Eloquentiæ preludia, seu compendium eorum, quibus institui, & exerceri solent, qui literis humanioribus dant operam, & rhetoricæ initiantur; Ex Aristotile, Tullio Quintiliano, alijsque probatis authoribus, a P. D. Demetrio Supensio cler. regul. barna

발행: 1720년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

tis ' DrPeriodiea , Plura de Periodico Numero Tullius, praecipue in Oratore, Quintilianus ,&alij exactissime scripserunt adeo, Vt non solum obsertia uerint , qui pedes eui loco sint aptiores ι at praeter sylla-

harum dimensionem , elementorum etiam naturam examinauerint: quae

fit vis Consonantium, qui Vocalium sonus. Omnes tamen denique statuunt, rem istam esse potius aurium consilio committendam, quae nisi agrestes omnino sint , ac inhumanae, concentu

gaudent, & si quid in eo peccatur, sagacissime sentiunt; maxime cum fiant usu delicatiores, alioquin fastidiosae,

atque ut ait Orator a superbissimi i dici j. Permagni vero interest , quod i item

docent, habendam quidem in tota Oratione Numeri curam; at dissimulandam hanc artem; de quandoque a negligentiam magis placere , quam solicitudinem apertam a demum vi tutes etiam ipsas taedium parere , nisi gratia varietatis adiutas. Quod ut scias, quam verum sit, ipse Isocrates, ille Graecae Eloquentiae Pater, Attica illa Siren, quod concurrentium Vocalium

hiatus , & Literarum asperitates , cte quidquid ossicit suavitati; religios8 d uitaret, Numerumque, & Concinnit tem studiosissime sectaretus , censura 'non

142쪽

Et numerosa oratiane. ris non ea ruit: ideo duplici scommate notatus , quasi a paternis tibi js modulari orationem didicisset . Vide grauita, mam de hac dicendi ratione Quintistiani sententiam lib. 9. cap. circa finem. In uniuersum autem, is nee eduram potius, atqKe asperam compositi nem malim esse , uὰm e minatam , Erenervem , qualis est sua multos . Ac ne tam bona quidem vita eris , ut debear era

uandonam Periodice, quando membrarim , casimque dicen i

dam ..

PEriodica oratio, quae aures tant psre demulcet, nihilominus as, ita te vilescit, suaque dulcedine satiat, Diu instar musici concentus quibusdam

Interuallis temperetur. Nec eandem

ubique laudem h bet volubili ambitu circunducta modulatio a immo, si sit frequentior, permovendis affectibus opest,fideiq;faciendae, ac vim orationis oneruat i quare videndum est quibus potissimum locis,&quandiu adhibenda. Hae itaque in Exordijs , praeeipuὸ Demonstrativi Generis, in graitioribus δε mylificationibus , magisque ornatis

ον Corales

143쪽

i 16 De Periorica , . Laudationibus utemur.In rc II quis orationis partibus transferenda tota dictio ad Membra, & Ιncisa . Membratim plerunque narrabimus exceptis iis, quae non docendi gratia, sed ornandi narrantur; haec enim lenis, & fluens. Contextus decet. Cum vero acriter pu-rnandum , breuioribus telis res agetur . Tullius quidem optimus Eloquentiae Martister, cum urget aduersarium, ve Iaffectus excisat, non circinat ambitussat membratim, di caesim styli aciet

M Catu. prima. Quae cum Ita lint , Catilina, perge quo coepisti et egredere aliquando ex Vrbe : patent portae: proficiscere. Nimium diu te Imperatorem illa tua Manliana Castra desiderant. Educ tecum etiam Oranci tuo&, si minus, quam plurimos . Parga Vrbem. Magno me metu liberabis; dum modo inter me, atque te murus intemst . Nobiscum vertari iam diutius noti potes. Non seram , non patiar, non

linam ais Pisonem. Qia is enim te aditu, quis vllo honore, quis communi salutati ne dignum, putet λ Omnes memoriam Consulatus tui , secta, mores, faciem denique, ac nomen S. Rep. detestaritur. Legati, qui una fuere, alienati e Tribuni militum inimici : Centurio-M a

144쪽

Et numerosa orationθ3Mnes , & si qui ex tanto exercitu reliqui milites exiliunt , non dimissi abs te, ted dissipati , te oderunt &c. Iu QCMiluιm Verrina prima Quid illa Caecili λ contemnenda tibi videntur esse, sine quibus causa sustineri , pr sertim tanta, nullo modo potest 3 ali qua facultas agendi , aliqua dicendi consuetudo, aliqua in foro, iudiciis,

legibus aut ratio, aut exercitatio λ Putas ne te posse de maximis, acerbissimisque rebus, cum causam sociorum , sol tunasque Prouinciae, uis Pop. ROm., grauitatem iudicii, legumque susceperis; tot res, tam graues, tam varias voce , memoria, consilio, ingenio, su- stinere Z Putas ne te posse , quae C. Ver res in Quaestura , quae in Legatione , quae in Praetura, quae Romae, quae in

Italia, quae in Achaia, Asia , Pamphiliaque patrarit , ea quemadmodum locis, temporibusque diuisa sint , sic criminibus , atque Oratione distinguere Putasne &c. Is utique Jdem est, quem alibi miraris tam scite Periodos tornantem et ut in Exordijs orationum pro L. Mure- 'na , pro Milone , pro M. Marcello, pro Lege Manilia , post reditum in Senotu, & ad Quirites. At siue Periodico circuitu orationem volvat, siue ab eo cuisu moretur, & Membris. incisisque

145쪽

i 22 De Periodica, ct num. Grat distinguat, nunquam abi jcit Numeri

curam : immo exemplis confirmat ,

quod praeceptionibus docet a nihil tam numerosum esse debere,quam hoc,quod minime apparet; & quae Inci sim, aut Membratim efferuntur, ea vel aptissime

cadere opporter .

Ast huius Periodicae , ac Numerosae Orationis operosiore studio ne tempus, absumas, iterum, iterumque moneo certiorem eiusdem Iudic*m aurem esse, usu laeuinatam. Haec docebit Periodo Irum mensuram, si nec earum breuitate fraudari se sentiet, nec redundantia . obtundi. Haec dabit Numeris modum, si nec eorum nimia volubilitate , nec lentitudine , nullaque compositionis 4 duritie laedetur.

146쪽

I23 DE AMPLIFICAETIONE.

MAximum hoc opus Oratoris, quo

suas Eloquentia vires exercet rhic thesaurus unde suas largius opes effundit. Sed non eadem est apud on lanes Amplificationis tractatio. Hanc enim aliqui prorsus cum Argument tione confundunt . Alij forensibus tantum Causis, alij excitandis astectibus accommodasse videntur . Et Cicero quidem in Partitionibus Oratoriis sic

illam definit . Est igitur Ampli alio

grauior quaedam a malis , qua motu animorum conciliat in dicendosdem. De hac Pathetica modo non agimus, quae praecipue in Perorationibus adhibetur. Agimus de Amplificatione , quae spectat orationis copiam in quolibet genere Causae; quan uis haec pariter ab ijsdem sontibus derivetur , fidemque conciliet , non pressis rationibus rem confirmando , quod proprium Argumentationis est , sed fuse , ac ornate oculis subi jciendo; mouere quoque , ac flectere possit, si vehementioribus, quibus illa, Figuris utatur. IRterim tamen clariorem, aptioremque ad rem nostram definitionem afferimus, ut liquidius Pateat inquirenti. λ

147쪽

ar De Amplificatione. coid sit Ampliscatist .

CAPUT PRIMUM. MPL IF ICAT IO ess

inatio, qua in aliqua relatius explicanda ρmm ratur idoneis Locis , πFiguris . Primo itaque res. an

plificanda ea esse debet , qtrae possit latius explicari, ne frustra

quaeratur humar a Pumicς et neque a supra meritum res augenda; quod perinde est , ae ptare Pumilioni Hei culis calceos , aut facere , ad vete rem parcemiam, Elephantem e Musca . Secundo cauendum, ne tumultuae ria, inanique verborum congerie oram tionem in harciamus , cum copiam qui dem Amplificatio rcquirat , non re

dundantiam , nec tota sit illius laua multa dicere sed ad rem 3 euoluendo, quae sunt in re , vel ad ipsam specta nuCaeterum dignam circunsoraneis prae si igiatoribus artem exercent , qtli ex ag gerationibus immodicis , tanquam Micrqscopi js utuntur , in quibus ve Atomi assurgere videantur in montes .

In addiscentibus quidem superfluens potius ubertas , quam inoῖia serenda adua

148쪽

De Amplificatione . . I 2 dum tamen adorationis maturitatem, annis , vsuque adolescant. a Ut vero Amplificationem contexas , duo tibi quaerenda sunt: Materia, ex qua ipsam conficias, & serina, qua perficias . Materiam dabunt Loci oratorii: ex his enim desumitur copia rerum, seu rationum, quibus ea, quae ampli. canda sunt, probantur, & explicantur. Formam dabunt Figurae, quarum Vinelegantius res ipsae tractantur, illustrantur, & ornantur.

. Praeter haec vix quidquam aliud inu nies , quod ad res amplificandas mulintum asterrat momenti. Nam quan uis Herennianus Rhetor, Quintilianus , Aphtonius, & veteres aisj varias amplificandi rationes tradiderint, aliquae tanquam Iudicialibus sol sim Contentionibus praescriptae minus pertinent ad institutum hoc nostrum, quaedam plus obscuritatis habent, quam utilita tis, aut quae in illis commodiora sunt,

huc tandem omnia reseruntur .

Author libelli de utraque Verborum, ac Rerum copia, & Carbo lib. q. de

Elocutione plurimos explicant dilatandae orationis modos, per formulas quasdam Grammaticales , variando Casus , tempora modos &c. per Epi

149쪽

i De Ampli eatione. nyma &c. Verum aliud est idem dieere pluribus modis, aliud plura dicere de eadem re . Vtile quidem illud Sermonis iacultati compararadae, sed ad varianis dam Elocutionem pertinet: hoc ad rem amplificandam. Aliqui Verborum Ampli scationem afferunt, quasi Speciem a rerum Am

plificatione distinctam, fortasse Tulli j

authoritate nitentes , qui docet in Partitionibus Oratorijs Amplificationem,S Uerborum genere confici , & Rerum et cum ibi Tullius, non tam Aminplificationis Species distinguat, quam Partes. Nam certe omnis Oratio , α rebus constare debet , quae dicantur ,& idoneis verbis, quibus res ipta dicantur. Quae autem ad amplificandum idonea Verba sint recenset et nempograuia , plena , sonantia , quod haecimate itatem quandam addant orati nis & quae vim habent augendi et ut Compolita, Super latiua , Translata , Hyperboles, ac sublimiores Metaphorae e tum Repetitiones, Gradationes, Incrementa . Sed haec Verborum i mina ad sormam denique , ac Ornatum Amplificationis reuocantur. Aliud praeterea est rem verbis augere , aliud amplificare, ac dilatare. Illud vel unico verbo fieri potest, quod maiorem habeat significationem et ut si Calum

150쪽

De Amplificatione. I 1 hiatorem dicas pro Accusatore, Perimram pro Mendaci. Hoc vero fieri nequit nisi pluribus verbis , ac sententi js, rerumque pariter copiam desiderat , ac Elocutionis ubertatem. Vtcunque igitur praeclara, ingeniosa, utilia etiam Orationi sint, quae de variis amplificandi modis fuse scribuntur, unus est qui caeteris praestat, qui, si qui sunt alij, omnes complectitur Φimmo qui solus, ni fallor, ad veram . rerum Amplificationem valet, Locorum scilicet usus cum apta Figurarum tractatione et quae si quis probe calleat , nae ille totius Eloquentiae , nedum Amplificationis praestantissima tenet instru

menta ,

Explicatis igitur ἰam antea Figuris, Locos aggredior; in quorum explicatione subiecta singulis exempla propo nam: tum in fine rationem ostendam, qua ex varijs Locis fusae Amplificati nes texantur, ac Figuris illustientur .

. Locorum Definitio, ac Diuisio.

IUUt sunt sedes argumentorum: O

atque ideo Loci dicuntur, quali loculamenta quaedam , in quibus re

SEARCH

MENU NAVIGATION