Raemundi Sebundii, De natura hominis, dialogi. Hi, & Christi, & sui ipsius cognitionem exhibent, nunc demùm aucti, summàque fide recogniti. ..

발행: 1568년

분량: 445페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

natura hominis,

tionem exhibent,nunc demum

aucti, summoue με

. recogniti Diariorum libri r V G 2 U N. I,

5쪽

HIC LIBER SEPTEM

COMPLECTITUR

P R I M v s traistat ge Natura hominis, inquantum homo est:& de his, que sunt necessaria homini ad cp ostendum seipsum,Deum,& proximum. S E C v N D V s , de Beneficiis Dei,&hominis obligatione. TERTIVs, de Amore, & viribus eius, conditionibus εἰ fructibus. Quomodo Deum optimum maximum debeamus

amare.

QV A R T V s, Quomodo debeamus Deum timere, adorare, laudare, R honorare. Et qualiter ad hoc obligatur homo.Qv I N Τ v s, De lapsu miserabilis generis humani: Et quod per unum hominem omnes cecidimus. s E X T v s, De reparatione lapsi hominis:& quod per unum omnes retargimus.sEPTI Mus, De mysteriis sacrae passionis domini IEv c HRIsTI, inter Mariam Dominicum dialogus. .

6쪽

aria.

DEl HOMINIS

cessaria. O . I m sit necessarii mi

los animumque conuerte: de rebus enim magnis loquuturus stim. Hic doceberis, quam debeas de te nosse scientiam. Hic disces quicunque homo rationalis es,

quid ipse sis, quid tibi, quid Deo, quid proximo debeas. Hic disces tuum laudare opificem, diligere,& honorare, metuere, reuereri teipsum autem idespicere, & proprium amorem, laudem, fauoremq; acriter asper nari. Hic disces omne de Deo,& de Homine veritatem:& quae tibi necessaria sunt ad omnem perfectionem,ut apprehendas veram vita. Hic disces quicquid in sacra scriptura diffusὰ praecipitur :& discussis ignorantiae nubilo, luce clarius cuncta patescet.Hie disces omnes,quae de Deo, d Eque

7쪽

Homine formari poterunt, dissoluerestiones. Hic agnosces omnes errores , sectas ,& opiniones philosophorum, paganorum,haereticoru : & quicquid sanae fidei contrarium est sicil E deprehedes .Hic tibi, quicquid sparsim in sacris doctorum libris disputatum est,collectum oppanditur. Hle disces, a quo , & propter quid factus sis: quod bonum, qu6dve sit malu tuum: quid obligaris , cui, & propter quid obligatus.

sis. Hic disces agnoscere ruinam , corruptionem, cladem, miseriam & damnatio.

nem generis humani: & unde haec mala omnia pullularint.Hic disces, quid homo In prima conditiove fuerir,unde ceciderit, quo tuerit, in quos latrones inciderit, quas plagas susceperit, & quam longe a prima perfectione exularit:& quibus tandeis remediis, & cuius miseratione reparatus sit. Hic disces omnem humilitatem, obedientiam, benignitatem, iustitiam, charitatem, veritatem. Hic aspernaberis omnem arrogantiam,superbiam,inuidiam,& quicquid vii tutis est& gratiae consequeris. Haec tibi magis cognitu sunt necetiualia , quam si nosses siderum cursus, herbarum vires, requiequid aut Poeta aut rhetor instruit,aut Philosopbus. Vana est enim omnis industria, quae non innititur scientiae Dei. Haec scientia-

8쪽

scientia argumenta affert solidissima, quisbus potest contradicere nemo:arguit enim per ea, quae sunt cunctis certissima, ut sunt nomo caeteraeque creaturae: atq; ideo haec scientia non alios testes exigit, praeter hominem, qui haec norit. Nec te scandalizet

rogo, quod a rebus infimis , & humilibus exordium sumit:haec enim humilia ad summa te fastigia sublevabunt. Quanto nem- in imo foderis sundamentum, tanto celsiora culmina poteris sublimare.N m principia huius artis res sunt,quae & palpari, dccerni possunt: quae quanto sunt viliora,tanto sunt firmiora ad id, quod probare contendimus. Scripturas sacras facile quis im pia interpretatione subruere potest: sed nemo est tam execrandi dogmatis haereticus , qui naturae librum fallincare possit, in quo manifestis obtutibus omnia propalatur. Pronus igitur, mi suauissime Lector, istuc accesseris animi tui lucra maxima reportaturus. Nunquam te liber iste dimittat , donec in gemitum lachrymasque soluaris,& scelerum tuoria te poeniteat. Quia si tam dura praecordia possederis, ut ingemiscere ac dolere non possis, iam acriter pertimesce: quia cor durum male habebit

in nouissimis. i. a . 3

9쪽

hunc librum.

N D E nunc venis, mi dominice ξ & quorsum sub hoc diluculo matur asitei ZD OMI NI CV s. Huc ad te propero , te

quero, te desidero, mi Raemunde suauissime. R AE M. Gratissimus mihi hospes aduenisti: neque enim inter mortales quispiam est, quem iucundius exceperim. Sed quae se te , quid ante ortum solis o eius surrexistiὶ rem certe grande aliquam meditaris. D o M. Hesterno sero cum essem in gymnasio Tholo Zano , post varias quae-niones explicitas, audiui illic a narratibus, iis diebus, quibus pro comuni utilitate absens fui, mirabilem te omnibus coram disputationem habuisse: qua sanistiorem, tilioremve nemo se unquam asserit audisse: tantaeq; suisse virtutis,ut non illuvllatenus arbitrentur hominem, neque spem habere salutis, qui ea no fuerit a vitiis ad iustitiam permutatus. R AE M. Multum mihi hom

nes tribuunt: sed ipsi viderint, qua id faciant ratione:ego fructum ingenij mei do, mino dicavi. D o M. Iustissim E id facis. Se id obsecro

10쪽

οbsecro te , s hac enim causa tam mane in tuum hunc agru festinus descendi,) vi mi hi quae illic a te disputata sunt, scriptis coram exhibeas. R. AE M. Scripta est fateor

disputatio illa: sed hei mi Dominice, Aurelius Sulpicius amicus noster ia serme mensis est,tibrii illum,ut sibi describeret, asportauit. Quid igitur tibi nunc faciam Θ D o M. Nuncquid tu me vacuit patieris abireὶnu

quid ideo sine doctrina es , aut industriam omnem perdidisti, quia liber ille a te dimissis est 3 RAE M. Sed quid tibi vis faciam λD o. Certe ut videam,aperi mihi lumen ingenij tui, & illam Sapientiam, qua librum illam Dei munere c5didisti, rursum quae mihi clemens aperias. Nihil tibi obfuerit,

imo proderit multum , si rem tam saluti- seram etiam septies resumpseris. Praestare etiam debes hoc amico tuo, quem tua di- gnatione semper ex animo charum habuisti,& in petitione tam necessaria non false gari. R AEM. En pareo libens votis tuis,&trium: dierum disputationi me promptum exhibeo. Du igitur materia a fundamentis exordior, tu diligeter aspicito, & sapienter interrogato. Do. Faciam quod hortaris. R AE M. Animus humanus , circa inquisitionem veritatis occupatus, nunquam au

te quiescit,donec ad ultimum venerit cera s

SEARCH

MENU NAVIGATION