Raemundi Sebundii, De natura hominis, dialogi. Hi, & Christi, & sui ipsius cognitionem exhibent, nunc demùm aucti, summàque fide recogniti. ..

발행: 1568년

분량: 445페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

perpetuae vitae non potest adscribi permutatio, nulla fieri ad ditio, nulla alteratio. Et quia Deus est sta vita, ideo est tota vita, nec est quicquam aliud, quam ipsemet viata.Hinc sequitur, quod omne creatum vivit in Deo, & ideo Deo omnia vivunt, nec aliquid in Deo moritur. R A E M .Pulcrὸ ad-

admodum intelligis dictum nostri Euan selistae, Quod se Aum est in ipso vita erat.

Nam ex quo omnia vivunt in Deo, creaturae omnes quae nunc vivunt,etia antequam in se viveret,in Deo vivebant.Verum nunc

sqnxirφ-ipso Setire pauca dicamus. sicuti enim Sensum in animantibus esse videmus, ita

Deum quoque qui sensum illum largitus

est sentire cognoscimus. Praeteres si Deus habet omne Esse, habet & Setire: quia Sentite est Esse,& valde nobile Esset ideo necessarib est in Deo : alioquin non excluderet a se omne Non esse. Et sicuti Deus est sium Esse,& sium Viuere, ita est suu Sentire:quia Vivere, & sentire non faciunt in Deo vllam distantiam. Relinquitur ergo quia Deus avd t, videt, odorat, sentit,& r fit Non tamen eo modo, quo id animati us c5uenit,sed inuisibiliter, spiritualiter, realiter tame. Ex his vero quae nunc ae Esse, Vivere,& Dei sentire diximus,puto te

optime comprehendere, quid de suo inteuligere

32쪽

ligere dicere debeamus. D o. Comprehen- Intellige- do plane: necessario enim sequitur, ut qui homini intellectum iribuit, cum is sit in ter Dei munera nobilissimus,ipse quoque Intellectum habeat oportet.Et quia Intelligere esse imo prcstantistimum Esse iideo si Deus habet omne Esse, habet & Intelligere.Praeterea sicut Esse Dei est incommutabile, nec praeteritiam recipiens, nec suturum, sed praesens solum:ita Intellectus Dei no discurrit ab uno in aliud, sed sunt ei ab aeterno praesentia omnia. Et sicut non eget Deus aliquo ad essendum: ita nullo indiget, ad Intelligendum. Quia vero Esse Dei est infinitum, oc continue suum Esse intelligit, ideo semper intelligit infinitum. Et quia in suo Esse totus est mundus ,& quic quid adhuc esse potest: intelliges ergo seu Esse, totum mundum simul intelligit , de quicquid potest Esse. Et sicut in Deo sunt omnia simul,ita simul omnia intelligit videt,dc cognoscit per suu Esse , t aquam per

speculum uniuersale, quod est omnium rerum communis idea. At verδ quonia tantum est sinim Intelligere, quatum & suum Esse, ideo eum summa voluptate intelligit se habere aeternum Esse, aeternum Vivere: se esse immortalem, omnipotentissimum.

persectissim,& id verissimE se esse, quod

33쪽

in veritate est Et quia Esse aio; Intelligere in Deo idem sunt: ideo Sc se intelligere intelligit,& sapere cognoscit. Praeterea quia ' Deus habet in se omne Esse, & omnes es

sendi gradus : intelligens ergo suum Esse,

intelligit simul infinitos existetiae gradus: atq; ideo actu intelligit totum Esse mundi, & omnes species, naturas omnes, & indiuidua omnia,&quicquid unquam aut fuit, aut est, aut futuru est, aut esse potest. Uno ergo intelligentiae obtutu terribilis ille ma

testatis oculus videt, numer Stque totam arenam maris, aquarum & pluuiarum gut- ras: Omnes partes terrς quae in terra, aut

in visceribus terrae, aut in undis & fluminibus generantur: omnes itidem stellas coeli, virtutes&cursus earum, omnes dies se- culi,& horas ,& momenta dierum,herbas, & herbaru vires, arbores omnes , fluctus.& scondes, semina & grana omniar hominum quoq; , daemonu & angelorum cogitationes, interiones, desideria, opera, ec ver ba singulorum, omnia videt, omnia nouit,

Omnia discutit, &quicquid abditissimum est clarissi me co mprehendit.Omnia enim nuda & aperta sunt oculis eius. Ex his manifestissimὰ lucet Dei intelligentiam , Dei notitiam infinitam esse, innumerabile, in comprehensibilem. R AE M. Cum ingentii gaudio

34쪽

DENATVRAHO M. 31

gaudio te haec audio disserentem. Optime comprehedis, inco prehensibilem esse Dei Essentiam, vita, sensum, atq; liuelle istum: quae quia in Deo unum sunt, qui Unum ponit,omnia ponit:& qui unum tollit,oninia tollit. Qui enim dicit Deum non intellige

re,negat & Deum esse. F. t quia Ens Verum& Bonum conuertuntur, qui negat Deum esse, negat Deum & bonum & velum.& iustum esse. Sed patere quaeso ut paulo longius te protraham. D o M. Patior quod vis. R AE.Videsne igitur ex his , quae iam dixi mus, manifeste sequi, ut consequenter dicamus, Deum incorpo Leuesse, M liberum habere rbitriuὶ oo. Per rimas sut aiunt haec utcunq; videoὶ oro tame ut palam mihi ista demonstres. RAE M. Diximus lapra idem esse in Deo Intelligere, Sentire, Viuere & Esse sed Intelligere est spirituale, ergo & Sentire & Viuere & Esse in Deo pe- Deus est nitus est spirituale. Est ergo Deus natura Ens spiria

spiritualis,in copositus, impartibilis, sim plicissimus Bin equitur, quod Deqs est corpozeus, in palpabilis, inuisibilis mecasiquo sensa corporeo perceptibili . o Q Hic pulchre Uiditur haeresis Anxropomorphitana, quae usserit Deu habere humani

corporis effgiem, hominemq; iuata hanc

membroru seorum descriptione ad suam. imagi

35쪽

imaginem condidisse Hunc errorem nequissimus impostor Maho metus in sup Al. chorano,&Iudaei in suo libro, quem Thal

mud vocitant, longissimis fabulis prosequuntur. Nos vero qui scimus , quoniam spiritus est Deus, ipsum in spiritu adora- mus.Hinc Deus optimus maximus homi- ni intellectum contulit, a quo solo potest cognosci,diligi,reuereri. Horu gratia homo post mortem accipit Deum pro mune- eanuisibilem,immensurabilem, incapabilem.Intellectus enim humanus adeo nobilis est, ut non possit, eaducis & visibilibus bonis munerari: M ideo bona intellectus sunt spiritualia , aeterna, infinita, semper permanentia. Nunc de secundo, scilicet, od Deus habeat liberum arbitrium

QVum homini Liberum contulerit i

bitrium Deus, manifestiam est,quod et ipse Liberum arbitriu habeat: quia ne- irrio dat,quod non habet. Praeterea si Deus

habet Esse intellectuale, habet etiam αVelle: quia Intellectus sine Voluntate esse aio potest.Et sicut Deus habet Esse primsi,

36쪽

NATVRA HOM. 33 OVpluntas eius est prima voluntas, nec sequitur vllam aliam voluntatem eidcirin,

quicquid Deus vuli, sua id vult propria voluntate. Et quid in Deo Esse,& Velle idem sunt , ideo quaecunq; de Dei Esse supra diximus , de voruntate dicere tenemur,

quod videlicet est immutabilis,inuariabilis,aeterna, copletisti ma, plenissima, omni potentissimci Et sicut Deus intelligit se primo, & suum Esse, ita vult primo seipsum,&suam plenissima persectionemaet quemadmodum habet,ita,& cupit sibi ipsi omne

bonum, omne gaudiu, omne solatium. Est .ergio incontinua, iugique letitia, & habet aeternum gaudium intra semetipsam. Pra terea cum Voluntas in Deo idem sit quod es ope Intellectus, cuius prima operatio estantelligere verba,sensumq; Verborum, secta Discutere per ratione, an res intellectavor an falsa sit,iusta vel iniusta. T ertia operatio, Quod veru& iustum est: approbare: reiic nautem. quod salsum est. Quia ergo Voluntas, &Inteli eous in Deo. Vnusiant.

non potes fra volutas ab intellemi discordiam facere: ideo Deus: nihil potest velle

contra rationε, nec contra iustu iudicium

intellectus adcirco diuinae operationes πι- stae sunt, rationabiles, ordinat , sarrisi ae v ae: dc. Volciat eius semper est rectissima,

37쪽

iustissima, ordinatissima , & prima regula,

quae obliquari,& in transuersum duci non potest , nec a veritate ullatenus declinare: cum sit ipsamet veritas. Quae etsi mala ali qua, atq; iniusta fieri permittat: nunquam tamen ea inordinata relinquit sed ea semper dirigit in bonii fine.D o M. Hinc manifeste eolligitur, nunquam debere homine

murmurare cotra voluntate Dei:sed aequo

animo perferre, quicquid in illum diuina

censura decreuerit.Et adeo volutas, quae ab

hae diuina & prima voluntate discordat, tortuosa est,inordinata, iniusta, poenis di- gna atq; suppliciis. s. Ar M. Verum asseris: 1ed nuc sequere me quaeso,& ex cognitio'tie Liberi arbitri j de Deo tuo stupeda, ma- gnifieaq; cognosces. Ex quo enim in Deo est liberum arbitrium, atque aeternu : ideo idiuina libertas est prima, aeterna, summa,

plenissima, quae a millo via qua aut deprimi possit aut violari. Hinc sequitur, qudd ha bet innia 'uc si immἡ copetunt libertati. . Et ideo Deus quicquid vult, est: &quic

quid non vult, no est:&eo modo quo vulti, sicut vult, est Est ergo talis,tantusq; , qualis,quantusq; vult esse. alioquin sua voluntas esset restricta, & impedita, nec in summa cotisisteret arce libertatis. D o M. omnino necesse est ita fateri: Idcirco consequens

38쪽

DE NA TURA H O M. 3squens est Deum esse omnip0tentem,summe bonuna, summe benignum, luat me iustum, misericorde, o m nia scae D t cm, omnia quae ' uix de nihilo procreante. Nam talem se,ac tantum esse vult, atque desiderat. Est

ergo summus dominus, summus imper*tor, solus bonus & potes rex:cui subest cuvoluerit Posse, cuius virtuti nemo resistit, cuius sapientia nemo fallit, cuius dulcedini se nemo subducit. R. AE M. MagnificE. tu quidem et ii m plena libertas arguit Deum omnipotentem , cum summa sapientia, si me sapientem cam summa potentia. cum enim in Deψ haec vitum sint, tantum potest, quantum intelligit:& tantum intelligit, suantum sufficit: alioquin ynum atqque idem numero esset seipso maius & minus. Venim licet Esse, mirere,Intelligere, Velle,&c. omnia in Deo unu sint aliqua ta inen proprietate magis uni tribulatur, qu r

teri. Nam quia Deus Viuit, ideo est ini- mortalis,impassibilis, incommutabilis . Et quia Intelligit,)deo est summae sapientiae,

sum et industrie . 'mitia reges,omnia prospiciens. Quia vero omnia potest, ideo o'mnia quae vult producit, destruit, 3 rursum construit : & omne alxitudine se extollentem c0mprimit, δἰ exti 'guit. At quoniam

D eqs beneuriam vo qnx tu habet, ideo est

39쪽

bonus, mitis, benignus, fraestabilis supe malitia, iustus, sanctus, relius &verus .Hala satis ex his, quae supra diximus, elucescunt. At nuc paululum sublimius oculos attola

mus:& qui iam per Esse mundi ad Dei Esse

conscendimus, cognouimusq;,hunc mundum de nihilo , & ex tepore a Deo productum: indagemus quaeso adiutore Deo,ut per hac manifestiam productionem alia indiuenire possimus, multo ista meliorem,ssi. sniorem, sublimiore. D o M. No erit in eo nidicio graue, hane productione, licet ad modiim occulta, inuenire: si tamen mentis aciem acriter initat pius. Na haec de nihilo

mundi productio passit nobis exeellentia. potentiam, sapientia, & bonitatem magni Dei. Selmulto nobilior altior, & meliorsne ulla comparatione esset illa productiq. de sua infinita altissima essentia, quani. ea, quae d e nihilo est: tantoque praescintibri quantum distat diu in atque aeternum Ense a nihilo Videmus 'ad oculum,homineri producere domum , non inquantum honio est, sed inquantum 'artiser est 1 & hanc do mum non de sua facit natura, sed materia aliena. Producit quoque de sita natu ali6. minem si lemsbi, inquatum homo est, viventem, trionisque capacem,ad imamnem,&iimilitudinem sua. sed multo prae curior

40쪽

elarior asi'; radicatis,& couehiens elihomini,inquantum homo est, sibi similem in natura producere, qua more artificis domuni extra se de aliena substatia formare. Hoc exemplo duplicem in Deo productiomem esse monstramus, unam qua ut artifex mundum de nihilo ereavitresiam qua tan- quain Deus de sua substaptia filium edidit. Geum desua natura produxisse Deum ratis'

Solidum satis fundamentum posuisti:

nunc peres: ut aliquantis rationibus probem,Deum de sua substantia Deu produxisse. siDeus voluit aliquid producere de nihilo , multo amplius voluit aliquid producere de semetipso. si voluit,ergo Miotuit:alioqui non est omnipotens. Nunc Qxso, quia complacuit sibi inudum de non erite producere: multo magis complacuit sibi de sita propria natura Filium generare. Istud cogimur dicere,ne illi aut Impotentiam, aut Tristitiam asscribamus. Ih summa enim tristitia, & impotentia Deus erit, si generare Filium voluit, & non potuit. Praeterea, quanto creaturae a Deo pro

SEARCH

MENU NAVIGATION