, vel mandati in re graui ; exacte declarandum est quid sit vere Cotemptus. D. Tho. ubi supra, in resiponsione

ad tertium argumerum,describens actu habentem annexum contemptum,di cit, illum t esse,quando voluntas agemtis renuit subi jci ordinationi legis, vel Regulae, de ad hoc praecise scilicet, deformaliter) proceditad faciendum contra legem vel Regulam; ubi inter alia resert 'actoritatem S. Aug. ιι. de nat.

se'gratxap. 2 9 .circa med. asrentis quod non omnia peccata committuntur ex contemptu superbiae. Subdit'. S.Tho. Fre Mentia tamen pereati inducit ad eo temptum, iuxta illud Prouerb. rg. m. pius eum in 'ofundum pereatarum Nun

rit, contemnit.

Haec illustrantur a Caietano ad calcem sui Commentarii ad eundem artuculum ,

38쪽

De vi obligat. fine, Condit. ac interpr. Can. I S

culum,dum inquit; Peccare ex conteminptu secundum doctrinam D. Thomae ad tertium argumentum duo importat, actum scilicet peccati, S: causam pccc ti ; exemplificans de nolente ire ad dinorum horis statutis,&de frangente sileia itumi addendo,quodilla peccata primo dicunt actum stangendi latentium, scuomissionem eundi ad chorum, & hoc vocatur actus peccati: iecundo ipsarria causam peccati significatam illis verbis ex tantem tu , 5c hoc exprimit actum voluntatis recusantis stubijci legi, seu Regulae. Itaque ad peccare ex contemptu non sussicit in rigore etiam si estot perpetua, & millies reuoluta, & deliberata consuetudo peccandi in tali commissione , vel omissione; sed necessario requiritur quod peccet quis ex tali cau sa, scilicet ex hoc formaliter, quod non vult deliberate subijci legi, seu Regula vel siso Praelato, Praelatus enim cum sit legislator,ex supradictis, habet ut sit lex

animata.

Ex his colligit Caietanus ibi supra ,

duo. Primum est, quamdiu Regularis si abiectionem ad Regulam in sua volun .Late retinet ; quod semper est quamdiu vult tamquam sis itus secudum suam

Regulam viuere, quamuis ex minus bona , & indevota voluntate intendat transgredi eandem Regulam ; nunquam peccat ex contemptu. Secundum continet animaduersonem fundatam in expressa doctrina

D. Thome, de quo supra in responsi

ne ad tertium argumentum . Caueat tamen , inquit Caietanus, Regularis, neste uentia peccandi diri mat seipsi,m paulatim tandem si deducat ad moluntatem non sub ciendis 'gube: quoniam mi in littera dicitur,stequentia peccati Asty

tme inducit αἱ contemptum sicut consuetum mentale non cora etitum di positive inducit ad mortale. Tractatus de Elccbone. Idem Caiet. ad art. v. eluserim q. l86. f. - euidentiam horum, mer de contemptu autem, ubi de mente D. Tlaomae, N. de meritate 3. i 3 ari. r . ad 1. docet; MAD quod non quilibri contemptus sucit peccatum mortale , sed contem in Dei μlum ... Et propterea si in proposito contemptus non praeceptorum , sed consiliorum Dei, quoniam in ipsis contem.

nitur Deus consilians, sicut contemnendo praecepta contemnitur DeuPpraeci

piens: ideo peccatum mortale esset ex contemptu consiliorum, consilia, aut profectum charitatis omittere. Interuenit autem talis contemptus, quando

homo refugit subi jci consilijs diuinis, ut consilijs, & profectili charitatis, ut

perfectiori viae. Contemptus enim Dei

est nolle subi jci diuinae Regulae, quod

hic manifeste accideret. Si quis autem spiritualem profectum, & diuina consi.

lia, ut postea a Deo ordinata, reueretur;

sed quia non ordinatur ad illa, &no sunt necessaria ad salutem, non vult illa amplecti, & nihil curat de illis pro se uetalis non contemnit Deum, sed potius

operum executionem ; ac per hoc non peccat mortaliter ex huiusmodi incuria deliberata, quae nullus contemptus es , omittendo intentionem, & executionem proiectus spiritualis, & operum bonorum quae possiet facere. Quam plura ex immediate supra adductis breuiter repetit Caiet sua Summula casuum, merb. Contemptus, praesertim, num 4 8st 3. 6st siquentibus. ubi addit, quod contemptus connumeratur inter causas speciales peccati, S est causa di itincta contra in nrinitalcm: Secundo de se dicit contemptus nolle subi jci, cui oportet subijci:tertio,quod talis contemptus formaliter intellectus inuoluit peccatum mortale: peccatum quidem, quia cotra ratione est mortale VcIO,qu Iacotra dilectionem Dei, vel proximi est. B L Ex

39쪽

16 Praeludia ad Tract. de Electione, B c.

Ex quibus duo alia infert. Primum est: peccatum cotemptus est maximum peccatum,licet raro accidat; & nisi pe sime dispositi, seu habituati, illud committunt ex odio legum, Megissatorum. Ex hoc infert secundo: contemptus enim formaliter contra Superioritatem legis,vel legislatoris directe tendit. Quibus addit,contemptum habere latitudinem: nam aliquando dicitur simpliciter

Contemptus, aliquando vero lecundum quid. Primum inuoluit peccatum mortale : secundum autem veniale santum. Silu. vero tit. siue merb. Contemptus, 3. Angel. eodem merb. nu. i. dc Cestro M. i. de leg. Parn.eap. i .cond. i. addunt esse sem-s per i mortale, contemnere rite praecipientem, siue etiam moneat, siue ho tetur, iuxta illud Saluatoris, urimos sternit, me pernit. Si vero contemnatur Praelatus alia ratione, ut puta ob defectum eruditionis, vel prudentiae, aut similium, & ex hoc contemptu Religiosus recu lat ei in re leui obedire, non est semper mortale, ut animaduertunt inter alios Castro ubi supra, Less. lib. 1. de tu titia cap. 4 5.dub. 6. de Sanchez bb. i. in Decalogum cap. 3. num. I 3. Agunt de praedictis copiose, licet nil noui addant alicuius momenti ad praedicta,S. Anton. 3. p. suasumma tis. Io. cap. i. g. 9. Vas'.

re , Cy rustitia, Solus de iustitia, sist iure

lib. I . q. 6. Armilla 'turb. Contemptus, Silu,

g. XII. Quando verba Legis

praeceptiuae fiant dubia , quid agendum. VT quorumdam repetitis instan-

lijs satisfaciam, pro ampliori quoque explicatione eoru quae in his Praeludiis declarantur, rei oluedum est quid pro securitate conscientiae agendum sit, quando lex aliqua ecclesiastica f praeceptiua continet rem dubiam, siue verba dubia. Qua occasione desideratur etiam recta intcrpretatio, dc vera intelligentia illius communioris , dc praeceptiuae Regulae, Dubias persunt interpretanda

an meliorem partem.

Ante cuius, siue quorum, resolutionem illud in primis ponderandum est,

quod tradit S. Thom. L. L. q. 6 . art. . In re p. ad secundum argumentum, dum ex

presse inquit, quod abud est iudicare de rebus , δ' aliud de hominibus. In iudicio

enim, in quo de rebus iudicamus, non atten

ditur bonum , mel malum ex parte ipsius rei, de qua iudicamus, cui nihil noeet qualitercunque iudicemus de ipsa ; sed attenditur ibi solum bonum iudicantis, si mere ιμ- dicet; vel malum, si falso . Et ratio huius ibidem assignata a D. Thom. ea est, quia merum eri sonum intellectusfalsum autemeri malum ipsius, et i dicitur 6. ethicorum cap.,2.Er ideo mn quisque debet nisi ad equod de rebus iudicet secundum quod Iunt. Sed in iudicio, quo iudicamus de hominibus, praecipue attenditur bonum, sist malum ex parte erus de quo iudicatur, qui in hoc jso honorabilis habetur, quod bonus tussicatur; θ contemptibitis, si iudicatur malus. V biconcludit: Ideo ad hoc potius tendere debemus in tali iudicio, quod hominem iudicemus bonum, nisi mani estia ratio in contrarium appareat. Pariter expendenda venit in secundo loco doctrina Caiet. ad i. L. D. Tia. f. 96.art. 6. qua animaduertit quod quadrupliciter occurrere potest casus agendi contra legis verba, pro seruanda Intentione eiusdem legis. Primo, quoties accidit casia ambiguus. 6st impatiens mora; tunc seruanda sint verba legis, dicente S. Tho. in re tonsione ad pecAndum argumentum, quod ille quis

ροι tur intentionem l fiatorιs, non interpre

latur legem simpliciter sed in eas. , in qua

maniis

40쪽

De vi obligat. fine, Condit. ac interpr.Can. IT

manifestum ess per euidentiam nocumenti

quod scilicet infallibiliter, vel verim militer sequetur in legi torem aliud intendisse . deinde statim expressis verbis subdit: Si enim dubiumsit,debet Asecundum ierba legis agere, meis periorem consulere . Et in re ponsione ad primum argumentum idem S. Doctor expresse docuerat quod ille qui in caseu necesitatis agit praeter merba legis, non iudicia de ipsa lege, sed iudicat de casusingulari, in quo iidet emba legis obseruanda non esse. Redeundo ad doestrinam Caietani,dicitur secundo quod quado est caseus ambiguus, dis linens moram, considendus est superior, qui habet auctoritatem interpretandi legem.Et hoc est illud quod

docet S. Tho. incorp. eius. ari, circa sin.

dum inquit, quodsi obseruatio legis secundum mersa non habeat sebitumpericulum, eui oporteat statim occurri, non pertinet ad quemlibet, mi interpretetur quid sit milletiuitati, quid inutile ciuitatis sed hoe soliam pertinet ad Principes, qui propter huiusmodi caseus habent auctoritatem in legibus di

spensandi.

o Tertius casus a Caietano expressus est ille qui dicitur manifestus, sest impatiens mora ; tunc constat quod debet quis non seruare verba legis, sed intenti nem . Et hoc est illud, quod ut mihi videtur, docuit S. Thomas expressius imvltimis verbis corporis praecitati art. 6.dicendo: Si mera sit saltum periculum

non patiens tantam moram, me adsuperiorem recurri possit, ipsa necessitas di pensationem habet annexam; quia necessita novsbditur legι. Quartus denique casus a Caietano ubi sit pra, ille est qui dicitur manifestus se ustinens moram: Et tunc duce quae apud nos dicitur aequitas, ex D.Th.

vox plura significet, aliquando enim.

animi moderationem, siue modestiam, de Tractatus de flectione. notat, mi ad Fhilippen. 4. ἀ - γνο enisus amarν ἀνθω κι, idest Modestia inina notasit omnibus hominibus.aliquan do autem Clementiam , & mansuetudι-nem nobis insinuat: unde Plutarcus Caesaris Temptu, Clementiae insappellatin sine Superioris consultatione praetermittuntur verba legis,& seruatur intentio eius; subdens immediate rati nem , quia in manifestu non est opus interpretatione , quae stillat ad verior sidexecutione, Ut in L. 2. quaest. o. dee jchia S. Thomas dicit. Tandem concludit: uod ergo in littera corporis articuli dicitur, quod extra subitum periculum non pertinet ad quemlibet interpretari legem,in casu du

bio est sermo, & de casu dubio ibidem

tantum est sermo, Interpretatione enim

non eri opus in maniferiis. Et haec sit prima propositio resoluxilia propositae difficultati S , Secunda propositio. Quando est dubium in lege, an in tali casu obliget, necne, & est opportunitas constulendi superiorem, tunc si ibditus tenetur superiorem consulere, qui est legitimus legum interpres. Si vero desit talis orportunitas , tenetur seruare legem: i

dubijs enim tutior pars est eligenda; &tutior pars est, quod subditi legem -- ferment . Cui aliqui addunt illud quod dicitur de rerum dominio; quod videlicet in dubijs melior est conditio possidentis. Sed lex ista praeceptiua, de qua hic agitur, est quasi in possessione, imo pro se habet possessionem , ut a subditis observetur: igitur vera est secunda pars huius propositionis. Tertia propositio. Quando res est dubia, virum lex in tali casu obliget, &ex alia parte sit verisimile apud viros udontes, M sapientes, zelum q. Dei abentes, quod si legislator adesset, non obligaret, imo de facili dispensiaret hic,& nunc ; eo casu lex certe non obliga.

SEARCH

MENU NAVIGATION