Defensio Arnaldina siue Analytica synopsis libri de correptione et gratia quae ab Arnoldo, doctore sorbonico, edita est an. 1644 ab omnibus reprehensorum vindicata calumniis ..

발행: 1700년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

831쪽

iniusta correptio. Unde hanc sibi Amgustinus proponit objectionem

OBIECTIO.

- a Corripiendus non est quod Dei praecepta non faciat, qui gratiam qua praecepta fiant a Deo non accepit, nec eam sibi ipsi dare potuit. At cibo praecepta , non facio, gratiam qua praecepta fiant a Deo non accepi, hoc est, si fidelem Dei & proxi-6. mi caritatem ; e quia cuicumque illa caritas inest , necesse est ut in sit ei . obedientia mandatorum : d nec eam possum mihi dare vel sumere ipse. . . Corripiendus ergo non sum, si Dei praecepta non fecero ; sed orandus Deus, ut det quod non dedit, hoc est, illam caritatis inspirationem, per quam solam veraciter potest impleri

praeceptum. REsPONSIO.

SI sanctus Augustinus lassiciei tem illam gratiam agnosceret, quam omnibus omnino lapsis hominibus dari contendunt Theologi quidam recentiores , uno verbulo ex hoc se laqueo expediret, concodendo scilicet propositionem, & as Junationem negando eo quod nullus sit mii necessariam ad faciendum praeceptum

832쪽

d. ii

de Correptione se Gratia. 773

gratiam non acceperit, & qui proinde juste non corripiatur, si non secerit. Sed contraria prorsus Via progreditur Aug. Agnoscit enim tanquam verissimum quidquid assumitur in hoc syllogismo, nempe: Quicumque praeceptum non facit, gratiam qua praecepta fiant, a Deo non accepisse. Sed negat propositionem, Mtotus in eo est, ut ostendat juste comripi , qui praecepta non facit, etiam si gratiam qua : praecepta fiant, a Deo

non acceperit.

Respondet ergo , quaerelam illam institui posse. vel de iis qui nondum

regenerati sunt, vel de iis qui cum ijustificati essent, a gratia exciderunr. Non regeneratos quidem juste cor- anu .ripi, quia secit Deus hominem re tum : ac per hoc prima pravitas qua Deo non obeditur, ab hoc est, quia ex rectitudine in qua eum Deus primitus fecit, sua mala voluntate decidens , pravus emectus est. Neque vero pravitatem istam corripiendam non esse in homine, quia non ejus propria qui corripitur, sed communis est omnibus : immo vero corripiendum Sc in singulis, quod est omnium. Regeneratos vero & justificatos rectE corripi,

833쪽

quia acceptam gratiam Dei, suo in

malum libero amiserunt arbitrio. SPECIALIs OBIECTIO.

De iis qui perseverantiam a Deo non

acceperunt.

SED adversils hanc responsionem a Ibidem. rursus sibi opponit Augustinus:a Quomodo juste corripior, qui licet fidem acceperim, quae per dilectionem op ratur , in illa tamen usque ad finem

UT ad hane instantiam respondear, primum confirmat quod in ob-b uirim. jectione assumitur: b Et magnum Dei munus esse perseverantiam in bono proficientem usque ad finem; nec esseo Cap. y. nisi a Deo; ι nec aliis dari quam iis O M qui perseverant. Iuste tamen corripi contendit, qui non perseverant; quia mala sua voluntate non perseverant. d cap. 7. d Quod autem perseverantiam a Deo non accipiant, inde proVenire, quia non sunt ab illa perditionis massa, quae facta est per Adam divinae grae Cv. R. tiae largitate discreti. e Unde quod dest adjutorium sine quo in bono pe manere non possunt, in poenam peccati esse ac proinde juste corripi, de - s Cat. 1ο. a Deo puniri. f Quia cum homo per

834쪽

de Correptione o Gratia. 77s

liberum arbitrium Deum deseruerit, justum Dei judicium expertus est , ut cum tota sua stirpe, quae in illo adhuc posita, tota cum illo peccaverat, damnaretur. Unde quotquot ex hac sti pe gratia Dei liberantur, a damnatione utique liberantur, qua iam tenen

tur obstricti; a qua etiam si nullus li- beraretur, justum Dei judicium nemo

juste reprehenderet. Itaque summau triusque responsionis est , & quantum ad non regeneratos & quantum ad regeneratos qui non perseverant juste corripi, qui praecepta non faciunt, etiam si gratiam, qua praecepta fiant,non acceperint: quia secum dum Apostolum , euntibus omnibus ex uno in condemnationem, juste potest Deus quoscumque voluerit, in illa perditionis massa relinquere gratiam suam illis non dare. Ergo in utrisque non justam excusationem ense, sed justam damnationem. III. QUAESTIO. ' i Cur uni det Ar , alteri non detur pe

HI S duabus quaestionibus, quae praecipuum libri scopum spectant, tres

alias quasi corollariorum vice interlerit Augustinus. Primam, cur uni detur

835쪽

perseverantia, alteri non detur. 7secundam , de praedestinatione sancto- rum. Tertiam, de differentia inter gratiam primi hominis & Angelorum,& gratiam Christi Salvatoris. a Cap. S. Ad primam ex his tribus, a cur uni detur perseverantia, alteri non detur ;nihil aliud respondet,quam se ignorate; cum hoc ad inscrutabilia Dei judi- cia pertineat, quae quoniam justa &alta sunt, nec vituperari debent nec penetrari, & sufficit nobis audire dicentem Apostolum , O homo tu quis es. ui res8ondeas Deo ' &, O altitudo di riarum s &c. Quod ut confirmer, simialia quaedam exempla proponit inscru-

tabilium & stupendorum judiciorum Dei. Unum est: Cur illi parvulo detur baptismus, alteri non detur; cum siti utrumque in potestateDei,& sine illo

sacraniento nemo intret in regnum' Dei. Alterum est: Cur justorum alios Deus de hujus vitae periculis rapiat, ne malitia mutetintellectum eorum;alios in hac vita relinquat,donec a bono de-b Cap. ν. ficiant, tales eos vitae hujus finis .i inveniar. OBIECTIO.c Cap. s. AD c liberum hominis arbitrium pertinet, ut perseveret in bono quis- que vel non perseverex. Non ergo

836쪽

de Correptione se Gratia. 777

hic confugiendum ad inscrutabilia judicia Dei

RESPONDET Augustinus . a Hoc

dici non posse, nisi ab inimicis gratiae a Ibidem. Dei qui liberum arbitrium non secundum gratia, sed contra eam defendunt. Certum enim est,neminem perseverare nisi qui perseverare velit;& eos non perseverare, qui perseverare nolunt,& mala sua voluntate a bono deficiunt Sed quia nemo perseverantem illam in bono voluntatem habere potest, nisi qui a Deo acceperit, &cui praeparata fuerit voluntas a Domino; quod huic praeparetur, illi non praeparetur, non jam a libero hominis ar- bitrio diversitatis hujus ratio peti po- . test, sed recurrendum cum Apostolo ad altitudinem impenetrabilium judiciorum Dei nec erubescendum est nescire nos . quod Doctor gentium se ignorare professus est. Hanc doctrinam maxime illustrat Augustinus exe-plo Petri, pro quo Christus rogavit, ne deficeret fides ejus. Et tamen quis ignorat, tunc fuisse perituram fidem Petri, si ea, qua fidelis aerat, volun-- . tas ipsa deficeret Ipermansuram , si eadem voluntas maneret ξ Sed quia

837쪽

, 778 Analytica Synvisis libri

praeparatur voluntas a Domino, ideo pro illo Christi non posset esse in nis oratio , id est fieri non poterat , ut aliud Petrus ullo modo vellet,quam pro illo Christus rogasset ut Vellet. IV. Q u AESTIO. De Fradestinatione Sanctorum. EX occasione hujus quaestionis, cur uni detur perseverantia, alteri non a C p. 7- detur , a disserit Augustinus de prae,i. . - destinatione Sanctorum; ut ostendat,b cap. si perseverantiam omnibus praedestinatis, qui vere sunt filii promissionis, a Patre Christo dari, ut non pe-

reant, sed habeant Vitam aeternam. De hac ergo multa docet ex Scriptuo Cap. 7. riS. i. ς Per peccatum A dami ex om-O q. nibus hominibus una facta est perdi-xionis massa, supplicium debens divinae justitiae; adeo ut si nullus inde li-. beraretur, justum Dei judicium nemod Cap. S. recte posset reprehendere. 2. d Non' Cap.ro. mu murandum adversus Deum, e sed

illi potius gratiae agendae,quod de tam

justa damnatione in comparatione pereuntium pauci, in suo Veio numero multi liberantur eae teris in ea justissi

beratio fit per aeternum miserantis Dei propositum,quoDeus quosdam salva-

838쪽

de Correptione o Gratia. 779re decrevit per sanguinemMediatoris, a & erutos a potestate tenebrarum , a Cap. rr. in aeternum Filii sui regnum transferre. Unde eos appellat Augustinus, b Ordinatos ad vitam aeternam, cPrae. b Cap. 6.

destinatos in Regnum Dei, d Electos O ' ad regnandum cum Christo, & adoba et '

tinendum regnum Dei. 4. φ Haec au e Cap. 7.tem praedestinatio ad vitam aeternam omnino gratuita est, & antecedit bonorum omnium meritorum praevisionem, cum nulla supponat in praedetatinatis nisi merita mala, ut pote quis per illam a damnatione liberenxur, s Cap.ro. qua simul cum aliis omnibus hominibus jam tenebantur obstricti. Hinc eos vocat post Apostolum , IVasa mi- E Cap. q. sericordiae ;h & per Dei gratiam Dei n Cap. 13. regno praedestinatos & ab originali i Cap. r. damnatione, non meritis suis, sed di. vinae gratiae largitate discretos ; &electos in Christo ante constitutionem mundi per electionem gratiae, non praecedentium meritorum suorum. s. Non ergo ex meritis praedestinatio ad gloriam , sed ex praedestinatione ad gloriam merita quibus ad illam perdirucantur electi. Hinc enim fit, K ut eis L Ibidem. procuretur audiendum Evangelium ;& cum audiunt, credant ; & in fide

839쪽

quae per dilectionem operatur, usque in finem perseverent ; & si quando ex

orbitem , correpti emendentur, Sces haec enim omnia operatur in eis, qui vasa misericordiae operatus est eos, a Cap. 7. &c. 6. Certa est & inam Mabilis haec 'ρ. , ι3. electio. Unde ex isto b certissimo Ab G p i, felicissimo numero nullus excidit, nullus perit. Ac per hoc nullus eorum ex bono in malum mutatus finit hanc vi-

ram, quia sic est ordinatus, & ideo Christo datus, ut non pereat, sed ha -c Cap. 6. beat vitam aeternam. e Perseverantia μι- δῖ- igitur proprium est donum electorum,

quod omnibus electis datur, nec ullis 8 Cap. p. datur nisi electis. 8. 4 Ad illos solos, pertinet quod ait Paulus: Diligentibus D um omnia eooperantur in bonum, his qsi secundaem propositum vocati sint.

Hoc enim propositum , aeternum Dei decretum signincat, quo Deus elec- e Cap.r . to S suos salvare constituit. 9. e Deliis etiam solis intelliguntur ejusdem Apostoli verba: Deus vult omnes ho- - . mines salvos fieri , id est, omnes praedestin tos : quia omne genus huma- num in eis est, cum ex utroque se- u, eX Omni gente, gradu, aetate &conditione salventur. Quod si Deus omnes omnino homines vellet salvos

840쪽

de Correptione se Gratia. 78I

fieri, omnes omnino salvarentur: quia volenti Deo salvum facere , nullum hominis resistit arbitrium.

De distierentia inter gratiam primi Hominis O Angelorum . ct gratiam Christi Salvatoras. HAEC dimerentia merito totius doctrinae de gratia clavis appellari potest ; quam in aliis quidem operibus notat Augustinus , sed in hoc libro a diligentius exponit, ut gravissimam, quae inciderat, de data vel non data primo homini perseverantia dissicultatem solveret. Nam adversus ea quae

de hominibus juste corripiendis, licet

perseverantiae donum a Deo non acceperint, disseruerat, hanc objectionem, non sane contemnendam , fieri

posse, vidit vir perspicacissimus. O v j E c T I O. SI juste puniuntur a Deo , qui non perseverant, licet perseverandi donum, sine quo nullus perseverar, a Deo non acceperint, quia illam ideo non acceperunt , qubd ἀ massa perditionis divinae gratiae largitate discreri non sunt : quomodo extra culpam

Adamus non fuit, de quo id dici non Iotest ; quia nondum erat in illa per-

SEARCH

MENU NAVIGATION