De arte recte cogitandi lectiones sex auct. ab. Franc. Longano

발행: 1777년

분량: 240페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

stantissimo vir ingenio, atque morum innocentia singularis retundens , non ape to marte eos aggrediebatur , .sed quadam disputandi dexteritate proprios errores confiteri eosdem cogebat. Hinc Socratis L gica tota erat in eo, ut primo vocabula

omnia vellet definita , deinde quibusdam

minutis interrogationibus propositiones omnes per necessariam consecutionem ita te xeret , donec ad praeceps inconsideratos adversarios perduceret.

A Socrate quamplurimae philosophorum familiae prosectae sunt D , quarum cele

b Ante Socratem philosophi Ita

thicae studium neglexerant . Hic vero maximo ingenio , corde, ac spiritu omnium primus homines felices reddere cruravit. Is enim de anima , de passismibus, de vitiis, virtutibus, pulcritudine, deque hujusmodi aliis, quae vel cum nobis, vel cum societate coniuncta sunt , sapientissime disputavit. Adversarios hironia, atque inductione refutabat. Xenophon , & Pl to ejus doctrinam , & vitam scripserunt. Irreligionis crimine adcusatus, quia Gra ciae superstitionem detestabatur , ac Dei

12쪽

shratissimae, quaeque Dialecticam summo

cum honore excoluerunt, memorantur Academici a Platone se Atheniensi, Me.

gariis

unitatem confitebatur , veneno obiit in carcere. Quae hujus praestantissimi viri sensa fuerunt, quo ad Deum, animam , res morales , aeconomicas ,,atque politicas leggi possunt in Laertio. o Plato AEgynensis , Codro ex parte Patris , & Soloni ex Matre conjunctus, 87. olympiade natus est . In pueritia in exercitationibus gymnasticis, picturae, musicae, poesis, atque eloqueutiae studio operam navavit. Verum cum Homerum legeret se excussit, ac philosophiae se totum dedit. Principio Cratilum , atque Heraclitum , postremo octo annis Socratem audivit, quem in suis casibus non deseruit. Quin imo universa ejus bona pro Magistri incolumitate judicibus obtulit . Post Socratis mortem petivit AEgyptum, deinde Italiam, atque in schola Pythagorica initiatus . Athenas redux , scholam aperuit prope Ceramicum , in quo monumenta eorum erant , qui Marathone tam gloriose occubuerant . Plato moriens sua

13쪽

garici ab Euclide Megarensi M , Cyre

bona illis reliquit, qui solitudini, quieti, meditationi , atque silentio vacarent. Inter quam plurimos eius discipulos recensentur Aristoteles, Speusippus, Xenocrates, Hyperides, Lygurgus, Demostenes, atque Isocrates. Plato fuit vir divini ingenii ,

laboriosus, temperans, agendo loquendoque gravis, patiens, atque urbanus. TO-to vitae curriculo iuventutem instituit , obiitque aetate 8 I. annorum . Perseuς Mitridates statuam, Aristotelesque altare elevaverunt. Itemque dies suae nativitatis

habitus est sacer. Quae autem de Dialectica, de rebus physicis moralibus , politicisque pertractavit, sunt pene divina . Is fuit Primae Academiae auctor, cui successerunt Speusippus, Xenocrates, Polemon, Crates, & Crantor, quam deinceps instauravit Arcesilas, postremo Carneades, qui Mediae, ac Tertiae Academiae principes fuerunt. Platonis doctrina primum instaurata fuit sub Augusto,& Tiberio a Theone Smyrnensi, atque Alcinoo; sub Trajano a Phavorino ; sub Antonino Pio a L. Apulejo , & Numenio Apamensi: sub

14쪽

haici ab Aristipo Cyrene Asrieae urbe

Commodo a Maximo Tyrio , Plui. ac Galeno. Exacta autem barbarie eam excoluerunt Bessarionus an . I 438., Marsilius Ficinus, Angelus Politianus , Aretinus', Calderinus, Joannes Picus Mirandolanus an . I 63. In Platonis libris aliquam Trinitatis notionem deprehendisse nonnulli sibi visi sunt . Sed hac in re videnda est Ioannis Frederici Meyer dissertatio, Samuel Crellius, Joannes Clericus . .

M Euclides spiriturn sui magistri non

sequutus est , etenim pro morum philosophia, Logicam coluit, ex quo ut in Laertio ejus auditores dim sunt & Megare es & Dialectici. Is Athenas noctu ibat tunica muliebri indutus , pallio vem sicolore amictus, caputque rica velatus edomo sua Megara ad Socratem commeabat , ut eius sermonum , ac consiliorum seret particeps . Rursumque sub lucem millia passuum paulo amplius viginti, eadem tunica tectus redibat . Ita A . Gelliuς lib. 6. Euclides enim in arguendo non nisi conclusionibus utebatur. Qua νυ Eubulides ejus successor multa sophi malum genera invenit, adhibuitque. At

15쪽

nato, Peripatetici ab Aristotele se Sta

' , giri Diodorus hujus auditor moerore mortuus

est, quoniam Stilponis argutias refellere ignoravit , quique Euclidaeus spiritus Emropae regnavit inter Nominales, ac Reales; inter Thomistas & Scholistas. . Aristoteles Macedo Nicomachi, ae Phestiadis filius, Platonem audivit ci

citer 2 o. annos, immensam auctorum. lectionem habuit. In Lycaeo scholam aperuit absente Speusippo Platonis ne te . Alexandrum Philippi Macedonum Regis filium docuit . Senescens impietatis crimine adcusatur a Sacerdotibus , f gi it . Quo ad ejus mortem alii , in .Euripum se praecipitasse , alii sibi ipsi necem intulisse serunt . Hujus philosophi opera sunt pene innumera , ut ex Laertio . Quae Aristoteles de historia naturali, de arte oratoria, de poesi, de ethica , de rebus aeconomicis, politicisque. sunt quippe admiranda . Eidem in Lycaeo successit Theoohrastus suus discipulus, quo mortuo pene silvit , licet in eo docuerit Lycon , Ariston , Critolaus, Diodorus , Demetrius Phalaraeus, ac Strat'.

16쪽

girita, denique Stoici a Zenone Citileo f)

cognomento physicus. Verum sub Imperatoribus Romanis alias viguit haec doctrina. At illo imperio prostrato omnino

evanuit. Sed iterum Romanorum Pontifi, cum cura post AEuropae barbariem denuo instaurata, eam summopere excoluerunt Albertus Magnus , D. Thomas , PetrusLombardus , Scotus, aliique. Majori am. tem cum successu dein culta a Pompona.

tio , Iacobo Zabarella Patavino, Franci. sto atque Alexandro Piccolomineis Senem sibus: Itemque ab Andrea Caesalpino, Caesare Cremonino, qui Harveo praesuit in nobili sanguinis circulatione. Hac in philosophia floruit quoque Melanctonius Ge manus , qui postea Nominales, & Reades , variasqne scholasticorum sectas insequutus est . Quiq. etiam Stoicos, Scepticos, atque Epicureos damnabat. Postremo hanc doctrinam coluerunt Nicolaus Taurellius, Michael Picarius, Cornelius Martini, RHermannus Corringius cum quo Peripa, eetica philosophia corruit.

f Zeno Cittieus Mnesii filius artata triginta trium annorum Athenas primum

ivit

17쪽

I4cipium habuerunt . Verum quae , . aς qualis suit illorum omnium ars disputandi: Itemque in quibus laudanda , vel culpanda, licet a proposito non esset alte. Durri, attamen quia hujusmodi exquisitio

tvir, ut purpuram venderet, illosque tam celebres viros cognosceret, quorum libros perlegerat. Quo cum pervenisset, Cratem primum, illoque relicto Stilponem decem

annos audivit, coluit etiam Xenocratem, Diodorum Cronum , Polemonem interit rogaVit, quorum omnium cognitionibus

maxime imbutus scholam aperuit in Stoa , quamplurimosque habuit audito res, quos vitae potius honestate , quam lectionibus instituere solebat. Zeno 88.

annorum aetate occubuit . Artam orato

riam a Dialectica non distinxit. Zenonis discipuli fuerunt Philonides , Calippus , Posidonius, Zenodes, Scion , Cleantes, Ariston Chius Miltiadis filius, Herillus Carathaginensis. Sphoerus , Cleantes Lycius , Zeno R Antipater Tharsenses , Diogenes Babylonius. Apud Romanos stoica doctrbna in summo suit honore . Post literarum instaurationem eam colueruui Iustus Lyγώ sius

18쪽

me ab instituto summopere abalienaret Τpraeteritur, atque oculo peregrino reliqua

percurram

Post hos omnes floruit Epicurus Atheniensis , qui Xenocratem , & Pamphi lum sus , Gaspar Scioppius', Daniel Hein-hus, aliique complures Q) Epicurus maximus philosophuq Gar.

getti ortus in Attica o symp. I p. ex Neocle& Cherest rata editus, unus eorum fuit. quos

Athenienses in Insulam Samos miserunt. Hic puer Matri piaculari praeibat, atque aliquo piaculo domos contactas circumibat. Ita Lome er de Luserationibus.7Hoc exorcistae genus inhonorum erat apud antiquos. Rediit Athenas decimo suae te talis anno, trigesimo vero sexto scholam in viridario aperuit , ibique cum suis amicis tranquille vixit Quam plurimos h hvit discipulos, ad quem ex omnibuqGraeciae urbibus confluebant', quocum etiam vitam vivebant, nam Epicurus di cere solebat, ut ex Cic ' de finibun libr1. om Ium rerum, quas ad beate viυenis

dum sapientia comparaverat, nihil esse amicitia majus, nihil uberius, nihilque --

19쪽

lum Platonicos , & Theophrastum P, ripa

eundius. Neque hoc oratione solum , sed

etiam moribus , ac vita comprobabat. Dius sequaces adeo Magistro adhaeserunt , ut etiam mortuus spiraret in summa illa tot animorum consensione sui memoria. Ira Gassensis de mira, oe moribus Epicuri . Philosophiae corpuscularis Epicurus non fuit auctor , sed instaurator. Hunc minmordit eius discipulus Metrodorus, qui ad Carneadem transiit. Etiam Cicero Epic xum convitiis lacessivit, at ejus causam dixerunt Alexander ab Alexandro, Coelius Rhodigium, Ioannes Franciscus Picus MLrandolanus, Marcus Antonius Boncialius,

Palingeniuς, Andreas Arnaldus, Franciscus de Quaevedo, denique Petrus Gessendus.. Quibus omnibus praefuit ipse Laertius , qui scripsit in ejus vita: nam sanctitatis in Deos, & charitatis in patriam,suit in eo affectus ineffabilis. Ipse Cicero de finibus lib. a. Ac mihi quidem, quod ipse bonus vir fuit, di multi epicurei fuerunt , & hodie sunt, & in amicitiis fideles, & in omni vita constantes, δc graves , nec voluptate, sed ossicio consilia

20쪽

moderantes, haec videtur major vis honestatis , & minor voluptatis . Ita enim vivunt quidam, ut eorum vitam refellat oratio, atque ut caeteris existimentur, dicere melius , quam sacere , at Epicurus voluit melius facere , quam dicere. Quamobrem Seneca de vita beata cap.

a. scripsit: non ab Epicuro impulsi luxuriantur , sed vitiis dediti luxuriam suam in philosophiae sinu abscondunt; Sc eo concurrunt , ubi audiunt laudari voluptatem. Nec festimatur voluptas illa Epicuri quam sobria, & sicca sit: sed ad nomen ipsum advolant, quaerentes libidinibus suis patrocinium aliquod ac velamentum . Hic in multis culpatur, ut ex tot tintisque scriptoribus tam antiquis, quani recentibus. Maxima vero animi constantia, qua semper vixerat urinae doloribus correptus aetatis 67. an.Θlymp. I 27. Hic vocabulo voluptatis

juventutem allexit, at in suis lectionibus nihil aliud , quam virtutes, temperantiam, frugalitatem, bonum publicum, an imi se

titudinem, vitae neglectum, ac voluptates animi,non autem corporis discipulos docebat.

SEARCH

MENU NAVIGATION