Iusti Lipsi Saturnalium sermonum libri duo, qui de gladiatoribus

발행: 1598년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

PRAESUL ID ILIELMO DE BERGES,

ARCHIEPISCOPO ET DUCI

C A MERACENSI,

PRINCIPI S. R. IMPERII,

COMITI CAMERACEsIL

O N diu, nec ancipiti consilij lance, deliberandum mihi fuit,

magne P R AE S V L, cuius tutelae vel gra

tiae munuseulu hoc meum offerrem : tibi debebatur. ANgumentum videoὸ sacrorum res est; &tu sacrorum in ipsa illa prouincia, in qua haec gesta narrantur, antistes &' a praeses.

232쪽

praeses. Hallae, & templum, &sacrata in eo statua, tuae iurisdictionis & curae sunt: & iure igitur, quod de hs scribimus, in tuam item tutelam arbitriumque damus. Quid, quod ipsa Mi R

CVLA censionem & tribunal tuum spectantὸ nequid vanum, subdolum, infirmum surrepat aut imponat,tuum iudicium & tabella quaeritur: ad te it, que imus dc velut ad Quaesitorem coibijcimus hanc caussam. Iam si splendor aut fama operi ab illustris praeseriptione tituli quaeritur: possumne magis inclytum nomen, quam GRIMBE GIORVM, praeferreὸ Vos olim e Duci

bus Brabantiae,&mox Marchionibus BergeZomij, vos nobilissimis familiis innexi locum & lucem inter Belgarum proceres semper tenuistis. Sed tu a te etiam luce : qui animi dotes dc virtutes

233쪽

eas statim praetulisti, quibus vel obscuram familiam & famam illustrares. S,

cris, Deo duce,admotus cum Romam& Italiam vidis ses. Leodici in Eburonum urbe sedem legisti: atque ita ibi

egisti, ut voce ac digito signareris, probitatis , castitatis, modestae grauitatis exemplar. Quae ipsa statim te extulerunt,&in Vetusto illo & augusto colimgio principem locum DECANI titulo adsignarunt. Vidimus te hac digni

tate, in amore omnium ac Veneratione: & Veritas ac merita, non simulatio

aut adulatio dabant. Sed non diu vidimus & diffusa mox tui fama, P H I

LIPPVs II. rex Hispaniarum Antuem

piam euocauit , ad Epistopale fastigium : cui par fuisti, & sedem implesti , eo dignior semper habitus , quo

diutius imperasses. Denique magna 3 etiam

234쪽

Lacres.

etiam illa Antuerpia angusta Regi

Principibus visa : Cameracum te produxerunt : ubi nunc primariam dignitatem sustines, cum fauore , laude. plausu,

sed quem reuerentia tamen temperatac concinnat. En caussas dedicationis

meae, sed publicas : priuatam unam addamp Olim cum Leodici esses notitia&consuetudine iuncii fuimus, dc priusquam inter Principes censereris,

amici vocabamur. Haec me impulerunt scriptum sacrum,&quod ego inter mea ab argumento amo, ad te cultus &affectus tesseram mittere: suscipe Ili' & Reu'' P R ΑΕ s v L, & si non ab ingenio aut labore meo, ab eidem

illa caussa ama. Louanij Idibus Iulijs,

235쪽

LECTORI SMD

oculispraeuid ore, α inclamarente

sianum me, quidem puri pristi ritin esse i quid

alienumfacio non ador lu- Numen, Madornορ Dent nos, ωlaudes ate , ei distra, iraesertim pra etin mira ac magna propagmre: quod his a me

factum . Nam per Virginem matre qua Memoranda Admirandalatrare ei misium,narravi. nam 'raui, inquam : nonsubtiliter aut tenuiter aliquid μ- pr rei ne distulaui. Iraque intrasnes meos mansi ει ipsum tituli mei atque insicriptionis agrum colui, idest Historia missi. Sed anam, escoloratam alam alis. Dii fides, quamsaigunturi Nilii demendacio am fuco sumimus: Acta Agesta legimus,s, exiis selegimus , qua dignissima iidebantu ro- 'nulgari . An si Vm non habent Zin oculis plurium gesta, sita r-tasunt, sepe maminatuum nicω caput rei, Acta hac maiores nostri confecerunt,r his i homines,iname doctrinam hanc sternentem uosnati. An da mia e dubitanu mirutant misere non credunt: μὴ minant, CG credisnt. Plura reperient: Squantumuis sint cum Pla

tona

236쪽

t rhoc dicam, mitigabuntur Sciam magnitudine elumitate rerum postrictι.Miracula, Lis. ω. ait mer Augustinus,sunt introitus ad fidem. siquis etiam sic non mouetur: iure et Homericum hos' veti accinam, . 'η ό τοι μως

α -' ofiteor, opsia Auberti Miraei Ectissmi misi, Canonici Antur iensis, Ioannis Hovij, magn in eadem rurbe ciuis . Gratia us esto: mihi fides, qui apicem non detraxi, aut addidi: nisi seu durassi omcinnavi, Dassectus obiter misit, orationi erigenda aut animanaa. Lm ω laus est ieri. Etsi aua magna lamp ex facili mihi ε- iucunda opera hacfluxit ει trasti Porinon decem totos dies sis i enses. Nimirum eis auro aut ebori facile est dum addere um materies

perse niteat: rade istis gratiam Uilo dare,perseo tis. Fruere bone Lector, Euripidis ista se erhis cogita:

et Puto tecum Euripides: s odiodi curissulos, qui etiam in illi lenetrant, id est, Gmantavericulo in ca biae sta tu candunt. Tu aliteriem tuto ωfiariterstandac quod imputo,ωD E v s ,D I v A mimicum donent.

237쪽

D IVA VIRGO

HALLENSIS

Ilus noster metus erga Dinam: iter ωπι, γα sis sirpi. tum mersus.

Prima adolescentia DIVAE VIRGINIS amorem & cultum indui , eamque patronam mihi &ducem in periculis,in molestiis, in omni vitae Cursu, clegi.Etiam Win studiis. ει siquid accuratius pangendum,aut dicendum publice esset,ubi Famae vel Memoriae res agebatur, precibus & votis ad eam iuisse me fateor:& felici fere successu.Itaque,ut primum licuit,in Sodalitium eius nomen etiam dedi, quod apud Eburones,& in hac item urbe frequens honestumque est: cui Patres Societatis Iesu praesident, diriguntque. Ab eodem deinde isto affectu Hallas diu adspiraui, tandem tu : locum in multa apud nostros & exteros fama,& inclytum P iraculis,quq tutelaris ibi Diua a multis iam annis patrat. Sed cum veni, & ca-

A lide

Anno Iacia

238쪽

2 IusTILI Ps Ilide templum adii , ac preces coepi fundere, sensi trepido quodam gaudio, & mixta Veneratione, Corpus animumque percelli : & palam in loco Numen esse, quod vel ignaris mentibus se superfundat. Precibus autem breuiter tunc vespera erat) conceptis, & sequeti die sacris rite peractis,quibus interfui; coepi oculos avide circumferre ad Aram ipsam, ad Sacelli reliqua, Tabim las, Donaria, & plurima ibi diuinae potentiae,aut humanae pietatis, monumenta Vbique FACTA MIRANDA, supra Captum aut fidem hominum, supra ipsam naturam: & inter tot miranda,subiit illud mirari, nondum fuisse, qui ea scripto com plecteretur, & Dei ac Virginis gloriae diuulgaret. Incidit mihi cupido, fateor: cupido Z quam v to etiam adstrinXi, Concepique inquirere, collia gere, scribere, quae huic rei essent. Ea mente ad

hospitium redij, Versibus paullo post testatus& gaudium meum in hoc adspectu, & laudes

Ditiae leuiter, atque institutum meum,tangens.

Sunt isti:

239쪽

ab interuallo conspectam, & veneratam.

Tem me, quom siri esse Dicam ρ tene ego, Di Cerno Z te fruor, ει datur

ora tueri pora, uae toties mihi Contemtarier ardor: Pro qua luce tot olim uirgo mota. Qiurum nunc bene damnas, Sacram pronus ad aram

Susicipe, Em tibi deditumo admitte clientem:

Et lingua atque illi mihi

Hana relaxa.

Etsi quid tibi dicere

Dignum, Disa, haleam ρ tibi,s magni genus es Dei,

Imputat genus, stam Iscribit sibi matrem. Ο mirum s stupet has humus, Et let aether.

240쪽

IUSTI LIps Imerbo omnia condidit, Issest ingremium tuum Virtam condidit, ει tua Editus aluo est

Da flores puer, sacra

m mἱ thuris honores:

Eas adolere. Plura non datur. licet

Pradicare silentio, sua laudes hominum supra

VHGeniorum es..C A P. II

Origo amnis a Diia Ellaabnia. Et hac igitur ae

missum, destirpe eius, quiarnita, quam g nuit, de morte , consecratione. LAudare igitur abstinebo, narrare incipiam,& stilo vulgare ADMIRANDA tua opera, utinam vel in fines vltimos terrae possimi Incipiam ab ipis capite, & primo dicam rari haec

imago, & in hunc locum delata: tum Beneficia adiungam, & Facta inopinata, & quae non nisi diuinae potentiae ulla mens trans ribat. Da mihi O DI v A, quam praesentem animo cotemplor, quod pie sancteque institui,rite & feliciter

SEARCH

MENU NAVIGATION