Eloquentiæ preludia, seu compendium eorum, quibus institui, & exerceri solent, qui literis humanioribus dant operam, & rhetoricæ initiantur; Ex Aristotile, Tullio Quintiliano, alijsque probatis authoribus, a P. D. Demetrio Supensio cler. regul. barna

발행: 1720년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

De Periodica , anhelantem , . pestem Patriae nefarie molientem , vobis , atque huic Urbi serrum, flammamque minitantem , ex Urbe vel eiecimus, vel emisimus, vel ipsum egrediuntein Urbe prosecuti

In Catilinam quire hanc sen tentiam Patria se vobis commendat Per Enumerationum partium larius fumdit.. Vobis supplex manus tendit Patria communis et vobis se, vobis vitam omnium ciuium 1 vobis Arceui', & C pitolium , vobis aras Penatium , vobis illum ignem Vestae perpetuum , ac

sempiternum , vobis omnia templae . Deorum, atque delubra, vobis muros, atque Urbis tecta commendat. Pro L. Murena tria haec verba Catiatina Patriam inuadet per Diltributi

nem dilatat . . 'Illa Pestis immanis, importuna sprorumpet, qua poterit; & iam P pulo Romano minitatur. In agros si burbanos repente aduolabit : versabitur in castris furor, in Curia timor, in foro coniuratio, in Campo exercitus, in agris vastitas ,.omni autem in se de , ac loco servum , flammamque metue

mus .

- Pro Sextio breuibus dicere poterat Non ignorabam oppetendam , esse pro

132쪽

Εt m meros orat one. Ios tria mortem : hoc idem per Expolitionem eleganter amplificat . ' Tam eram rudis, tam ignarus , tam expers confiiij, aut ingeni j ' nihil a dieram , nihil videram , nihil ipse . legendo , quaerendoque cognoueram nesciebam. breuem esse vitae cursum

gloriae sempiternum 3 Pro Calio haec duo membra Pauci Eloquentia student et quod eiusdem stu-aiunx inania obieci amenta excludit, ita per Congerie in extendit. An vos aliam causam esse ullam putatis , cur rin tantis praemiis Eloquentiae , tanta voluptate dicendi, tanta laude , tanta gloria , tanto honoro .

tam pauci tint, sempπque fuerint, qui in hoc labore versantur omittendae sunt omnes voluptates , relinquenda studia delectationis, ludus, iocus, comuiuium, sermo etiam pene omnium familiarium deserendus. Post reditum in Senatu , per plura Synonyma hoc plenius expressit, quod paucioribus verbis absoluisset Nequeo Destra benesicia referre. Quae tanta potest existere ubertas ingenis , quae tanta dicendi copia, quot tam diuinum atquein credibile genus orationis,quo quisquam possit vestra in nos uniuersa promerita,non dicam complecti orando , sed percςnsere numerando '

133쪽

io De Periodica, Vtitur selicissime Tullius ad Peri dum dilatandam Definitionibus , Αp-

possitis ad nomen , Epithetis , nec raro Superlativis quanuis haec non temere

frequentanda.

In Pisonem . Ergo his fundamentis positis a P. Clodio , fatali portento , prodigioque Reip. , lex AElia, & Fusitae uerse, propugnacula, murique tranquillitatis , atque oti j . Et ibidem, Vetus illa magistra pudoris, atque modestiae,

severitas Censoria. Pro Milone. Curiam , templum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consilii publici, caput orbis, aram Sociorum , Portum omnium gentium. In quibas exemplis vide, quam grauibus translatis Desinitiones illustrentur . . In Cat. secunda. Deos, Quirites, pr cari, venerari, atque implorare debetis, ut quam Vrbem pulcherrimam, florentissimam, potentissimamque esse voluerunt, hanc omnibus hostium copi js terra, marique superatis , a perditissimorum ciuium nefario scelere d

sendant. . .

. Adhibet alibi Tullius ad amplitic

tionem Periodi Negationem, vel si ilam , vel Assirmatione mistam. In Cat. quarta. Ego sum ille Consul P. C., cui non forum, in quo omnis aequitas continetur , non Campu. Con

134쪽

R. introne . rri tu Iaribus auspiciis consecratus , non Cum summum auxilium omnium gentium , non domus commune perfugium, non lectus ad quietem datus non denique haec sedes honoris, Sella Curulis unctuam vacua mortis periculo, atque insidiis fuit. '. dixisset .miqueparata in me insula. Sed hoc idem per negationem tilius explicat, enumerando locos, iaquibus ill i nulla securitas fuit. . Pro C. Rabirio. Negationi Aarmistionem miscet, ,

Non enim. C Rabirium culpa de licti, non inuidia, vitaeque turpitudo non denique veteres , iustae, grauesque Inimicitiae ciuium in discrimen capitas vocaverunt. Sed ut illud summum auxilium Maiestatis, atque Imperi j , quod nobis a maioribus est traditum , de Rep. tolleretur ι ut nihil posthac authoritas Senatus, nihil Conlulare Imperium, nihil consensio bonorum contra pestem, ac perniciem Civitatis valeret, idcirco in his rebus euertendis unius hominis senectus , infirmitas , solitudoque tentata est. Quid tandem hare omniae id unurn dicunt. I gon alia de ea a Rabirium in flantur Aduersaru , nisi ut Reip.

authoritatem oppugnent.

, At quorsum hic plura vide. quae

135쪽

ira Deperiodica, Inferius de Amplificatione traduntur.

Guid sit Numerux Oratorius , ER qua Periodum nummo m efficiant

Soluta Μetri legibus Oratio qu nuis

ab omni specie carminis abhorreat, si tamen prorsus Numero careat, inae qualis erit, atque auribus insuauis. Numerus oratorius est occulta dam Elocutionis harmonia , ex apta . verborum connexione,' certaque dimensione proueniens.

Primo itaque spectanda est verborum iunctura, ne quid asperum habeat, ne quid hiulcum . Quare vitanda durioris literae frequentia rivi Duxit memxes exercitum. Stridenti strepitu str xit. Declinandus hians vocalium occursus, ut. Arma Alexandri inuicta. Secundo mensura vocum, & syllabarum quantitas obseruandas non tamen rigore metrico, sed aurium sensu , cuius tantum est de pedum magnitudine , vel paruitate, de celeritate, vel tarditate , in Oratione soluta iu

dicare. , ' a

Principio Periodi graues , procerique pedes maxime son eniunt. In

136쪽

medio Tullius admonet permissos essedcbere. Veloeiores , qui scilicet pinnultimam corripiunt , lentis temperandi , prolixiores breuioribus, ne vel nimis haereat , vel praeceps feratur oratio. Tandem Periodus eleganter

Polysyllabo clauditur , eoque potitis Verbo, quam Nomine, si composinio

patiatur, & pes antecedens bene cum postremo conueniat . Certe in fine maior est vis Numerinum in Periodis. non secus ac in musicis modulationbhus , vltim m clausulam sensus attentior expectet. - Non tamen affectata sit Numer rum obseruatio, ne Orationem deflectat in Metrum, ne vitiosa verborum traiectione sententias perturbet , ne

superstitiose Syllabas metiatur , vincumque sonum spectet potius, qua

sensum ι atque ideo Periodum inanibus impleat cantilenis . Non eaden praeterea seruanda semper Membrorum mensura , eadem ratio pedum,

praesertim in fine i alioquin Odarum Strophas imitari Periodi videbuntur a neque, ut numerosius cadant, illis aGsuenda syrrnata longissimarum dicti num , quas aliqui prauo studio in hune usum diligenti iis inquirunt ; quasi multum decoris habeant portentos, laciniae.

Diuitia o by Cooste

137쪽

, 34 De Periodica,

Vt ver3 totam numerosae orationis artem quam breuissime absoluam, ahanc melius lectio docebit, & exercitatione auris erudita, quam cura m rosior. Interim satis erit habere praeoculis exempla ι ideoque elausulas albquas subi jeiam , ἡ Tullianis Periodis excerptas. At prius illam asseram , C. Carbonis , quam idem Tullius in Oratore assirmat fuisse maximae admirationi , & audientium plausus me. ruisse. Patris dictum sapiens temerisas illi comprobaust. hJe tantus inquit Cicero elamor concionis excitatus est audita seisiere hae Periodi elausula ut admirabile esset. Quaero nonne id Numerus es, eerit Verborum ordinem immutarisae sic o comprobauit sui temeritas , iam nihil erit. Hactenus illo. Hi ne itaque intelliges, quae, & quanta sit Numeri vis . Guaaam , σ sententi parua , ct elocutione modica vistas hac sola commendat. Quintil. L9. c. q.

CLAUSULAE CICERONIANAE.

Pro L. Mar. Diligentissime perpendenti momenta officiorum meorum de officio meo respondebo. Sicut huius Imperij dignitas in .summo

138쪽

Et ni merosa oratione. II rsummo periculo ciuium postulabat. Pro A. Cec. Sed neque si quis vobis error in tanta re lit obiectus, omnes potius me arbitrentur causae , qua C. vos religioni vestrae defuisse. Pro lege Man. Et meus labor in priuatorum periculis calta , integreque versatus, ex vestro iudicio fructum ethamplissimum consecutus . . Μultae sunt artes eximiae , huius a ministrae, comite lie virtutis. Opinione non minus famae, quam aliqua certa ratione commoueri. Dolori suo maluit, quim authoritati vestrae, obtemperare.

Fost reditum in Sen. Tantus ve sterconsensus de salute mea fuit, ut licet corpus abesset meum , dignitas iam in

Patriam reuerti stet.' .

Pro ML Ligario. Nihil habet nee

fortuna tua maius, quam ut possis, nec matura tua melius, quam ut velis , conseruare quam plurimos.

Ad Quirites. Incredibili quadam ,

di pene diuina , qua nunc vestro beneficio fruor, letitiae voluptate caruissum In Verrem prima. Vt quoniam crisminum vim subter funere nullo modo poterat, procellam temporis deuitaret. Se auat issimi hominis cupiditati satisfacere posic , nocentissimae victoriae non posse.

Quis

139쪽

De Periodica, Quiduis esse perpeti satius, quam In

tanta vi, atque acerbitate versari. Pro M Marcello. Te authoritatem

huius ordinis, dignitatemque Rei p. tuis, vel doloribus, vel suspicionibus

anteferre.

Vide quaeso, ne tua Diuina Virtus admirationis plus sit habitura, quam

gloriae. m.

Clausulas hic habes cum varietate numerosas. Nec plures addo , cum Tullianas paginas vel oscitanter voluenti aliae, atque aliae consertim occur rant. - Periodi Numerum non modo adimnant, sed pene sine industria essiciunt Concinnitates verborum i sic Tullius vocat Figuras quasdam suapte natura numerosas, quae ideo harmonicae discuntur; cuiusmodi sunt Similiter Cadens , & Desinens, Compar, & COntrapositum . En exempla . similiter Cadent.. Pro L. Mumena. Sin autem fuga Iaboris desidiam, repudiatio supplicum superbiam , amicorum neglectio improbitatem coarguit: nimirum haec causa est huiusmodi, quam nec industrius, nec misericors, nec ossiciosus deserere possit .

140쪽

n numeros oratione. et T

Similiter desinens.

Pro se Sextia . Senatum obsideret' ciues indemnatos expelleret 8 bona diriperet ' aedes incenderet 8 tecta disturbaret λ Templa deorum immortalium inissam maret 8 . Compar .

et a

. Ibidem. Qui auctoritate, qui fide, qui constantia , qui magnitudine animi , consilijs audacium restiterunt ij graues, ii Principes , ii Duces , i authores huius dignitatis , atque Impet xij semper habiti sunt.

Contrapositum.

Ibidem . Sed mihi omnis ratio est cum Virtute , non cum desidia ι cum dignitate, non cum voluptates cul a ijs, qui se Patriae, qui suis ciuibus, qui laudi, qui gloriae; non qui somno, es conuiuijs, S delectationi natos arbitrantur.

Haec autem sobriὸ , ac prudenter adhibenda; nam eandem, quam asse runt, quandoque usurpata , Voluptastem . frequentia perdunt, ac redolent

Plura

SEARCH

MENU NAVIGATION